Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: autem

Your search found 9849 occurrences

More search results (batches of 100)
First 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9677-9697:


9677. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

pro legalibus agnoscat. Veniet tamen fortasse tempus quo Consilium hoc suscipietur, et tunc solum hoc opus totum hominem occupabit, si illud rite perficere velit. Nunc conquirenda tantum esse pro posteritate materialia; id autem ita effici posse puto, si omnia, quae tu detexeris, decretorum originalia ad Archivum Regni attrahantur. Hoc Palatino id haud difficulter confici posse existimo. Nosti quod capitulum Strigoniense erga solam Palatini


9678. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

sponte in effectum ibit. Quod opusculum adtinet, optassem ordinatam magis combinationem; nam et plura saepius repetit, et non omnes, quos vel e his materialibus elicere potuisset, reflexiones subiungit. Cupivissem autem praeprimis ut obiectum pecuniarum exercitualium per ipsas illas, iuxta quas alia obiecta pertractavit, rubricas dilucidet. Hac enim in re omnes adhuc caecutimus. In decretis bis tantum aut ter eorum


9679. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Forte ego aliquam obiecto huic lucem affundam. Si amicus ille, pro quo Historiam Bajtaianam describi curas, non est episcopus noster, quaeso te interroga illum an non et ille pro se illam describi velit. Scio autem quod velit; ita fiet ut et ego eius usum habere possum. Consilium continuandae Schvandtnerianae Scriptorum Hungariae Collectionis vehementer probo. Cum tamen septem tomos elatura


9680. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

animadversiones in Andreae 3-ii et Vladislai 1. decreta iam absolverim. Itaque commentandis his quoque decretis manum continuo admovi, et Deo auspice opus iam etiam peregi. Cum res volumen efficiat, proximis autem diebus expressus cum aliis litteris ad episcopum ascensurus sit, nolui te meque postalibus expensis inutiliter gravare, sed omnia ipsa hac occasione tibi submittam. Volui te de eo in antecessum certiorem


9681. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tantum memorabilem clausulam totidem verbis proferre. De aliis revoca quaeso tibi in memoriam quod in hoc opere non praefixeris tibi scopum collectionis diplomatum et antiquarum litterarum, sed vestigiorum diaetarum; decet autem authorem ut sibi constet, et a scopo suo non divagetur, praesertim qui non collectoris laboriosam quidem, sed minus illustrem provinciam, sed systematici, quale tuum vestigiorum opus esse deberet, scriptoris Spartam


9682. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

typo exprimantur, debebit id lectorem minus emunctae naris, qualis plurimos habebimus, confundere. Interest etiam, ut textus maiori, notae minori, prout in prima etiam Vestigiorum parte factum est, edatur: id autem vel maxime cavere oportet ne nota aliqua cum textu ipso confundatur. Haec universim. In particulari de Decreto Vladislaiano. Cum scriba meus datum sibi mandatum, ut textum grandiori scriptura exprimat,


9683. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

ipsa typi diversitas ostensura sit, naturale est quod marginalia illa signa exmitti debeant. Cum tu significaveris quod post hoc decretum syllabum rubricarum ad concernentes materias reductarum subiungere velis, ego autem per occasionem commentationis et in numero, et in textu quarumpiam rubricarum mutationem fecerim, moneo te: quod submissi tibi, syllabi nullum usum facere possis. Verum promisi ego illum in notis pag. 82


9684. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

notae in alio corpore sint, ut nota textui misceatur, facile quidem evenire non potest. Verum eo facilius evenire posset ut nota aliqua articulo non suo subiiciatur, praesertim cum complures articuli nullam habeant notam. Id autem totum opus depravaret. Quare te maiorem in modum rogo ut in notis inserendis ad numerum articuli, ad quem singula nota provocat, diligentissime advertas, et si forte in ipsam hanc provocationem error calami irrepsisset, e


9685. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tuli; haec et complura alia, quae hac occasione dixi, ad te tantum referuntur. Ad ipsa decreta nil nisi rubricae et notae pertinent. Vide itaque ne quid eorum, quae ego ad te tantum dvixi, decretis inscribatur. Quae autem a te postulo, haec sunt. Primum ut nec de notis nec de commentatore quidpiam aliud dicas quam quod eadem manu exaratae sunt quae decretis primae Vestigiorum partis notas adiecit. Deinde, ut rubricas et notas, quas in


9686. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

quia re penitius expensa comperi quod nil aliud contineat quam informem et infidelem ipsius Sigismundaei Regestri extractum, quem imperita manus tardius efformavit. Nihil itaque habet quod inde discat lector, confundi autem potest quia in aliquot locis differt ab ipso regestro. Quod si tamen tu illum absolute adiicere vis, ut hanc illi observationem praemittas, est necesse. Variantis lectionis, quam mihi submisisti, nullum usum facere


