Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7665-7680:


7665. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

documenta sumere volentes praeclara eorum facinora intueantur et quasi exemplaria quaedam prae oculis habeant, quae imitentur. Qui enim illustrium virorum monumenta litteris committunt, non modo famae eorum, quos laudant, verum etiam et potissimum legentium utilitati consulere debent. Utilissima autem esse censetur ad virtutem capessendam eorum memoria, qui virtute eximii nos antecesserunt et praeclara probitatis vestigia, quae imitaremur, reliquerunt; nam longe facilior est atque certior per aliorum, maxime sodalium populariumque atque gentilium, exempla quam per praecepta et disciplinae


7666. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

doctissimis Ragusinos cives de suis studiis communicasse certum est, quod quidem suis locis, quotiescunque nempe se praebebit occasio, demonstrabimus. Nil mirum igitur, quod Ragusii, ac si uspiam alibi, litterae florerent litteratique ibi homines exteris etiam populis admirationi essent. Quamvis autem id satis a me demonstratum existimem, adhuc tamen nonnulla addere documenta et, omissis domesticis testibus, exterorum integrae fidei summaeque authoritatis scriptorum testimonio confirmare placuit. III. Paulus Angelus, Dyrrachinus archiepiscopus, oratione


7667. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Georgio Castrioto, seu notiori nomine Scanderbego, Epiri rege, inter caetera Ragusinae urbis decora haec de litterarum studiis affirmavit: Praeterea hic artes omnes liberales, Philosophia, Theologia, Leges, caeteraeque artes, et disciplinae vigent 1 . Hanc autem orationem Angelus Ragusii habuit, cum anno MCCCCLXI Scanderbegus hortante Pio II, pontifice maximo, in regnum Neapolitanum cum exercitu transmissurus pro Ferdinando Aragonio adversus Ioannem Andogavensem, Renati filium, qui ante annos duos valida classe in illud regnum


7668. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

nacti sunt. Id certe leve quibusdam non omnino morosis censoribus et tantum non ridiculum videbitur; sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum Bibliothecam instruere. Bibliothecae autem scriptionibus etiam minus emendate ac pure lucubratis instruuntur. Sane quod poeta de libro quopiam, id mihi liceat de integra Bibliotheca pronunciare:
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura,
Quae legis hic. * Aliter


7669. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

virtus et vitiorum tenebris clarior apparebit. Postremo uti legentes virtutum documenta prae oculis habebunt, quae sequantur, ita et vitiorum exempla, quae detestentur; aeque enim utile est homini, honestum, decorum vitia fugere ac virtutem sequi. X. Quidam autem hic uti scriptores laudantur, sed quae scripserint non proditur; at certe cuique cordato viro persuasum esse censeo, non ideo ex scriptorum albo delendos, quia scriptorum eorum monumenta sive temporis sive hominum iniuria amissa desideramus. Quin etiam de


7670. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

nomina in haec commentaria intulimus, si paucos excipias, nemo ante nos laudavit. Mediae aetatis viros, etsi non omnes a summis etiam viris commendatos, exhibemus. Nonnulla sane hac de re notatu opportuna in describendis eorum gestis,rebus observabimus. XII. Unde autem ea, quae de scriptoribus Ragusinis his monumentis commendavi, acceperim et qua ratione ad edendum hunc commentarium animum meum induxerim, admonendum censui lectorem. Igitur cum Ragusinorum pontificum res gestas colligerem, plurium in publicis tabulis et aliis veteribus monumentis doctorum


7671. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea excelluit, ut inter principes suae aetatis poetas numerari, a summis viris coli summisque laudibus efferri meruit. Maurus Orbinus excellentissimum poetam vocat, Nicolaus Gozeus, ille Viti


7672. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

Part. 2 cap. un. segm. 3 num. 1. aberrasse in designanda Palladii Fusci aetate; ait enim illum circa salutis annum MCCCCXLV florentem de ora Illyrici libros duos edidisse; constat autem ex eius verbis iam relatis Fuscum scripsisse tunc, cum Cervinus iam poeta ad summam nominis amplitudinem pervenerat et in omnium ore versabatur, quod ante initium XVI, vel finem XV seculi contingere haud poterat,


7673. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis


7674. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

bene nummatus fuisse proditur. Podagra diu et saepe laboravit, ita ad Andream, nescio quem amicum suum:
Andrea, graviter tuus poeta
Aegrescit podager... Et iterum:
Tollere nodosam nescit medicina podagram... Id autem morbi genus, non quod intemperate et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi,


7675. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus; ex eo tamen, si probe res perpendatur, nonnihil laudis authori accedit, cuius scriptis ibi locus datus est, ubi nihil, nisi emendate et ad lucernam, ut aiunt, elucubratum reponi solet.


7676. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 22 | Paragraph | Section]

Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae militiae adscripto commode accipi possunt probantque, nisi falsus sim interpres, eius aetate canonicos aliosque choro addictos sacerdotes sacras excubias celebrasse, noctu nempe ad decantandas Deo laudes surgere et ad sacram aedem adire consuevisse.


7677. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 23 | Paragraph | Section]


DA PATEANT TERRE CIVIBVS ET MARIA:
DA PATEAT CAELVM: TVTA OMNIA SISQVE SALVTI
NAMQVE SALVTIFERVM NOMEN IESVS HABET. A. S. MDXX. AE. L. C. P. L. XIII. Etsi autem Ragusii esset, veteres tamen amicos, viros litterarum laude eximios, ubicunque essent, colere minime desiit, quorum nonnullos, veluti extremum huius narrationis actum, hic cum laude nominare operae pretium duxi; amicorum enim, quibus consuevimus, virtus nostrae laudis accessio est,


7678. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 24 | Paragraph | Section]

amem, necesse est,
Olim discipulum meum, paventem,
Qui me dictitat et libens fatetur... Vitum etiam iurisconsultum, mihi pariter incompertum; ait enim:
Nec Vitum, unanimem meum sodalem,
Doctum transeo iuris utriusque? Primum autem in amicorum numero habuit Iulium Pomponium Laetum Salernitanum, quem etiam prae caeteris dilexit, suum olim in Quirinali academia socium, etsi aetate longe maiorem; Laetus enim sub Pio secundo et Paulo item secundo, Romanis pontificibus, Romae maxime floruit praeceptorque fuit Alexandri


7679. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

atque Lucretii carminum habuit Virgilius. In eo Aegyptiam sagam inducit puellis de sorte sua sollicitis futura fata praecinentem. Primum e praelo exiit anno MDXCIX, subinde pluries, nec alibi quam Venetiis. Manu autem exaratum nemo est Ragusii, qui aliquam litterarum Illyricarum rationem habeat, et in musaeo suo non servet ac saepius manibus terat. Ob verborum proprietatem et candorem inter classicos linguae Illyricae authores ab Ardelio Dellabella Societatis Iesu in suo Lexico Illyrico numeratur. Florebat


7680. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus, summum nempe, quod ad cives eius ordinis spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit. Quamvis autem negotiis gravibus adeo assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.