Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eandem

Your search found 696 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 240-318:


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Sacris literis proferemus. Talis illa luculentissima D. Pauli locutio est, quod iustitia Dei iustificemur: quae, secundum Osiandri, Schwenfeldiique sensum, est utique male sana, quia illi eam exponunt de substantiali Dei iustitia, qua ipsemet semper iustus est. Sic et papistae eandem male sanam efficiunt, dum illam de nostris (uti loquuntur) infusis virtutibus aut qualitatibus, et earum operibus exponunt. Utrisque etiam IUSTIFICARE perperam accipitur de reali, non imputativa iustificatione: quod alioqui proprie in veteri simul et novo Testamento significat.


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1 Cor. 3, et Heb. 6. Illa quidem prior doctrina est, Catechesis praecipuorum capitum, breviter generaliter ac simpliciter proposita: haec vero posterior rem eandem complectitur, sed multo accuratius et plenius, inquisitis diligentius fontibus rerum, ac expositis multis abstrusioribus quaestionibus ac mysteriis in eadem capita incidentibus. Videndum ergo est diligenter, ut rudiores quidem illud primum lacteae tenuitatis ac simplicitatis alimentum


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

alterius linguae, quam pro ea substituit. Ad tollendum hoc incommodum iubet Augustinus lib. 11. cap. 2 contra Faustum, consuli Hebraeos et Graecos fontes. Lib, vero 3, cap. 4 de Doctrina Christiana, iubet ex contextu et sensu loci iudicium fieri. 7 Aliquando eandem vocem originalem versores sua quadam vel libertate, vel etiam noxia licentia, variis in aliqua sua significatione utcunque aequipollentibus aut synonymis convertere solent: quo nomine crebro Erasmus Vulgatae versionis autorem flagellat. Sit pro exemplo, quod Hebraeam vocem


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

assuefieri. Non parum etiam contextus ipse adiuvat. 8 Producuntur aliquando in medium vel a versoribus, vel etiam in ipsis fontibus, voces vicinarum significationum, vel in eodem vel in diversis textibus: quas cum imperitior lector nequeat subtiliter solerterque distinguere, putat eandem rem agi. Quare contra tum fontes consulendi sunt, tum contextus: tum denique accurate observandum est discrimen vicinarum vocum, quanto facilius etiam oculatis imponere solent. Ut 1 Timoth. 2, inter deprecationem, obsecrationem, interpellationem, et gratiarum actionem. 9


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

ac puteus nominatur, Gen. 21, cum vigesimosexto primum imponatur. Quod observandum est, ne illa nomina mox initio cum rebus extitisse opinemur, ac erroris alicuius occasionem accipiamus. 17 Sicut supra diximus, Hebraismos in singulis vocibus remorari Lectorem: ita observandum est, eandem rationem esse etiam coniunctarum vocum. Nam et in phrasibus aut constructione multi Hebraismi sunt, quos Versores non raro in suis versionibus retinere coguntur: ut, lignum fructus, pro arbore fructifera: spiritus vitae, pro spiritu vitali. De quibus prolixe ac ex professo egimus superius,


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

tum etiam mirabili ac incomprehensibili prorsus modo, nemine cernente, dum omnia oppleant: sicut ros caelestis cadit, qui non gignitur a crassa nubium materia, sed a pura illa aetherea, nec quomodo decidat cernitur, sed tantum genitus iam conspicitur passim tegere humum. Simili aut sermonis figura eandem rem etiam Micheas Cap. 5 declarat. Convenit cum hac expositione figurae et sequens Textus: quia postquam descripsit regnum Christi, et subditos tum regi convenientes, quia in die victoriae acquirentur: tum sacerdoti, quia colent eum in ornatu sancto, ut inferiores quidam


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

praeceptum, sed ad duriciam cordis erat permissum: et hoc voluit Christus apud Matth. de dimissione uxoris respondens. Dare autem libellum repudii, praeceptum erat his qui volebant uxores dimittere: et hoc voluit Christus apud Marcum, de libello repudii dando explicans praeceptum. Ita hic videmus eandem repudii legem ratione quidem repudii esse permissionem, ratione vero libelli dandi esse praeceptum. 15 Et quoque nonnunquam, ut aliqua in genere dicantur in utraque contradictoria propositione: ac in altera illud genus ad aliam speciem restringendum sit. ut, Responde stulto


