Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: autem Your search found 9849 occurrences
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 7643-7652:7643. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section] anno 1635. Scripsit et alia, quae non fuerunt typis tradita.
Balthasar Spalatensis monumenta quaedam Illyricarum rerum reliquisse ferunt Jacobus Lucarus in compendio annalium suae patriae et Maurus Orbinus in
7644. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section] sepultusque in ecclesia monialium sanctae Mariae de Taurello ante majus altare.
Hieronymus Martiniacus, patritius Spalatensis, singulari ingenio praeditus, idemque literis Latinis eruditus et omni digna homine nobili doctrina excultus; verum autem poeticae facultatis laude floruit multaque reliquit carmina, quorum pleraque apud me reperiuntur. In his legitur nobilissimum epigramma Angelae Phaletrae, castissimae ornatissimaeque virgini Venetae inscriptum.
Spalatensis e Societate Jesu habuit non inanem philosophiae et theologiae cognitionem, mathematicarum etiam disciplinarum fuit bene peritus. Hunc Nicolaus Trigoutius redux in Sinas Macaum abduxit, ubi ejusdem sodalitatis alumnos mathesim docuit ac ipse vicissim Sinensem astronomiam didicit. Cum autem crebris stomachi doloribus vexaretur, obiit anno 1620. Scripsit literas Japonia
Ex Japoniae. anno 1615. et 1616, prout refert Philippus Allegambe in catalogo scriptorum Societatis Jesu.
Marianus, in tres partes distinctus, archetypum caelestem et sublunarem repraesentans. Vir hic longe clarissimus mortuus est, ut dicitur, Tergesti anno 1653.
Leo de Albertis fuit vir omni genere virtutum cumulatissimus, reipublicae autem recte gerendae artibus prae caeteris excellens atque ob eam rem magnae semper auctoritatis apud suos, magnae existimationis apud exteros. Hic nobilissimo genere Spalati natus omnibus in patria functus est praecipuis officiis et muneribus, quibus multum et verae gloriae consecutus est. Mortuus
(a) Franciscus Natalis, perfamiliaris Marulo, scripsit, ut est
adjunxit neque humaniores literas ignoravit. Multos annos praestantis advocati munus in foro obivit, postremo ad alchimiae studium se transferens summam perniciem sibi peperit.
Multi de Cindrorum familia fuerunt de patria optime meriti.
Petrus Gaudentius Spalatensis, canonicus ejusdem civitatis optime meritus, postea Arbensis episcopus, illam ecclesiam quoad vixit – vixit autem usque ad extremam senectutem – magna pastoralis vigilantiae cum laude gubernavit. Nonagenario proximus Illyricae nationis populis prodesse studens Illyrico idiomate donavit
didicit. Verum tali in regimine a Turcis captus Constantinopolim ducitur, ubi Graecae Turcicam et Armenam linguas adjecit. Hinc patris generalis opera emancipatus Neapolis prior Formelli iterum praeficitur, deinde socius reverendissimi factus una simul et provincialis Terrae Sanctae creatur. Dum autem Justinianus cardinalis esset renuntiatus, Quintii fidelitate haud oblitus illum secretarium ascivit, quo et in officio diu Augustinus permansit. Cognita ergo per famam tanti viri dexteritate excellens Jacobus Foscarenus, supremus in mari Veneto imperator, eum sedulo flagitavit, quem et a
benignis verbis solavit et dire increpuit Guncellum tradiditque eos judicio Ottonis, cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano, qui auditis eorum querelis primum pro merito laudans et alterum arguens omnia illorum litigia et voce et scripto composuit illosque pacatos ad patriam remisit. Cum autem anno 1242. Guncellus archiepiscopus e vivis excessisset, rejecta ab Innocentio IV. Stephani, Zagrabiensis episcopi, electione, Thomas anno 1243. suffragiis fere cunctis electus fuit archipraesul. At laici quidam, qui nimium Thomae zelum pavebant, potestatem seu rectorem civitatis plebemque
enim ille historiam majorem et minorem Salonitanorum pontificum et Spalatensium. Minorem Joannes Lucius Traguriensis anno 1668. typis edidit Amstelodami apud Joannem Blaeu atque ad suos commentarios de regno Dalmatiae et Croatiae cum aliis opusculis scriptorum Dalmatarum ineditis adjunxit. Majorem autem reliquit ineditam eamque ut fictitiam rejecit utpote continentem acta quaedam conciliorum aliaque monumenta quamplurimis mendis scatentia. Sed, pace eruditi viri, non est ita. Historia major scripta fuit ab eodem Thoma, qui et minorem conscripserat; sed depravata fuit ab amanuensibus, qui
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.