Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9543-9548:


9543. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

illius doctrina singularis, illius celebritas longe lateque pervagata, jam hoc effecerat, ut nulla esset toto terrarum orbe tam deserta ora, nulla tanta barbaries, quae Rhacusinum nomen non audierit admirabunda, dignumque laude ac prope invidia non duxerit. Caritate autem in patriam tali est inventus omni vitae tempore, quali esse potuit civis patriae amantissimus: tum quidquid valuit dignitate, quidquid gratia, qui[d]quid virorum principum favore et in Italia et in Gallia, eo ad pericula a nobis propulsanda, ad reipublicae


9544. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam recordari. Nihil erat in historia, quod ille non


9545. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

eadem voluptate res praeclarissime scriptas, quae ex hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur. Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis intendisse, et quocumque intendisset, novam


9546. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

genere poetas numerandum censebimus, vixque unum fortasse aut alterum inveniemus magis dignum, cui ex illo siderum caelorumque concentu suavissimo, quo in altum ingenio subvectus Boscovichius saepius, quam Pithagoras, magnopere delectabatur, ipsa plaudat Urania. Quod autem ad naturalem illam philosophiam pertinet, sic habetote: ipsam esse opus hujusmodi, ut si in ceteris rebus, quas pe[r]tractandas suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim expolivit rem ornavitque, sed plane condidit


9547. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

et totius augustae gentis benevolentiam mirifice sibi conciliarit; Lucensium vero commodis tantum inservierit, quantum ab illa republica et honores decreti de ipso nobilitate donando, et effusae largitiones, et singulares gratiarum actiones declararunt. Vos autem, patres conscripti, scitis ipsi, quanto fuerit vobis adjumento, quantumque valuerit ad avertendam a vobis, quae impendere videbatur, procellam concitatam ex suspicione quadam Britannorum mari potentissimorum, perinde quasi in vestris portubus contra ipsos et


9548. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

fuisse Mutinensium duci, qui Austriacae tunc Insubriae praeerat; post etiam Ferdinando Archiduci ingeniorum optimo aestimatori, qui Estensium principi in eo imperio successit; totique denique urbi praeclarissimae fuisse pene in deliciis atque amore? Consequuta sunt autem ea tempora, patres conscripti, cum, gravissimis late suspicionibus excitatis, Jesuitae invidia multorumque odio conflagrarunt: Rogerius vero in tanta animorum simultate judiciorumque iniquitate nullam non modo sensit celebritatis diminutionem, verum etiam non


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.