Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3635-3723:


3635. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sententiam ante latam, sed ut mundo faceret manifestam. Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis, qui damnantur. Neque ullus omnino iudex dici potest, de


3636. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet: sed propter electos tempus afflictionis arctabitur, ne diutina uexatione a fide deficiant. Postremo dicit, quod pseudoprophetę illi et pseudochristi dabunt signa magna et prodigia. Hoc autem ideo prędictum, ne quis fidelis his captas inducatur in errorem. Deinde, post tribulationem istam, inquit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen, stellę cadent, uirtutes cęlorum mouebuntur, signum Filii hominis apparebit in


3637. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi . Cautos nos primum facit Dominus noster, ne a pseudoprophetis siue pseudochristis decepti, ab eo qui ueritas est, deficiamus. Fortes autem in fide animos non poterunt subuertere bella, non terrere pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis itaque omnia


3638. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ut non iam propinquum putemus iudicii diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non credidisse, quia, quod uerum erat, nemo docuerit.


3639. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ego reor dici abominationem desolationis : ac tunc quidem futuram in Ecclesia Dei tribulationem, qualis non fuit ab initio. Persecutiones autem fuerunt ab initio in Christianos factę plurimę. Primam suscitavit Nero, in qua Petrus et Paulus martyrio coronati sunt. Secundum exercuit Domitianus; ab eo Ioannes apostolus ad Pathmos insulam in exilium est missus. Tertiam


3640. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Philippis uero patre ac filio interemptis regnauit Decius Pannonius, qui commota in Christianos persecutione Laurentium diaconum Romę, Alexandrum Hierosolymitanum episcopum Palestinę Christum confitentes interfici iussit. Valeriano autem et Gallieno imperantibus, Cyprianus, Carthaginensis episcopus, martyrio coronatus est. Persecutionem a Valeriano suscitatam Gallienus sedauit. Eo deinde a Persis capto rursum mouit persecutionem Aurelianus imperator: sed non multo


3641. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque postea futura sit. Quando hoc fiet,


3642. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque postea futura sit. Quando hoc fiet, designat Paulus apostolus ad Timotheum dicens: Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores,


3643. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Hoc totum illo breui dicto comprehenditur: Abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Vereor profecto, ne forte pręsens tempus tunc per Apostolum significatum sit. Quando enim antea


3644. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a Christo alienatas. Hic est in Daniele quartę bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus. Hic est, de quo in eodem propheta rursum ditur: Post


3645. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ut cadat ascensor eius retro. Coluber et cerastes, quia nec astutia illi deerit ad decipiendum ut serpenti, qui primos parentes nostros falsa inductione seduxit, nec potestas ad persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris


3646. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua. Antichristus in Daniele est cornu inter decem cornua bestię terribilis. Quid autem terribilius diabolo? Est et rex impudens facie, post reges quatuor postremos consurgens, cum creuerint iniquitates . Fortissimus erit omnium. Vniuersa, inquit,


3647. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et misit eum in abyssum, et clausit et signauit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni. Isti mille anni totum tempus significant, ab incarnatione Christi usque in finem sęculi. Angelus autem descendes de cęlo et clauem habens abyssi, Christus est, cui data est omnis potestas cęlestium, terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus, passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti


3648. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum, ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla caro . Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele


3649. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in concupiscentiis foeminarum . Erit enim de Iudęorum progenie. Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui habebit, temerarie admodum sibi uendicans diuinitatem seque ut Deum coli iubens. Quid est autem, quod dicitur, in concupiscentiis foeminarum erit , nisi quia uoluptati corporis operam dabit et eandem intemperantiam suis sequacibus permittet, cupidinibus frena laxando, contempta uitę honestioris ratione? Vtque se Deum


3650. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos; comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes, quorum mors uitę ęternę munere compensabitur. Certissima enim erit uictoria nolle parere impii huius imperio. Impiissimum immo et immanissimum fore Apocalypsis


3651. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit, hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque


3652. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę retraxerunt splendorem suum . Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna, luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo.


