Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4073-4075:


4073. Kružić, Petar. Petrus Crusitch castellanus... [Paragraph | Section]

Noverit Sanctitas Vestra, quod benedictio eiusdem mihi in mei discessu tradita plurimum effecit, prout a pluribus intelligetis, primo ea, quę per nuntios meos ad Sanctitatem Vestram hiis diebus ellapssis destinatos scripsi. Post autem illorum discessum cogitabundus die noctuque, qualiter fidei Christianę ac Sanctitati Vestrę operibus meis inservire possem, caute agens misi servitorem meum per civitates Segniensem, Fluminensem et alias mea stippe conducendo


4074. Kružić, Petar. Petrus Crusitch castellanus... [Paragraph | Section]

stippe conducendo aliquos milites, cum quibus pretendebam omnino arcem Turcarum Salonis ad excidium et totalem ruinam non solum Clisii, verum etiam plurimarum aliarum Christianorum civitatum et gentium positam et extructam perurere. Hoc autem intellecto a servitore meo strenui capitanei Segniensis et Fluminensis personaliter cum centum quadraginta militibus advenerunt et servitor meus adduxit centum milites mea stippe conductos, ex quibus omnibus tres aut quatuor


4075. Kružić, Petar. Petrus Crusitch castellanus... [Paragraph | Section]

pluribus in locis tum bombardis, tum etiam ferramentis arcem ipsam apperuimus et divina favente gratia intro saltavimus et ibi invenimus plusquam XXXta Turcas iam mortuos et vivos circa septuaginta, quos omnes ad unum trucidavimus. Erant autem intus in totum centum et tres, et sic ipsis trucidatis totam arcem funditus everti iussimus et fecimus. Et ibi invenimus bonam quantitatem bombardarum, quarum partem capitaneus Segniensis, partem Flumiensis abstulit, et residuum in


Bibliographia locorum inventorum

Kružić, Petar (m. 1537) [1532], Petrus Crusitch castellanus Clissii Clementi papae VII, versio electronica (, Klis), Verborum 561, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicpepist15320922].


More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.