Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 698-718:


698. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit. Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque imperator, paratis necessariis acceptoque commeatu, uelocissimo cursu cum tota classe Lemnum se contulit. Comperit ibi de Othomani classe rumorem falsum


699. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad excurrendas ac depraedandas Asiae maritimas prouincias totis uiribus contendunt. Graecas autem prouincias atque insulas Othomano subditas imperator nunquam uel minimo damno afficere uoluit, quoniam, praeter praesidia atque magistratus ab Othomano impositos, populi omnes christiani sunt. Asia uero prouincia tota barbara atque infidelis,


700. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant,


701. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati


702. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit ad eos et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti,


703. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus uniuersae classis nauium octuaginta quinque. Ex quibus Pontifex decem et nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim.


704. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus Dalmaticae duodecim. Nonnullae ex Venetis, ad munia obeunda ab imperatore eis demandata, aberant. Hic imperator inito nauium numero ad urbem tendit. Distabat autem milia passuum sexaginta, hora erat diei fere decima. Itaque tota insequenti nocte aduerso uento remigando, hora diei tertia ad litus urbi proximum classem appulit. Hinc Victorem Soprantium legatum cum decem nauibus, ut portum oppidi capiat, mittit; Stephano


705. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conflagrantibus tectis ac impellente uento, nostros perturbat et ab oppugnatione summouet. Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates


706. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt,


707. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Igitur imperator, Naxo soluens, primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato


708. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem, alter Cilicum regulus, in exercitu regis Persarum erat), oratores ad imperatorem mittit, qui uenientes aduentum imperatoris gratulantur. Addunt etiam Caramanos semper ob paternam amicitiam cum Venetis in eorum uiribus maximam spem habuisse.


709. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur.


710. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri,


711. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui, opus egregium, magnaeque impensae barbarorum incuria concidisse. Oppidum autem, quod nunc extat, arx tantum huius urbis fuit, situmque est in monte excelso ac undique decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut


712. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

haeredibus ad defensionem regni in omni discrimine nunquam defuturum. Itaque, confirmato regis animo, ab eo digreditur, inde celeri nauigatione ad insulas Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus


713. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dedat, nec expectare uelit ut, prostratis muris, capto oppido, ipse uinctus suorum ludibria spectet. Tunc Charagus respondit tali se genere ortum, ut omnia extrema pati, quam fidem maculare malit. Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta


714. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat)


715. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae columnis et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis ornata sunt. Nostri discurrentes paucos homines, qui custodiae causa in uicis remanserant, capiunt: nam caeteri, metu perterriti, ad inuia saxa et rupes montium se receperant. Hordei autem atque tririci magnam copiam afferunt. Igitur imperator imposito in naues hordeo, quod ad multos dies equis sufficere poterat, inde soluens Cyprum diuertit. Cum ad urbem


716. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad


717. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum


718. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.