Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2053-2111:


2053. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa musitantibusque labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo


2054. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille


2055. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram,


2056. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab


2057. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in


2058. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis


2059. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis


2060. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet.


2061. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere


2062. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea uocantis uox aliis tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem econtrario nec uocem pastoris audire uolunt nec, quanta sibi promittantur, attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum


2063. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi alteri in piscium captura. Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona instabilia diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua


2064. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat? Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum, quasi dies una est, in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore


2065. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid, quod excusent, quo se impediri dicant. Hoc autem fit, quia semiplenam habent charitatem. Quam si perfectam haberent, nihil timerent. Charitas enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui


2066. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non


2067. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus,


2068. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtus! DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere.


2069. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriam remittere, in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui. Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeterni supplicii amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit. DE DIABOLI AVCVPIO Parabola


2070. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Parabola XIX Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae. Tyrannus


2071. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo,


2072. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges, quas ipse tulerat, minime obseruarent, noluit continuo ad ulciscendum scelus animum conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut, siquis suo ore se deliquisse fateretur, ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent,


2073. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Itaque quosdam ex praestantioribus in ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium


2074. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se


2075. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

At uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio, praesentia tantum curant, carni seruiunt et pecudum more, quicquid uoluptatis quaerunt, capere festinant nulla aequi honestiue ratione habita, nullo uel praemii desyderio uel poenae metu suscepto. Vbi autem ad finem uitae peruentum est, ad tribunal Christi, quisquis decesserit, sistitur. Animam illius angeli benefacta recensentes defendunt, demones delicta exprobrantes criminantur. Iudex, si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia


2076. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum compararet. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum pressis, ut sibi uidebatur, manibus astringebat. Mox autem, cum euigilasset, excusso sinu nihil inuenit. Iterum et tertio eodem uisu ludificatus Deum suppliciter petiit, ut tandem aliquando uero somnio inopiae suae subueniret. Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere,


2077. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit. Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum terrenarum rerum obruti curis


2078. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra


2079. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam


2080. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis pabulum fuere. Illi autem pusilli et pomilionibus pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura


2081. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si


2082. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt


2083. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum


2084. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem.


2085. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia. Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et infirmos. Insipienter itaque de illa querimur, cuius ea natura est, ut


2086. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque


2087. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: Mors peccatorum pessima . DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI Imperator confecto bello, cum


2088. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes


2089. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si


2090. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum


2091. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit. Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces operario, qui sementem


2092. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam


2093. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: Gratis accepistis, gratis date! Donum quippe Dei est in


2094. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

concupiscit. DE DOCTORE QVI ALITER DOCET, ALITER VIVIT Parabola XLIV Dux a rege in expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam


2095. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praecipiunt. Moresque eorum cum oratione, cum dictis facta repugnant. Proindeque illud, quod suadent, non persuadent. Cum enim ad capescendam uirtutem caeteros hortati fuerint, ludere putantur et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint


2096. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus relinquit excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia


2097. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus. DE PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope


2098. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse,


2099. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio,


2100. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet


2101. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec laboribus nec uitae parcentes, ut pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur,


2102. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et


2103. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans


2104. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis


2105. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum. Quod praeterea poenas intollerabilis grauet foetor, eorum libro legitur: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Non solum autem ignis, uerum etiam frigoris tormenta ibidem esse credimus, quia in Iob scriptum est: Ad calorem nimium transibunt ab aquis niuis. Et in Euangelio: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus excitat, stridorem dentium frigus. Ventos uero et ignitam grandinem


2106. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut


2107. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit. DE VLTIMO IVDICIO Parabola L Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum


2108. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE VLTIMO IVDICIO Parabola L Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem


2109. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob


2110. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum Christo ad caelestem regnum et se depelli in interiora terrae, in abyssum horribilium poenarum calamitatisque sempiternae, alios cum angelis gloriam in excelsis Deo canentibus ferri in paradisum incomparabilis beatitatis atque infinitae, se autem cum spiritibus immundis detrudi in infernum ignis inextinguibilis et uermis immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia


2111. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.