Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 476-479:


476. Vitez od Sredne,... . Joannis de Hunyad virtus et... [page 79 | Paragraph | Section]

iniuria sit. Dum tamen naturam bellorum, in quibus a prima ferme aetate versatus sum, mecum ipse agens reputo, facile invenio fateor communem hanc fuisse semper bellantium rotam, ut iuxta superni Spectatoris nutum, modo prosperis interdum contrariis revolvatur eventibus; indicet autem, oro, Deus ipse eorum partem, e quibus tanta christianum populum circumvenit illusio. Multi etenim circumvicini Principes, puta, utriusque Valachiae, item de Bulgaria nonnuli, caeterum de Albania quam plures, ac de Constantinopoli, plurima unde quaque armorum pollicebantur subsidia,


477. Vitez od Sredne,... . Joannis de Hunyad virtus et... [page 79 | Paragraph | Section]

omnia ibidem provisa esse. Paruimus tandem, tanta solicitati fiducia, movimus castra, fines hostium transegimus, restabat id solum, ut promissa opperiremur auxilia, ubi pendente spe, dietenus magis ac magis introrsum progredi visum fuit. Paruerant hoc medio nonnulla castra manibus nostris, caetera autem ferro, incursuque expugnavimus; dum ecce omnium quasi frustrati auxilio et omni provisione vacui vidimus insperatam rerum faciem, vidimus quoque supratactorum Principum in hac re optima pessimam nobis plecti amicitiam, vidimus denique pollicita nobis subsidia, e regione in insidias


478. Vitez od Sredne,... . Joannis de Hunyad virtus et... [page 80 | Paragraph | Section]

populi non fractum adhuc, sed inclinatum, robur erigere quam celerius patrocinetur. Ad quod quidem et ego nunc, sicut et prius astiti, quo paucis admonerem sponte, ut credo, volentem. Non dubitans facile apud Sanctitatem vestram persuasum iri rem et utilitate et iusta conditione plenam. Patienter autem exoro me perpeti apud vultus beatitudinis vestrae, quod importunior fortasse aut porrectiori, quam expediat, fronte Sanctitatem vestram inquietandam aggredior, cum a diu mihi in votis situm fuerit, in re ista non modo faciem pudoris, sed et animam mortis contemtricem assumere.


479. Vitez od Sredne,... . Joannis de Hunyad virtus et... [page 81 | Paragraph | Section]

non parcit interdum, sed cedit. Sed cum sciam fidei et fidelis populi rem agi, miserebitur populo suo Deus noster, tali Duce, tali auctore, tali denique propugnatore praevio. Solum reincepto esse opus arbitror, ne, si fidelium propagare fines neglexerimus, perferre contingat propagatorem. Offerre autem me ad hoc opus verbis non opportunum putavi, quoniam videbit et putabit beatitudo vestra paratiorem me futurum deinceps, animo et opere, quam sermone; propositum denique mihi firmum esse, in hoc exercitio et vitam pariter et mortem contemnere. Imo utinam posse et velle in aequo situm foret,


Bibliographia locorum inventorum

Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1445], Joannis de Hunyad virtus et character militaris, una rei praelio ad Varnam gestae series, sinistri exitus causae ac subsidiorum petitio, versio electronica (, Pesth), Verborum 977, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1445].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.