3653. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ipsum, inquam quem postea armati milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum , sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria obtenebrata, de terra Antichristi persecutio, de mari ęstus insolitus et fluctuum


3654. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

suis . Vnctio ista facta est in unione diuinitatis cum humanitate, quoniam verbum caro factum est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen, ut uel diu superuiuas, denegare?


3655. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et immortalitati pręferat mortalitatem? O felicem illorum fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni, mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per ignem consummatio. Ignis enim de cęlo uenturus est, qui uno


3656. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni, mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per ignem consummatio. Ignis enim de cęlo uenturus est, qui uno incendio cęlum, terram mariaque dissoluet, Esaia propheta


3657. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

erit ignis iste illo igne, quo Ilium arsit, uel quo Nero Vrbis partem concremauit, uel quo Alexander Persarum regiam, opus inter orbis terrę miracula numerandum, absumpsit. Etenim in diuersis regionibus talia contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter


3658. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos scribens: Terribilis , inquit, quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura


3659. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

accipiendum sit, transierunt fideles Dei serui per ignem multarum tribulationum et per aquam baptismatis sacri intraueruntque in refrigerium beatitudinis ęternę. Cuncta autem, quę in mundo sunt, in fine seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit, nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere arbitretur. Pręter hęc experimento discimus


3660. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quęstionum primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita sublime, ut inter sydera esse uideatur . Nonne sunt hęc pręludia quędam siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis aquis ignis emersit . Quod si uis illa ignea tanta aquarum


3661. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ignis emersit . Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine arceri uel extingui nequiuit, quomodo furente ultimo incendio, quo et cęlum siue sub cęli aęr cremandus dicitur, omnis penitus aquarum humor non siccabitur? Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos seruat


3662. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Quam pręterea uiolenta ignis natura sit Plato in Timeo declarat dicens: Quęcunque ex minutioribus componuntur, maiora detinent; quę uero ex grandioribus, minutiora cohibere non possunt . Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei ignis


3663. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ollam succensam , inquit, ego uideo, et faciem eius a facie Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrę . Quid est olla succensa nisi mundus ardens? Antichristi autem aduentus erit ab Aquilone. Eo ueniente exardescent mala super omnes habitatores terrę. Super illos utique, qui terrenis deliciis cupiditatibusque dediti cęlestia contemnunt et bona mox transitura pro ęternis amplectuntur.


3664. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

seminum similitudine: Quod seminas , inquit, non uiuificatur, nisi prius moriatur . Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Non ergo dat tritico sato corpus ordei neque ordeo sato corpus tritici. Misce semina tritici, et ordei, et ciceris, et fabę, et simul mixta atque confusa manda


3665. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo . Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor , inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum . Aequum pręterea et rationi


3666. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum . Aequum pręterea et rationi consentaneum uidetur, ut, in quo corpore peccauimus, in eo et puniamur; in quo autem pie sancteque aliquid egimus, in eo et remuneremur. Cęterum de resurrectione futura prędixerunt nobis prophetę, admonuit Christus, affirmarunt Christi apostoli. Ezechiel propheta


3667. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ita nec inter illos, qui resurgent incorrupti atque immortales. Membraque diuersi sexus erunt ad corporis decorem, non ad concupiscentiam. Adam et Eua in paradiso nudi erant, nec erubescebant, quia libidinis motum nondum senserant. Tunc autem uerecundari coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc


3668. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die . Prius uidere est, deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium, approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius discipuli


3669. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Quin immo ad perfectionem humanę naturę necessaria est corporum resurrectio. Homo enim ex anima et corpore constat. Alioquin nec anima sine corpore nec corpus absque anima esset homo perfectus. Vt autem perfectus sit, hoc, quod per mortem fuit separatum, per resurrectionem iterum uniatur necesse est, et quidem ulterius non dissoluendum. Nam mors non erit ultra, diceturque ei: Vbi est, mors, stimulus tuus? Vbi est morsus tuus,