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

beneficio illustratas scientias, tum et in primis hanc supremam, contra satanam, et omnes corruptores ac seductores. Amen. 10 Ad tractationem recte referri posset distinctio librorum sacrorum, qui licet omnes ab eodem Spiritu Dei profecti sint, et summo consensu eandem materiam tradant, et ad eundem finem contendant: tamen mirifice inter se differunt. Quae sit eorum materia, paulo ante indicavi: nempe doctrina de rebus aut negotiis inter Deum et hominem. Superius quoque ostendi, totam Scripturam sacram in duos potissimum Syllogismos summarie concludi


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deducatur. Ad Galat. 4, duo filii Abrahae typum gerunt duorum testamentorum. Quo loco, tametsi Apostulus ipse pronunciet ea per allegoriam dicta: tamen recte adiecerimus, non per allegoriam, sed potius per typum dicta esse. Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram:


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

6 Discimus insuper, providentiam istam Dei nonsolum universaliter in rerum omnium conservatione esse occupatam: verum etiam minimas quasque res nostras officiose curare: nec spirituales tantum, sed etiam corporales, externasque, adeo ut et capilli capitis nostri numerati sint. 7 Discimus, eandem providentiam, quarumcunque creaturarum vel abiectissimarum tutelam ad se recipere, veluti passerum atque id genus animalculorum, qua de re Psal. 145. et 147. Tantum de varia et multiplici ex


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videlicet administrantem universa, verum ad minutiora et particularia haudquaquam descendentem. 6 Redarguuntur omnes haeretici, quales in primis Pelagiani, plus iusto humanis tribuentes viribus, perinde ac si in hominum manu esset fidem pro arbitrio amplecti, in eadem constanter perseverare, eandem intrepide confiteri, metu periculorum aut mortis nusquam angi: cum haec omnia constet solius Dei esse dona: testante Apostolo, Actorum 17. Eph 2. Philip. 2. 7 Reprehenduntur omnes qui plus nituntur ac fidunt rebus externis, et caducis opibus, amicitiis, potentiorum auxiliis, quam divinae


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed satis fuerit, occasionem scribendi, authoris consilium, summam sive statum rerum discutiendarum, cum quadam utilitatis commemoratione indicare paucis. Nunc ad ipsum opus, sive ad Scriptoris verba. Quia vero ad scrutandum eruendumque authoris mentem, et perspicue enarrandum eandem, ratio postulat, ante omnia accurate considerari res ipsas, deinde verba, verborumque positum: (quemadmodum ipsi quoque qui scribunt, primum solliciti sunt de rerum inventione, post de collatione, sive elocutione) ita interpretatio quoque omnis sic videtur in hoc studiorum genere partienda,


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

SACRAS LITERAS, TRACTATUS II. PRAEFATIO. Praeposito compendio de Ratione cognoscendi Sacras literas, quod veluti argumentum aut praxim huius secundae partis esse diximus: recte nunc dicta ac regulae patrum consequentur. Cum enim nunc prolixius incipiamus eandem artem intelligendi sacrum volumen explicare: merito patrum dicta regulasque praeponimus, tum maiore authoritatis gratia: tum ne quis fingat (ut calumniatores proculdubio nunquam deerunt) nos potius rationem pervertendi Sacrum textum proponere, quam vere sincereque exponendi. Denique etiam,


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 874 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes. Similiter cum dictum est: Per unius obedientiam iusti constituuntur multi: non aliquibus exceptis, sed eosdem multos omnes oportet intelligi: non quia omnes homines iustificantur in Christo. Sicut possumus dicere in aliquam domum intrare omnes per ianuam, non quia omnes homines intrant in eandem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Hieron. in 5 Comment. in Esaiam. Idioma est sacrae Scripturae, ut omnem terram illius significet provinciae, de qua sermo est. Quod quidam non intelligentes, ad totum terrarum orbem trahunt. Auditus, et auribus percipere, in scripturis


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

Neque enim medicus cum iis, qui in morbi adhuc sunt initio, et iis qui ad valetudinis finem iam declinarint: neque magister cum discentibus ab initio pueris, et cum iis qui perfectiore doctrina indigeant, eandem ratione agit. Igitur aliis alia quadam causa et argumento adductus scribebat Paulus. Hoc ipsum declarat cum Corinthiis scribens, De iis autem, inquit, quae ad me scripsistis: tum Galatis statim ex pro omnio et epistola tota hoc manifestans. Romanos vero, quo nomine, et quam ob rem? Etenim


