Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4195-4222:


4195. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

XVIIII. et XXI. Julii a passa budensi auditi, nobis se humanissimum exhibuit, et non solum nobiscum familiariter sed et civiliter praeter omnem suae gentis morem colloquutus est. Nec mirum. Dicebatur enim litteras didicisse. Quaecunque autem apud eum voluimus, pro voto gessimus. De conjuratis tantum Petrovii nonnihil laboravimus, quibus clam auxilia ex Temesvaro, Zegedino et Szolnoko in Isabellae reginae gratiam suppeditabat, quod expresse agebat contra inducias. Eo


4196. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quid facto vellet. Cavit tamen studio et conatu diligenti, ne Stephanum Dobo novum vaivodam rex noster mitteret in Transsylvaniam cum exercitu, sed Andream Bathoreum, qui jam annum vaivodam eo fungebatur, ibidem confirmaret. A cogendo autem exercitu contra Petrovium et ejus conjuratos, quem cogere magna fama ferebatur, desineret omnino, quia si pergeret in hoc conatu rex, nec ipse, scilicet passa, amicos principis sui (non) esset


4197. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli


4198. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto nostro subsit milliario a septentrionibus. Res autem in anate dicitur aliquando praebuisse experimentum, quae projecta cum signo alligato in memoratum puteum, paucis diebus post visa est cum eodem signo nare per Dravum. Apud Erdewd vix coena sumpta, ubi primum


4199. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

arx Atthya, ipsa etiam disturbata, ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii. Atthiae proxima Uylacchum est, quam Rasciani Illok vocant, multum olim memorabilis, ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli


4200. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius meridianum solem excipiebat. Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur bifariam, eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt


4201. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et dein Zemlinium, quod citra Belgradum parvo spatio positum est, pervenimus. Arx olim fuit et oppidum obsidendi causa Belgradi priscis facta temporibus a nostris Hungaris. Nunc solo aequata arce, oppidum in pagum redactum. Zalonkemenum autem arx est similiter et oppidum, eaque in editiore ripa sita est, oppidum ima tenet, vallatum quidem muro lapídeo sed tenui, et vetustate ac hyemali aestu fluminis magna ex parte ubi collapsum, ubi perforatum. Arx proinde aeque et


4202. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

millium passuum secundum ripam longa, vix vero dimidium lata, eaque penitius in flumen abiens, multum et humilis et depressa sic, ut minimis etiam incrementis Danubii summergatur. Zmiderovium urbem summa hoc loci excipit ripa. Ejus autem urbis forma triquetra est, longior quam latior, altis moenibus ac XXX. circiter turribus rectis, quadratis, aequalibus et dimidiatim foras prominentibus, interiore in vetustum morem patentibus opertis,(?)


4203. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Acumincum Kamoncz, et Rittum Zalonkemenum esse dixerim, quemadmodum et Ulpianum Sophiam, insigne olim Dardanorum nunc Triballorum sive Bulgarorum emporium, in XVIII. milliario ab oppido Niis positum. Loca autem ejusmodi non carent vestigiis vetustatis. Passim enim rudera et murorum ruinas ostendunt. Caeterum tota haec ora Danubii dextera munita olim erat urbibus et castellis per Romanos, in quibus praesidia tenebant militaria contra


4204. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in quibus praesidia tenebant militaria contra incursiones Dacorum, ut est videre in Strabone lib. VII. ubi dicit, Danubium quam longe per Dacorum agrum fluat, Danubium vocari, postea Istrum, donec Pontum attigerit per Getas. Dacorum autem tractus juxta veterum limites, ab ostio Tibisci fluminis ad cataractas Danubii erat. Ab his in Pontum Getarum terra censebatur. Nunc ii Valacchi Transalpini et Moldavi sunt. Quod vero et Varadinum Petri et Zmiderovium opportuno loco


4205. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque Aegyptii, quos nunc Ciganos sive Cinganos appellamus, una eadem catena collo vincti et ordine tracti


4206. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

initiis, sed post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum inesse credunt. Ducti autem sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam,


4207. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius et exactius vidimus, quam in exitu ab oppido Niis, quod erat longum passus circiter CXL. In locis


4208. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus abundaret, et antiquae urbis tanta vestigia haberet, vici specie esset. Montium autem, quos dixi a Kuciaevo comitatu provenire, nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem


4209. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

donec ad pagum Bellizam perducti Belliza. sumus. Hinc vero die XI. Zophiam, ubi nonnisi 11. hunc ipsum diem et insequentem noctem traduximus. Est autem Zophia campestris civitas sine muris, late et in longum patens, ac frequens aeque habitatoribus ac domorum copia, et Bulgarorum ingens emporium, multo mercatorum concursu celebrata, sita in plano sed


4210. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus. Urbem autem hanc vetustam esse, et Ulpianum olim fuisse vocatam, vel ex Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At Zophiae apparent antiquitatis vestigia ex


4211. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

retulerunt. Graecum fuisse imperatorem, qui quum tutelare numen una cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte


4212. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum amnem et urbem


4213. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

loco, sed per totam eam viam qua Haemi juga transcenduntur. Et insuper passim locis magis infamibus vicinos pagos jussit custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec autem excubiae sic aguntur. Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere, in eoque casula straminea constructa, unus dumtaxat


4214. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Adjacet his quartus etiam sed non aeque editus, isque in linguae modum porrectus ac sinuatus ea ex parte, qua Strymonem respicit, et urbem recepit, in dextro latere Strymonis sedet una cum aliis. Urbs autem ipsa magnum occupat spatium, nec disjectas habet domos ut pleraeque aliae, quamquam hortis immixtas, et latiores quam altiores pro gentis suae moribus. Si quid insigniorum habeat aedificiorum, quod de omnibus civitatibus turcis


4215. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pavimenta ejus altius, quam pro urbana munditie et conditione temporis, adeo erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam. Alluit autem Philippopolim Strymon fluvius, qui ortus in Haemi montium jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et piscosis, primumque ipsam urbem


4216. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et identidem reformatur. Vocatur autem Muztaphae pons ab authore Muztapha. Hic enim Bajazitti principis temporibus, gravi jam senectute effoetus et


4217. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et identidem reformatur. Vocatur autem Muztaphae pons ab authore Muztapha. Hic enim Bajazitti principis temporibus, gravi jam senectute effoetus et opulentus, quum expiandorum peccatorum gratia pro more gentis suae vellet publico commodo opus aliquod condere, ponte


4218. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum Actis cap. XVI. accedit: Navigantes autem, inquit, a Troade recto cursu, venimus Samothracem, et sequenti die Neapolim, inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas colonia. At, perstante firmiter Ptolomaeo in sententia, idem Strabo, quum eodem ipso libro VII.


4219. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ortus Strymon in Haemi montis radicibus eo fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse incolae, sed qui mox diversis rivis ex alpium hinc inde jugis prolabentibus auctus, fit aliquanto alienis aquis amplior, quod et Pomponius Mela testatur. Vectus inde per multos convallium


4220. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Philippopolim usque ubique eundem Strymonem comitati, postmodum per Mygdoniam, ultimam e regione Thraciae provinciam macedonicam in Aegaeum mare descendunt, qua Lemnos ínsula et mons Athos, nobis sanctus appellatus, eminent. Lapsus autem ab ipso usque fonte in orientem primis semper et flexuosis progressibus, ubi primum prodit in plana, ortum in tergo deserit, cursumque lato jam alveo et multis aquis conspicuis in Vulturnum per Philippenses campos


4221. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

irrigantur, quae longa jam indigenarum industria in complures, easque amplas paludes infusae, ac in meatus derivatae plurium amnium speciem praebent. Quo fit ut mediis etiam caniculae fervoribus luto ea vita foedatur. Nomina autem Strymon tria habet: Hoc primum, quod et Graecis et Latinis commune est. Secundum Mariza, quod illyricum est. Tertium Mericz, quod turcicum. Caeterum, quum hodiernum ejus nomen recentiores quidam authores Hebro ascripserunt, Marizam


4222. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

terra superiori simili. In quo spatio, nec a ponte multum longe, vidimus dextrorsum in Strymonis ripa oppidum Ciermenium, quod ex aedificiorum ruinis vetustam aliquam urbem fuisse apparebat. Nunc Zagarensi zangziaccho sedes est. Zagara autem oppidum est ad radices montis Haemi situm, qua parte imminet ab ortu campis Philippicis, totusque is tractus una cum ea parte montis praefati, Zagarensis comitatus hoc tempore appellatur, quum antiquo praetura Bessira vocatus fuerit


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.