Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7584-7587:


7584. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

In multis domibus plurimi homines occisi, partim a globis, partim a bolidibus. Collegii nostri muris nihil nocuit, praeterquam quod tectum in aliquibus locis maioribus globis perfregerit. Exiguis expensis reparabitur. Caeterum ad Aream nostram, ac ad ambitum, plurimi autem ad tectum ex ciuitate Leopoldina minores globi ueniebant, nihil tamen nocuerunt. Bolydes, quas hostis ad ciuitatem projiciebat, nullum prorsus effectum habuerunt. Diu enim noctuque omni momento uigilare debuimus, aquam continuo supra tectum trahere, et ad extinguendas


7585. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 6 | Paragraph | Section]

ac accendere uoluerat, deprehenso apud eundem igne pulueribus et sulfure. Eum sine omni questione excoriarunt. Per multos dies nullus in uestitu hungarico in publico comparere ausus fuit. Tres etiam Germani tempore istius obsidionis suspensi sunt, aliquot autem decapitati, qui literas a quibus ex ciuitate ad Turcas deportabant. Principales necdum sunt publicati, sine dubio debent esse ex maioribus, credo paucos post dies ad questionem capientur. Porro qualis fuerit in hac ciuitate miseria, qualis fetor ac nausea,


7586. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 6 | Paragraph | Section]

non suffecerint, uerum plateae omnes plenae erant. Multi ita in plateis iacentes, ac per easdem obambulantes, iam a globis, iam a bolidibus occisi. Copiam hanc causauit ingressus eorum, qui prius suburbia ac circumuicinos Pagos et oppida inhabitabant, ex ciuitate autem praeter maiores uix aliqui exiuerant, sed de repente omnes occlusi ac obsessi. Ego etiam multis diebus dissenteria laboraui, deinde febribus calidis, certe difficulter euasi, uix etiam non solui. Iam Dei ope perfecte pristinae sanitati


7587. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 8 | Paragraph | Section]

uno illorum Vice Capitaneo. Subinde illorum manserunt hic 20, subinde quindecim, aliquando nec quinque. Unicam domum refectionis alumnorum occupabant, aliam illorum vice capitaneus, praeterea nihil. Vice Capetaneus semper mecum comedit et bibit, militibus autem quantum ad uictum nunquam aliquid dedi, sed haustum vini eisdem dare debui. Fateor, non erant mihi multum molesti, aliquantum in fetore, caeterum nihil, praeter saccos cum stramine, qui sub dictis militibus fuerunt. Matracz nullum nec linteamen sub


Bibliographia locorum inventorum

Sidić, Šimun Juda (floruit 1683) [1683], Antonii Judae Sidić, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica (, Vienna), Verborum 2322, Ed. Ivan Kukuljević Sakcinski [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sidicepistola1683].


More search results (batches of 100)
First 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.