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Quod autem inibi e vivis decesserit, undequaque liquet. Sed et ad Philemonem epistola inter postremas est et ipsa, eaque sub extremam illius senectam scripta. Itaque [?:--t ] : Nempe Paulus senex, nunc autem etiam vinctus Iesu Christi. Eandem tamen praecessit epistola ad Colossenses, id quod ab epistolae fine manifestum est. Colossensibus enim scribens ait. De omnibus reb. meis certiores vos faciet Tychicus, quem misi una cum Onesimo fido et dilecto fratre. Hic autem Onesimus is erat, pro quo epistolam ad Philemonem composuit. Ac


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione privativa ea in Deo negantur, quae in creatura sunt: ut est ingenitus, incorporeus, increatus, incorruptibilis, immortalis, impassibilis, et similia. Haec verba quidem de creatura etiam dicuntur, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem) sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est) sed


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

et cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν. sed multo magis is sensus est 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Iohann. 1, Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre. 2 Cor. 3, Transformamur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini. 37 Saepe uno aut altero solum verbo alluditur ad similitudinem, ut sit medium quid inter Metaphoram et similitudinem. Alas aquilarum. 38 Et contra non raro ea, quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt,


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

pro adiectivis, seu pro integra sententia: ut, Gravitas lapidis, et pondus arenae, Proverb. 27, pro, Gravis lapis est, et ponderosa arena. 31 Substantivi eiusdem geminatio, loco pronominis. Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam eius exibit, Ezech. 46. id est per eandem. 32 Substantivi geminatio includens distributivum nomen. Ut, In mane, in mane, Exod. 30, pro singulis matutinis. 33 Substantivum plurale in genitivo, ad exprimendum superlativum. Botri amaritudinum sunt eis, Deut. 32, pro, Botri amarissimi. Substantivum pro


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 917 | Paragraph | SubSect | Section]

quas illorum oculi abominabantur, cum illi eas in maximo precio habuerint. Indicantur enim idola eorum, quae dicuntur fuisse oculorum ipsorum, quia toti ex eis pendebant, in ea perpetuo respicientes: at Deo erant abominationes. 39 Aliquando hoc modo construuntur etiam ea nomina, quae eandem rem significant: ut Psal. 4. Lutum coeni, terra pulveris: spiritus Pythonis, id est, ille malus genius, qui vocatur Python, Act. 16. Sic sunt, similitudo imaginis: et vulgaria illa, Maiestas regis, vis Herculis, spiritus daemonii impuri, Luc. 4. pro, Habebat daemonium


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

eius naturam sequens, facere censendum est. 32 Omnino autem horum Mosis verborum verus hic est sensus: Ecce sanguis victimarum, quo iam in vos distributo, aut sparso, hoc foedus inter vos et Deum sancietur. Cum vero eadem verba recitentur etiam a Christo in sacra coena, non est dubium eandem esse eorum vim, cum sit prorsus similis materia: ita ut Dominus novum foedus sanciendo, videatur omnino ad illud foedus respexisse, et inde verba foederalia mutuatus esse. 33 Sic porro pronomen demonstrativum cum ipso sanguine etiam in Matthaeo et Marco connectitur. Nam omnes


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 921 | Paragraph | SubSect | Section]

Prima persona interdum ponitur pro tertia. Rom. 10, Sed dico, an non audierunt? id est, dicat aliquis. Hic Hebraismus plurimum facit ad expositionem Ecclesiastis: ubi saepe in prima persona dicuntur aliquae absurdae sententiae. Ut cum dicit, se censuisse optimum esse laetari ac epulari, et esse eandem sortem hominum ac iumentorum, piorum et impiorum. Dicuntur igitur illa et similia, aut ex persona aliena, aut tantum opinative, non pronunciative, seu assertive, vel determinative: ut solent aliquando homines suas stultas opiniones recitare, non ut eas tueantur, sed potius ut errorem suum


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, ut id alio multo evidentiore loco Scripturae demonstrent. Solet et illa Regula adferri ad diiudicationem huius dubii, quod Spiritus sanctus plerunque ea, quae semel figurate dixit, mox vel ibi, vel alibi soleat proprio sermone illustrare: contra vero, cum id non faciat, sed in eandem formam loquendi pluribus in locis perseveret, omnino esse certissimum τεκμήριοω locutionem eam proprie usurpari. Porro cum deprehensum est, dictum esse figuratum, solent hanc Regulam aliqui proponere: Quod si videatur aliquid durum


