Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1837-1843:


1837. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

Admirabili divinae artis opificio si diligenter animo revolvere voluerimus, ipsum hominem esse conditum inveniemus, Rector excelse, P. optimi senatoresque amplis., cui parens ille deus corpus terrenum (id enim elementum in eo praecipue viget et dominatur), animum autem caelestem omni mole carentem indidit, ima summis, terrenis plusquam caelestia, caducis immortalia miro nexu copulavit summaque amicitia atque mutua benivolentia coniunxit. Nam et si animus tanquam caeligena quidam superas ac sydereas suapte natura exoptet domos, et stellifera, immo et


1838. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

cum multarum rerum periculo tum ipso loquendi modo didicistis. Novi vos non negaturos sed concessuros apertissime parti unicuique tum melius esse quum suo toti iuncta fuerit illudque constituerit; naturalia nempe munera quum adsunt et habentur oblectant, quum vero absunt maerore afficiunt. Nihil autem parti, praesertim ei quam phisicam appellamus, quam alteram perficere vel ab altera perfici parte antiquius est: expetit forma natura ipsa duce non minus iungi materiei quam materies formae; et si enim illa det (ut aiunt) esse, materia vero suscipiat, non tamen minus expetit forma tribuere


1839. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

esse agnoscet; avide nanque is tribuit cum maestitia suscipit. Audite mirabilius quemadmodum viro magnifico suavius est dare quam illi cui confert accipere: sic nimirum dulcius est ipsi animo vitam corpori tribuere quam corpori eam recipere. Beatius enim est dare ac excellentius quam excipere: quo autem munera excelentiora fuerint, eo avidius expetuntur; quo ut non minus animus iungi corpori quam corpus animo expetere sit autumandus exactior atque perfectior futurus quum et vitam corporis tribuet et in suo extiterit toto illudque constituerit. Quorsum haec? ut agnoscatis animos nostros non


1840. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

non censenda est; adventitia quippe non praeiudicant naturalibus. Quorsus tertio illa induximus? quo certiores vos redderem animum extra vi persistere; ex quo enim est forma corporis, illi conecti iterum semper natura cupit; cupidinem autem naturae vacuam nostis esse omnino non posse tritumque id vobis esse nullum violentum perpetuum fore. Ex quibus quid sequatur novi vos iam accepisse: redibit profecto iterum animus corporique iungetur, vel violentum erit perpetuum et naturae desideria erunt vana. Quod si haec posteriora


1841. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

erit iterum idem homo integer; vivet aevo perpetuo; totus erit immortalis ita ut iam nullo modo mori: neque, sit hic praecesserint merita, quicquam sinistri pati possit et in corpore tam dilecto constitutus videbit regem suum in decore suo, oculo quidem mentis divinitatem, carneo autem Christi humanitatem intuebitur. Nunquam senio, nunquam morbo, nunquam afficietur vel parvulo dolore. Fugiet mors, abstergeatur lacrimae, non erit luctus. Priora enim haec et huiusce miserabilis vitae conditiones, posteriora sunt gaudia exultationes tripudia. Tunc laetabimur,


1842. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

etiam desinerent vivere et non vivunt semper ne moriantur semper. Placuit igitur auctori nostro deo nos exuere morte ut etiam non viveremus, et deinde vitam solam nobis reddere absque morte ut solum viveremus et non moreremur, ut semper proficeremus, aut certo eodem in statu permaneremus, nunquam autem deficeremus, nunquam minueremur. Ecce partes extinctum atque inane corpus huiusce nostri generosi civis, viri egregii ac nostrae urbis patris conscripti, Iunii Georgei: universi maesto animo aspicimus graviterque non suis sed nostris angimur incommodis; si quid enim


1843. Dragišić, Juraj;... . Oratio funebris habita pro... [Paragraph | Section]

Verg. Aen 1, 94 o vere fortunatos illos genitores qui ex ac vita ita discedunt ut discessisse minime putentur, quia sibi similes, vel forsan et meliores, relinquerint heredes. Tibi enim dico qui me patris loco accepisti, qui aetate adhuc tenellus, moribus autem gravis: patrium fatum quid, paternum obitum cur tanto luctu prosequeris? quem in patria sua quicquid fas est homini optare adeptum nosti: qui magistratum petiit nunquam, saepius tamen et iudex et consul factus est, qui florentissimo quoque atque ob divi Blasii, patroni nostri, venerationem


Bibliographia locorum inventorum

Dragišić, Juraj; Crijević, Ilija; Karlo Pucić; Frano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499], Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica (), 28 versus, verborum 2459, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [word count] [dragisicjoratio].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.