9687. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

aestate ad nos venturum credo, mihi remittas. Egeo enim illis pro mea, quam sub incude habeo, lucubratione. Purum, quod nunc mitto, uti et Uladislai I. Decretum, quod ego aeque in puro iam submisi, tuto retinere potes. Adhibe autem omnem cautelam ne notae e maculatorio meo vel ad textum alienum inscribantur, vel vero litterae, quibus textus signatus, improprio loco collocentur; id enim ipsius operis pretium minueret. Superest ut te rogem quo me


9688. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

congregatio palatinalis, iudicium generale et iudicium palatinale unum idemque fuerit. Contradicerent itaque sibi ad invicem notae et quidem proxime se excipientes, si tua illa animadversio sub loco relinquatur. Quomodo autem politicae modernae comitatuum congregationes tertia primum epocha enatae sunt, id ego alibi uberrime demonstravi. 2-do: in notis ad Decretum Mathiae de 1472. et quidem ad eius conclusionem, litteram /b/


9689. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

8. Cum tu nomina ipsa missorum Norimbergam oratorum detexeris, nota mea mutari debet. Posset fortasse ita mutari: Prajus oratorem fuisse Andream Szekely nescio unde desumpsit. Plures fuisse ipse hic articulus indicat. Nomina autem eorum exprimet data ipsis instructio cuius sequens est initium etc. Exprime unde habeas hanc instructionem. Post haec finalis notae meae clausula subiici potest, ita tamen ut loco: Idem


9690. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Unde enim sumptus pro tam vasto et sumptuoso opere? Quantum temporis censura abripiet? Quanto tempore typothetae ad perficiendum laborem egebunt? Ego certe persuasus sum omnia haec ne sexennio quidem perficienda esse. Tantum autem vitae vix mihi audeo polliceri. Video itaque eripi mihi pulcherrimum, quo mihi blandiebar, solatium. Verum id penes tuam volumen undeunde augendi orexim haud aliter potuit evenire. Opto tantum ne te ipsum fata in medio


9691. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

quae e iure maiestatico dimanant: veluti aliquem seu per donationem, seu per armales nobilitare; conferre bona in fiscum redacta; usum iuris gladii, telonii, nauli, nundinarum, aut tricesimae indulgere, et reliqua. Haec autem reginam aliquam concesisse nuspiam reperies, nisi una fuerit corregens, quo in casu e communicato sibi iure maiestatico agebat. Verum non hic cubat difficultas circa intellectum 11. 14. part. 2-dae. Vis


9692. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

enim nullum eorum legerim, ausim tamen tuto ominari quod in talibus minutiis versentur, quae modo vix iam aliquod interesse habent, et ideo ad summum iis, qui eruditionem ex instituto assectantur, usui esse possunt. Horum autem quam exiguus sit numerus, ipse nosti. Acta e contra et Diaria Diaetarum terentur certe in omnium manibus, qui aliquam in administratione reipublicae partem habent. Accedit quod hoc sit


9693. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tibi libenter hoc diploma, sed ego non possum antea priores notas corrigere, donec tua Supplementa edantur; nam ex iis, quas in Decretum Andreae 3-tii feci, notis istae corrigi deberent, ego autem meum originale abieci. Tandem veniret ipsum hoc Andreae 3. Decretum. Sed et in huius notis plura alteranda venirent; quia si quis omnia haec monumenta serie chronologica commentaretur, complura, quae ego


9694. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

enim tanquam pignus amicitiae nostrae diligenter conservabo. De nato tibi filiolo ex animo gratulor. Ut hunc tibi sospitem superi servent, et tu educationem eius ipse absolvas et tui similem efficias, ex animo precor. Quod autem meum illi nomen indere volueris, suscipio tanquam luculentum tuae erga me amicitiae argumentum. Dissertationem meam de variis Nobilitandi Modis, quaeso te, ne edas, dum tibi aliam, nempe de variis,


9695. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

submittam; prior enim multas notitias iam supponit, quae in posteriori continentur, adeoque haec illi praemitti debet. Si mihi superi vitam et sanitatem tribuerint, futuro vere illam habebis; nunc enim aliis distineor, tu autem habes alia sat multa, quae interea edere possis, modo negligens, ut scribis, praelum vel his interea sufficiat. Quod te Croatiam etiam invisendi desiderium incesserit, incredibili laetitia me


9696. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

diuturna operis exspectatione, et, cum pro pluribus Minorum Scriptorum tomis paratos habeas Maecenates, vereor ne hi ita typographiam occupent ut tempus edendorum Supplementorum non supervivam. Id autem tu ipse admittes quod Supplementa longe maiorem quam minores isti scriptores rei litterariae lucem attulissent. Quare si quid mea commendatio apud te valet, te maiorem in modum exoro ut Editionem


9697. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

librorum assumere velit? Hoc stabilito cum seu Zagrabiensis, seu Varasdinensis tricesimator omni anno Budam ascendat, potes rem ita organizare ut per illos singulis annis aliquot exemplaria submittas. In hunc autem casum tibi author sum ut ante omnia 1-mi tomi Scriptorum Minorum 20, 2-di vero (cum 8 iam habeam) 12 exemplaria transmittas; totidem enim exemplaria, puto, omnino vendi posse. Dein vero ut, quam primum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].


More search results (batches of 100)
First 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.