3670. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ideo recepturas, ut quemadmodum sub fato quondam corpora humana in terra deciderunt, ita sub prouidentię diuinę imperio ex terra resurgant atque reuiuiscant . Quod autem cum reuixerint, et incorruptibiles futuri sint, Laertius, qui uitas scripsit philosophorum, Theopompum , ait, octauo Philippicorum libro dixisse, reuicturos homines immortalesque futuros . Isti quidem non erant


3671. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dei et uenientem in nubibus cęli . Nemo, fratres, dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum , inquit, et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt . Omnia itaque certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in Apocalypsi


3672. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

testabitur, potestas Deum. Deus , inquit , manifeste ueniet, Deus noster et non silebit . Hunc enim silere uidetur, dum improbos tolerat et iustos indigna pati sustinet. Tunc autem non silebit, et impios damnans et pios remunerans. Hic est, quem Apostolus in tempore ostendendum dixit: Quem, inquit, suis temporibus ostendet beatus, et solus


3673. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in iudicium, et impii iam iudicati sunt. Omnes itaque resurgent, sed non omnes iudicabuntur. Sic enim in Ioanne est· scriptum: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei . In eodem ipse Saluator ait: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit


3674. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dei, quę multorum reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola de his, qui judicandi sunt, dicens: Reddent ei rationem, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos . Et


3675. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

, ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum . Vel iuxta Euangelium: inter agnos, et hędos . Nam in Mattheo legimus: Cum autem uenerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et


3676. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris . Veniet ergo in forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes


3677. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris . Veniet ergo in forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque , inquit, fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę . In Iohele autem


3678. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque , inquit, fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę . In Iohele autem propheta loquentem audimus: Congregabo omnes gentes et deducam eas in uallem Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi . Et iterum ait: Consurgant et ascendant


3679. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos dixit. Angelorum autem ministerio congregabuntur. Et mittet , inquit (Matth. XXIIII.), angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum . Vide


3680. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

qui uiuimus, qui relinquimur . Hoc est, qui iam per Christum redempti uiuimus et a uetustatis obligatione soluti Euangelicę relinquimur ueritati. Simul rapiemur cum illis, qui sub lege erant et primi in Christo mortui sunt. Non est autem dicendum, quod alii prius, alii posterius resurgant. Omnes simul resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui


3681. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum


3682. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab hędis: et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris . Qui formam serui accepit, domini pręseferet dignitatem; prius humilis, postea gloriosus, qualem in uisione prospexit Daniel propheta dicens:


3683. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sententia est. Quę ideo lanę mundę comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet. Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio, et iuxta mysticum sensum (ut mihi quidem uidetur) thronus flammeus


3684. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his enim dicitur: Qui facis angelos tuas ignem urentem . Rotę uero charitatis igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus, uox tua , inquit,


3685. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus, uox tua , inquit, in rotis . Fluuius autem igneus siue ille est, quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et


3686. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ei. Quis ad tale spectaculum non exalbesceret metu? Quis non totis artubus contremisceret? Quis mentis stupore attonitus non obmutuisset? Congregabuntur ad eum omnes gentes. At uero, cum uiderint sanctos ejus rapi in cęlum, se autem in terra relinqui, qui, putas, erit horror in animis relictarum? Ad hęc, cum se ad inuicem segregari conspicient, alias in parte dextera, alias in leua collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę


3687. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia. Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur hominum iudicandorum discretione, tunc dicet , inquit


3688. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dei Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Ab initio enim nouit Dominus eos, qui sui sunt. Aliis autem ait: Non noui uos , ea uidelicet notione, qua electi noscuntur, non qua ipse nouit omnia, antequam fiant. Possidete , inquit, cęleste regnum, cuius possessio perennis est et ęterna .


