Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3594-3623:


3594. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum manibus apprehendit fortiusque ac pressius stringendo, quam posse putabatur, strangulauit. (Eriginus rex) Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum interfecit. Hinc Creon, Thebanorum rex, uirtutem eius atque audaciam demiratus Megaram filiam ei uxorem dedit. Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum


3595. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. (Baltheus Hippolites IX) Post hęc iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu


3596. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest heroum gesta concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant,


3597. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, (Neptunni filii) Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic


3598. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, (Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque seruauit. (Neleus) Neleum, Pyliorum regem,


3599. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque


3600. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis docilemque auditorem. THEOLQGVS: Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur,


3601. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur? (Paulus apostolus) Viperam Paulus apostolus, quę manum eius mordicus apprehenderat, in ignem excussit neque de hoc gloriatur, tanquam pro eo mercedem accepturus. De illo autem gloriatus est, de quo gestiens et exultans ait se fidem seruasse usque ad pręsentis uitę consumatienem et propterea sibi repositam esse in cęlo iustitię coronam. Cum illo igitur dracone nobis pugnandum est, qui non corpora, sed animas perdere conatur. Neque carnem nobis dominari


3602. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nonne hac etiam in parte a nostris uincitur Hercules tuus atque superatur? Ad illa nunc, quę Euristeo iubente gessisse traditur, disserenda accedamus, quę numero duodeno a uobis censentur. (Leo Nemęus) Nemęum leonem non ferro, sed manibus interfecit. Interfecit autem leonem, ut ipse non negas, et Sanson noster Sansoneque minus robustus Dauid. Neque tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti


3603. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. (Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non


3604. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione dignum, quod igneus ille feruor, qui ligna et lapides in cinerem redigit, serpentem potuerit urendo necare! Quid sit autem hydram tot capitibus sęuientem conficere, audi. Compesce in corde gliscentem iracundię furorem! Nisi irasci desieris, nisi a contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię, plurima emergere incipient conuitia. Face autem admota rationis, qua mens illuminatur et instruitur ad


3605. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cinerem redigit, serpentem potuerit urendo necare! Quid sit autem hydram tot capitibus sęuientem conficere, audi. Compesce in corde gliscentem iracundię furorem! Nisi irasci desieris, nisi a contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię, plurima emergere incipient conuitia. Face autem admota rationis, qua mens illuminatur et instruitur ad bonum malumque discernendum, rixa protinus animique indignatio sedatur et extinguitur. Denique aut tacendo irę motum coerce aut ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et


3606. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt, hi aprum morsibus eius adhuc obnoxii uiuum portant. Qui autem castitatem profitentur seque ab immunditia carnis continent, hi lutulentam bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine


3607. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita


3608. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei,


3609. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei, hoc est, Dei iussis obtemperans, transferre nititur corpus nostrum de uitio ad uirtutem, sicut taurus iste de Creta transuectus est ad Peloponessum. Cumque de male ad bonum transitum fecerimus, tunc recte nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum


3610. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Euristeo. Sed hoc fidelis Christiani est, Dei pręcepta obseruantis, non Herculis ex hominis mortalis iussione pendentis. (Equi Diomedis) At Hercules, inquiunt, Diomedis equos tulit, quos ille carnibus alebat humanis et ipsis eundem, ut comederetur, obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli


3611. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de baratro tractum hominibus pręsentare nisi uictis diaboli tentationibus bene uiuendo aliis documento esse, ut ad bonum disponantur et de uitio transmigrent ad uirtutem? Trium autem faucium est Cerberus, quia diabolus tribus nos subuertere nititur modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent.


3612. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent. (Mala aurea) Postremus labor Herculis tui Euristeo iubente fuit, si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita


3613. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro


3614. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non liberalitas est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala nostri recte sapienterque expetunt. Ad supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes fiunt. Sic ipsi cęlum petunt, sic inter beatos censeri festinant. Fatere igitur a nostris Herculem superatum, quem hactenus prę omnibus commendandum existimabas. Nec ideo


3615. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tamen fati sui diem non debuit. Nemini licet se ipsum interficere. Anima in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad


3616. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur.


3617. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

alteram perfectionis. Si uis, inquit, ad uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur


3618. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quam in ludis istis Olympionicen esse. Superata enim carnis pugna in bonis, quę spiritus suggerit, exercentur. (Ad Tim. IV) Atque hoc illud est, quod Timotheo pręcipit Apostolus dicens: Exerce te ad pietatem! Nam corporis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam dixisti: (Arma) ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam, thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum.


3619. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum diaboli filium Scripturarum autoritate confundit, ueritatis argumentis superat atque ita heresim sectamque eius interimit, ut illos, qui iam titubabant,


3620. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cum hereticis uel philosophis congredimur, si argumenta minus sufficere cernimus, diuinę Scripturę sententiis uelut imbribus illos opprimimus. Nec inepte ineleganterue philosophos Neptunni liberis comparamus, cum Neptunnus quandoque mare intelligatur et sal pro sapientia usurpetur. Sal autem maris filius est, et philosophus salis, hoc est, sapientię professor est. Cęterum, sacrę Scripturę autoritati semper magis credere expedit quam philosophorum ueritatem implicantium sophismatis atque pręstigiis. (Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum


3621. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ueritatem implicantium sophismatis atque pręstigiis. (Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum gentem in Thessalia pręlio superauit. Et nostri quidem semiferas diaboli confringunt uires neque terrore eius perculsi neque blanditiis deliniti. Talibus autem uictis Centauris, non in terra, sed in cęlo triumphant plaudentibusque angelis atque lętantibus ęterni regis aulam ingrediuntur. Confer nunc cum hac felicitate omnes Herculis uictorias, omnes eius triumphos, et disces ibi plus uirtutis laudisque haberi, ubi


3622. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

dogma corrumpere conantem fidelis assertionis telo conficit. Et destructo errore uel conuersum diabolo mori cogit, ut uiuat Deo, uel obstinatum mori Deo sinit et diabolo uiuere, ut uiuens mortuus sit et alii sic mori timeant atque in fide perseuerent, Deo magis quam hominibus credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis


3623. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. (Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.