Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7169-7177:


7169. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 317 | Paragraph | Section]

domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem. Pixidarii, quos commiseratione dictae reverendae dominationes vestrae dimittere iubent, horum media pars expedita est hactenus iuxta prius mandatum ad nos datum, media autem hucusque mansit; quae si omnino avocabitur, erunt omnia Colapis vada desolata, quae nostra opinione tam cito excubiis non deberent privari, cum provinciales nostri non sufficiant. Viderint tamen reverendae dominationes vestrae, quibus modum praescribere non possumus, at sine dolore omnem


7170. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 320 | Paragraph | Section]

credant grave esse quippiam metum hostilem ferre qui, quoties nos earundem potius comminationibus quam hostium territantium invadit, toties sibi potiusque oblìvio venit. Neque tamen desperamus, quin potius dietim animi fortitudini studemus interdum ieiuni vìgilantes ac sobrii excubantes. Petimus autem cessari tot comminationes neque per se currentibus opus esse calcaribus. Feramus tamen et illas modo nobis Bukowcz mittant ac petitionibus nostris locum dent. Mittimus unum ex bombardariis quem vestrae reverendae dominationes sua paterna charitate amplectantur et tractent ac


7171. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 327 | Paragraph | Section]

faciatis. In reliquo non ducimus esse necesse eos commendare cum eorum fidelitas eos facile apud reverendas dominationes vestras commendabit. Habent sat vigiliarum. Nos res Croaticae latent et, an passa quid mali in illis partibus patravit, poenitus ignoramus. Scimus autem pro certo adhuc una esse begos prope Pakarcz non aliam ob rem, quam quod sibi pertimescant a nostratium navali expeditione propter aquas quibus copiose abundamus. Vix adegimus Sciscianos maximis terroribus et minis ut duos vigiles in turrim castro oppositam conducerent, atque 48


7172. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 332 | Paragraph | Section]

vestrae meae debilitati non parcunt, minus intelligentes quod a medio anno non equitaverim et amplius, neque equitare possum, nedum ut me conferrem ad Iwanich. Ob id rogo velint hanc provinciam homini vegetiori viribusque fortiori commmendare; nam certe pro me nulla ratione fieri potest. Aquis autem illuc duci non possum. Aliud onus et libenter sufferam et laboribus meis, quantum potero, satisfaciam earundem voluntatibus. Quas et foelicissime valere cupio. Sciscii 4. Decembris 1591. Ex Capella.


7173. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 335 | Paragraph | Section]

in terris provisione, prout nuper ad nos perscribserunt se resoluturos, qui dominos exactores decimalium nihil neque per se ad nos neque per eosdem exactores commiserimus, existimamus easdem oblitas esse illius, eo quod domini exactores citius huc expediri debuerint et sine cunctatione, quamdiu autem hic erunt, poterunt eis reverendae dominationes vestrae perscribere, ut terram revideant et conferunt vel si conferre earundem nomine metuerunt, eisdem referant. Quas et foelicissime valere optamus. Sciscii feria quinta ante Luciae


7174. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 339 | Paragraph | Section]

lustravi et regesto excepi et, licet videantur esse frequentes, media tamen parte adeo pannosi, ut ad tolerandum frigus in excubiis plane sint inepti, ut quibus nisi aut continue fornax dorso, aut focus a fronte caleat, mox concidere videantur: fex potius quam plebs. De profugis autem illud vere credant reverendae dominationes vestrae, prout postea quoque ex aliorum relationibus cognoscent, eos quidem domi non reperiri per decanum neque tamen ad stationes suas rediisse, sed apud suos necessarios alibi in portu Savi clam delitescere in stubis inferiores, pinguiores vero


7175. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 341 | Paragraph | Section]

spani Sciscienses. PS. Iste colonus noster ex Greda, Matthaeus Banich, querulatur sibi per quendam Marcum Pozawchich, qui in Dubrawam ex Greda descessit mansurus, porcos 14 clam et furtim ademptos atque a nobis petiisse, ut huic rei provideamus. Cum autem isthic sit futurus Terczak, cuius imperio subest dictus Pozawchich, non enim est haramia, sed colonus, per dominationes vestras reverendas requiratur et vel fur petatur vel porci restituantur, vel reverendissimus dominus requiratur. Micatius, manu propria.


7176. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 349 | Paragraph | Section]

aliquos ex suis plagis minisve ad excubias tenendas adigere potest. Omnes Zagrabienses ad Inferiorem Drenchinam locavimus et Rakovo, partem vero hic cum omnibus aliis custodio positus obprobrio plebi. Per bona nostra miser decanus cum castellano defendens vagatur, sed nihil efficit precibus, vi autem resistere non est tutum, prout domini sciunt. Qui apud nos fuerunt, referre copiosius poterunt. Cum his reverendae dominationes vestrae foelicissime valeant orantes Deum in cilicio, cinere et ieiunio, ut malum cervicibus nostris imminens avertat.


7177. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 353 | Paragraph | Section]

militibus, in Hraztovicza ducentis, nunc Goras reedificat, quibus etsi nihil praeter portam destitent, podia tamen nova terno numero gravi labore valachorum exaltat. Castris a Hraztovicza usque Goras et Zrachicze ferme dispositis, nam et Zrachiczas reformabit ubique 200 personas relectemus, ipse autem in Koztanicza posthac mansurus. Habent mandatum Germani ne patiantur noviter erectum castellum manere, vereor tamen mansurum: nullum penitus animum habent bellandi. Connexatur miser noster banus nullo habito proprio aut regni milite, rusticorum turba dispersa ad propria sese recepit. Nullus


Bibliographia locorum inventorum

Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].


More search results (batches of 100)
First 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.