Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3915-3937:


3915. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | SubSect | Section]

igitur aggrediar Spiritu Sancto adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestę, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis. In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi; Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur, significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem. I. Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in


3916. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque Scripturę redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum tribu Iuda, id est cum his qui ipsum confitentur Dei Filium mundique Dominum ac Saluatorem.

Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in frusta concidit Agag regem Amalechitarum. Apostoli Christo audientes impugnant gentilium sacrificia simulachrorumque cultum gladio lacerant ueritatis. Agag enim festiua solemnitas dicitur, Amalech gens bruta ac fatua interpretatur.


3917. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

filios confitentes Christum regem et glorificantes. Vtrumque enim significat Iuda. 137r I Cor 10,11 137v Verba Daniheli prophetae ascribuntur (cf. Dan 9.24--26), leguntur autem apud pseudo-Augustinum (PL 42.1124ff.), in medio aevo apud Ptolomaeum Lucensem (Bartolomeo Fiadoni, 1240--1327) in Continuatione S. Thomae De regno, Johannem Duns Scotum (1266--1308) in Ordinationis Prologi parte secunda, De sufficientia sacrae Scripturae Quaestione unica: Utrum


3918. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

gentibus dominabatur, Euangelii uulgatione contriuit.

Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum armentur. Gentiles ecclesię Christianę persecutionem parant nolentes recipere Christum. Palestini quippe oris confusiones interpretantur. Quid autem gentilium errore confusius deos innumeros colentium? Interpretantur etiam ora maleatorum, quia martyres Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt. II.

Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis


3919. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt. II.

Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur. Ionathas columbę donum interpretatur, quod Spiritus Sancti donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę in illa continentur sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię Scripturę non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis


3920. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Ob hoc Ionathas, id est Spiritus Sancti donum nostrę fidei fauet, et eorum reprobat perfidiam.

Saul tamen Dauidem pręficit militibus. Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.

Quum autem Saul uidisset pręferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio eum habuit, et uitę illius insidiari coepit. Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miracula eius prędicare,10 inuidentes quęsierunt eum interficere.


3921. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miracula eius prędicare,10 inuidentes quęsierunt eum interficere. cf. Io 10 138r cf. littera enim occidit Spiritus autem vivificat II Cor 3,6 sancti corr. ex sancto MS 138v praeditare MS

Sępenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul, et Iudei Christum tentantes


3922. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Dauidi filiam Michol pro prępuciis Palestinorum. Michol interpretatur aqua ex omnibus, quę est aqua baptismi inter omnes optabilior, qua a maledicto primorum parentum liberamur. Hęc aqua sponsa est Christi; quia nisi Christo plena fide adhęserimus, baptisma nihil nobis proderit. Saulis autem filia dicitur, quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant.

Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prępucia; quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat.

Saulem


3923. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Achinoen; hęc interpretatur fratris decus. Fratres Christi Iudei erant; ex his elegit apostolos, qui ipsum prędicando et exaltando facti sunt eius decus.

Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto. Diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus. Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.

Saul Zipheis prodentibus


3924. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

ad gentiles et Christus habitat in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt. Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos gentiles.

Palestini armantur in Saulem, Romani in Iudeam.

Periit Saul cum filiis. Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi


3925. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

sunt in interitum sempiternum.

Fleuit Christus pręuidens eorum euersionem, sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem.

Palestini ascendunt in Iezrahel, id est gentiles accesserunt ad uidentes Deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem Deum dicuntur prophetę. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum ueterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt. VI.

Dauid rediens in Sicelech comperit eam ab


3926. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Quia Iudei post Christi passionem regnarunt, donec a Romanis deleti sunt. Et hoc Abnero autore, id est diabolo, qui regnantes obcęcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.

Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.


3927. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

uel congregatio interpretatur. De qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. Qui tunc caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se de sectę suę multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi Christi iudicio damnantur. Tunc autem et caput interempti sepelitur, quum error illorum finem accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi Deus uidetur, inde fugiat diabolus. 142v CIC Decr. Grat. IX, lib. 5, tit. 3, cap. 34 cf. Io


3928. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Christo cęsi sunt, quum pro Christo mori non dubitarent. Et qui multos contra Christum occiderant, iam et ipsi pro Christo mortem subire non detrectabant.

Dauid reduxit arcam a Palestinis redditam. Quia Christus reparauit gratiam, primorum parentum culpa amissam. Tunc autem arca a Palestinis Dauidi redditur, quum gentiles conuersi Christo obedire incipiunt.

Oza arcam tetigit et mortuus est. Quia sacra manibus contrectare sacerdotibus licet, aliis non licet. Qui non consecratus hostiam sanctam palpat, animę mortem incurrit, sicut


3929. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

eius subneruauit, et cum spoliis uictor Hierosolymam rediit. Palestini ore contundentes interpretantur; hos Dauid cędit quia Christus maledicos damnat. Moabitę de patre genitos sonant. Syria in sublimitatem transfunditur. De Deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri autem sumus quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientię tributum exigit et humilitatis, ut Deum patrem confitendo ab illo nos creatos esse testemur et Christo obediendo gratiam referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator interpretatur, Soba serra secans. Separatores


3930. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozero missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur comprimentes me murmurare infideles coeperunt, et eos persequi et per milites suos comprimere. Sed Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est diabolus, percussit Syros, id est superbos. Syria enim in superbiam uertitur. Quia persecutores aduersum


3931. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

testimonium perhibent de me Io 5,39

Ioab expugnaturus Rabbam uocat Dauidem, illi cędens uictorię gloriam. Diabolus quippe tentare potest conuersos, qui dicuntur Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt superari se a diabolo.

Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra


3932. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum. Thecua tuba interpretatur. Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi. 147r 147v cf. filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Is 1,2 cf. si


3933. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi. 147r 147v cf. filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Is 1,2 cf. si ergo me quaeritis sinite hos abire Io 18,8 nos legem habemus et secundum legem debet mori Io 19,7

Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi patri. Quia Iudei


3934. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

tuum abyssus multa Ps 36 (35),7 cf. Act 1,18 148v sui bona. Sic gentiles conuersi sortiti sunt bona ęterna, Iudeis ante promissa. Quos Iudeos Miphiboseth hoc loco figurauit. Os enim confusum interpretatur. Est autem confusio etiam ad mortem,59 ut ait Scriptura.

Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta Semei. Baurim interpretatur electi. Venit Christus inter electos suos discipulos et maledicitur ei a Iudeis. Quos ideo designat Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc


3935. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

et interemptus. Iesbenodob interpretatur coęquatus mihi spontanee. Abisa dicitur pater salutis. Palestini igitur, id est gentiles idolatrę, impugnabant religionem Christi, et Iesbenodob aliquis eorum imperator Christianos cędendo putabat se ęqualem esse Deo. Abisai autem telo, qui est pater salutis, percussus periit, ob errorem et sęuitiam ad inferos damnatus.

Dauid ultra non est permissus ire in pręlium, id est Christianorum persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.

Secundo bello


3936. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege Euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi fidelis. Et id quidem Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum prędicentibus,


3937. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Sic mihi Dauidis historiam quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte ingenio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper. AMEN.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.