3689. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

magnitudinem, longe earum merita excedentem, et quasi nescii, quando tale aliquid Christo pręstiterint, interrogabunt et dicent: Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te? Aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum, aut in carcere, et uenimus ad te ? Hi profecto dicere mihi uidentur: Si in istis angustiis, Domine, te uidissemus, non


3690. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et angelis eius; ut quorum suggestioni paruistis in omni opere malo, eos etiam poenę uestrę consortes participesque habeatis. Ignis ergo iste paratus erat apostaticis tantum spiritibus, qui pęnitentię facultatem non habent, non autem nobis, quibus dictum fuit: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum . Nunc quia, dum tempus suppetebat, poenitentiam contempsistis, obstinati cum obstinatis in igne ardebitis, in igne illo, cuius ardor non


3691. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ardebitis, in igne illo, cuius ardor non consumit, sed cruciat; in igne illo, inquam, in quo tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas atque perennes. Ne quis autem miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient, iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo


3692. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

eius in illo teterrimo carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum nullus omnino expectabitur finis, nulla requies, nulla saltem leuatio. Idem enim perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne ignorent, dicet eis Dominus


3693. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

iuuandi eos, qui iuuandi erant, culpa objicitur? Quia sicut charitas omnium fundamentum est uirtutum, ita cordis duritia omnium mater est uitiorum. Quisquis ergo pietate erga pauperem non mouetur, bene agendi gratiam non meretur. Gratię autem diuinę auxilio destitutus in omne nefas prolabatur necesse est. Admirabuntur etiam impii, quando Christum uiderint talibus auxiliis egentem, et non ei subuenerint. Tunc ergo et ipsi respondebunt: Domine, quando te uidimus


3694. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

de minoribus his, nec mihi fecistis . Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui, meritis magni. Plus enim debemus illis, qui sanctius uiuunt, quam qui minus pie uitam instituunt, si ope nostra indiguerint. Vt autem promptius inopi subueniamus, consyderemus m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cum usura[m] exacturi quicquid impenderimus? Et ibunt ,


3695. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cum usura[m] exacturi quicquid impenderimus? Et ibunt , inquit, hi in supplicium ęternum: iusti autem in uitam ęternam . 5 Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam,


3696. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

[in] inferiora terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt . Et Apostolus ad Ephesios scribens ac de Christi ascensu faciens mentionem ait: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia [et] descendit in inferiora terrę ? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando appelletur abyssus, iuxta


3697. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

: Tu uero, Deus, deduces illos in puteum interitus . Et, ut alia omittam, gehennam in Euangelio legimus: Hunc , inquit, timete, qui potest corpus et animam mittere in gehennam . Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon, in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta et ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non


3698. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ob hoc destruendam uidit propheta et ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis occisionis . Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum. Quis igitur non exhorrescat audiens tam tetra inferni nomina, quę sunt abyssus, lacus,


3699. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur . Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei haberent et ficta fabulosaque putarentur.


3700. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

est scriptum: Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius . Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium . Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios leuius puniri. Hoc in Euangelio


3701. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati, quę non receperit uos . Et alibi est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit, uapulabit paucis . Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę


3702. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt uos . Quid est, quod ait: quibus non est incantatio , nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi


3703. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non


3704. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum mearum . Et psalmista : Dominus , inquit, in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius . Non quod Deus loco circumscribatur, qui


3705. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

pręparauerit habitaculum, loco prę cęteris nobilissimo atque clarissimo. Sed est et aliud cęlum isto sublimius, de quo dicitur : Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis hominum . De quo et Salomon, cum templum Deo dedicaret, dixit: Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus capiet ? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum habitare


3706. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non possunt, quomodo hęc domus capiet ? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum habitare dixit. Terram , inquit, dedit filiis hominum . Qui enim adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est


3707. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

trinum, in trinitate unum et ab ipso fonte bonorum omnium bona corporis atque animę sine fine haurire. Quid hac felicitate maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? Quas autem et quam eximias corporibus sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua dubitare crimen impietatis est. Iam primum


