Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4148-4168:


4148. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

aut possem, aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae


4149. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra abditum, nihil pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut institutam vitae meae rationem mutem, tuamque Illustrissimam Magnificentiam interpellem, ad tuumque; amplissimum patrocinium, et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo


4150. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

totam eam vel maiorum Illustrissimae Magnificentiae vestrae, meritorum in hoc regnum commemorationem praetermitto. Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt. Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia


4151. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

toto regno abuti contendet. Minimam ille occasionem magnam causam belli inferendi iudicat. Quo animo in nos sit, testatur indignissima caedes Iacobi Podlodonii, cuius sanguinem innocentis, et fidem, quam illi, ut legato Regio, dederat, implorantis, exsorbuit. Quod qui cogitat, cogitare autem omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et


4152. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudo, et amor patriae communisque libertatis nostrae, efficiet. Ad quam rem te Illustrissime Comes pluribus hortari nolo, ne videar perpetuae voluntati tuae, et amori tuo haereditario erga patriam diffidere. Non defueris nobis, non defueris patriae, non communi saluti, et regni dignitati. Ut autem Illustrissime Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et internus morbus tibi primum omnium sanandus: discordiae


4153. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex eisdem causis Principatuum Rerumque publicarum: non haerebo in commemoratione alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum


4154. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum nobilissimum Regnum virtute fundatum, constantia stabilitum, amplificatum industria, dum perditi mores nulla remedia patiuntur, eversum est, quibusdam prolixior visus fuero; hi velim sciant, hoc a me consulto esse factum, ut qui aut in


4155. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse coniunxit fide, religione colligavit, unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert in hac vel alia terrae particula gigni: unius patriae incolae sumus et cives, mox coelestes futuri. Proinde Socrates ille, sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit,


4156. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque


4157. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus


4158. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae,


4159. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

ut aliquo memorabili facinore nomen suum reddant illustrius. His ego de causis alloquendam nobilitatem universam non iudicavi, praesertim, quod ipsi civiles controversias et Reipublicae procurationem dicuntur optimatibus permisisse. Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent


4160. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 42 | Paragraph | Section]

ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae praestitisse, quod in longa tempora, etsi mutationes rerum humanarum paterentur, in sempiternum incolumitati suae prospexerint, nec integram regibus potestatem permittendo, nec abrogando regiam authoritatem: nam quibus


4161. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae


4162. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim


4163. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures


4164. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse. Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel


4165. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens


4166. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem malorum


4167. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam concordiam, maximam proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea


4168. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae viae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane praestabit extinctio discordiarum: discordias autem obliterabit iniuriarum oblivio, et modus tum in pecunia, tum in honoribus concupiscendis, quum quilibet existimabit eto se loci venisse, ut publicam rem, non suam agat. Proximum est, ut socios laborum et vigiliarum, quemadmodum sors coniunxit, sic ratio muneris et charitas


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.