3708. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

comparauit Dauid, cum dixit: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum . Discipulos Christi excussos dici reor, qui puluerem de pedibus excut[ere] iubentur aduersus eos, qui se non recepissent. Filii autem eorum sunt, qui eorum doctrinę fidem adhibent et uitam imitantur. Mira ergo erit corporum humanorum impartita celeritas. Magis tamen mirandum uidetur, quod corpus ipsum


3709. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

hominis uisus, exterior et interior: alter carnis, alter spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt . Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad


3710. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei. Quod autem Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus : Nunc uidemus , inquit, per speculum in ęnygmate,


3711. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus : Nunc uidemus , inquit, per speculum in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem . Et iterum: Reuelata facie gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus . Ioannes quoque in Epistola sua dixit:


3712. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in ea essentia, in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta, non per signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait: Vidimus gloriam eius quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis . Gloria autem Christi opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos


3713. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ad hanc immensę felicitatis coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens : Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic currite, ut comprehendatis . Hanc ille se recepturum, sicut et recepit, sperabat, ad Timotheum scribens: Bonum certamen certaui, cursum


3714. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

In ęternum ęxultabunt, et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes . Et in alio psalmo: Regnum tuum, Domine, regnum omnium seculorum . Iusti ergo in perpetuum uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Mortem autem ipsam, quam cuncta in terris animantia reformidant, ipsi immortalitatis gloriam semel adepti ultra non timebunt, non esurient, non sitient, nullam neque corporis neque animę miseriam patientur, plena perfectaque felicitate semper


3715. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

: Implebuntur , inquit, horrea tua saturitate, et uino torcularia [tua] redundabunt . Hoc est, quod sperauit Dauid dicens: Satiabor, cum apparuerit gloria tua . Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet uigilantes. Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis


3716. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et nihil sibi dulcius esse sentient, nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec potu nec indumento opus erit, cum mortale hoc induet inmortalitatem et corruptile hoc incorruptionem. Vnum ergo omnium studium erit, Deum laudibus efferre et in eius contemplatione perpetuo uersari, in quo


3717. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se armare et ita in bonis actionibus exerceri, ut, cum tam horrendi iudicii dies aduenerit, minus


3718. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quando dolor uertetur in gaudium, et labor in requiem, et mortalitas in immortalitatem. Ad [t]estandam ergo augendamque iustorum beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt,


3719. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ad nouitatem reuocet. Ita et illud psalmistę dictum intelligendum: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes . Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant: Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur . Non ergo peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac nouatione


3720. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et illud psalmistę dictum intelligendum: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes . Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant: Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur . Non ergo peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac nouatione et Ioannes in Apocalypsi


3721. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fruges ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut hominibus seruirent, creata erant, iam nulla erunt, non in aere uolucres, non in terra pecudes, non in mari pisces, quia nec in terra homines, qui istis indigeant, habitabunt. Cęlum autem etiam ob hoc nouum erit, quod cęlorum regnum nouis luminibus uidebitur refertum; ut, quod prius animarum fidelium domicilium erat, mox etiam corporum glorificatorum receptaculum sit. Ita et noua terra erit terra ipsa uiuentium, in


3722. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

smaragdo, sardonice, sardio, chrysolito, berillo, topacio, chrysopatto, iacintho atque ametisto. Quę [ad] apostolorum numerum referuntur et diuersos sanctorum status uariaque meritorum insignia figurant atque testantur. Talia autem interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt, precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit,


3723. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut in qua sperauimus, in ea et saluemur, per quam liberati sumus, de ipsa et gloriemur. Postquam autem ignis longe lateque diffusus terram operuerit, da, ut in illo non plectantur peccata nostra, sed purgentur; ut, dum corpora in cinerem rediguntur, animę, pro quibus mori dignatus es, saluę fiant. Tunc etiam, cum cęlestis tubę


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.