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

110, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: id est, eousque, et etiam ultra, in perpetuum. Id locutionis autem forte inde venit, quod scriptor tantum de suo illo aut sibi proposito tempore vult aliquid determinare, nihil plane de ulteriore solicitus. Eandem naturam aliquando induunt etiam excludentes sententiae. 1. Sam. 15, Samuel non vidit Saulem usque ad diem mortis. id est, neque ante, neque post. Isa. 46, Usque ad senectam ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

potentiam. Sic Rom. 2, Si praeputium legem servaverit, praeputium eius pro circumcisione reputabitur. Ubi primum praeputium, significat Ethnicos: deinde eorum Ethnicum statum, aut carentiam circumcisionis et ceremoniarum Mosaicarum. Voces quae vel propriae, vel figuratae aliquando eandem significationem primariam habent, etiam eosdem Hebraismos subeunt: ut exercitum significant vox Zaba proprie, et Hei virtus minus proprie: quare utraque etiam stellas caeli Metaphorice denotant, ut quod vetus Testamentum vocat exercitus caelorum, Christus virtutes caelorum. Ita figurata vox


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

prius id quod est intra poculum et patinam, ut etiam id quod extra est, purum fiat. Ubi videtur loqui de eo. quod est intra poculum, cum proprie loquatur de eo quod est intra cor aut pectus eorum (quasi ipsos iam poculum abusive vocando) quod etiam vocabulo intemperantiae indicat, et quod mox eandem similitudinem aut Metaphoram clarius proponit, conferendo eos cum sepulchris dealbatis: sed vocabula alludunt tantum ad id, unde sumpta est occasio dicendi, nempe ad externam lotionem poculorum: ut Lucas videtur clarius haec verba exponere cap. 11. Sic Matth. 5, occasione


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 936 | Paragraph | SubSect | Section]

eisdem, vel aliis verbis. Psal. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui sedet in caelis irridebit eos: Dominus autem subsannabit eos. Non sunt vero ociosae, vel etiam odiosae Tautologiae seu repetitiones sacrarum Literarum, aut etiam vehementius rem eandem inculcant: ne non accepta praetervolet aures, cum et sermo sit brevis, et homines talium rerum minime vel intelligentes, vel cupidi. Alias declaratur alterum per alterum: alias etiam sonus expletur. Sunt et aliae causae repetitionum, de quibus alibi. Verum de hisce et aliis repetitionum


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

putat, si praetereat nubendi tempus, et sic oportet fieri, quod vult faciat, non peccat, iungantur matrimonio. Caeterum qui stat firmus in corde, non habens necessitatem, sed potestatem habet propriae voluntatis, et hoc decrevit in corde suo, ut servet suam virginem, bene facit. Permanet urgendo eandem rem vicinis sententiolis, Putat se indecore agere contra filiam senescentem, Sic oportet fieri, Faciat quod vult, Nubant, Non peccat, etc. Alii volunt esse repetitionem aliquorum dictorum, sicut intercalares versus repetuntur: ut Psal. 118, aliquoties


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

inesse videtur, magisque probatur: ut, sicut in vocabulo Generatio prolixius exposui, intelligatur ibi vox Generationis, non pro una aliqua aetate aut seculo, sed pro gente Iudaica: quodque dicat Dominus, gentem aut nationem Iudaicam non prorsus delendam esse, usque ad extremum diem, quin potius eandem omnium illorum malorum, quae ante extremum diem concurrent, spectatricem et participem fore: sicque Dominus praemoneat eos de maturando poenitentiam. Nam vocem Transire, interitum significare, ex illo ipso adiuncto dicto, Caelum transibit, manifestum est. Illud sane, Omnia fiant, videtur


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 956 | Paragraph | SubSect | Section]

ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur. Repetamus sane eandem regulam etiam paulo aliter, si forte vel sic rudiores facilius eam intelligere queant, nihil verentes tautologiae reprehensionem. DE VERBIS, QUAE PER SUUM INFINITIVUM et SOLEO, POSSUM, VOLO, CONOR, AUT PERMITTO, EXPONENDA SUNT.


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

in quanam proprietate Leo cum Christo aut cum satana conveniat. Commune autem est ei cum Christo fortitudo, magnanimitas et victoria: cum satana vero ferocitas, crudelitas, et caedes hominum. 3 Verum ut tanto melius intelligatur haec utilis admonitio, etiam paulo aliter hanc eandem Regulam proponam. In huiuscemodi Metaphoris debet quisque sacrae Theologiae studiosus occupari, aut solicitus esse, non ut discat a Grammaticis tales multas vocabulorum aequivocationes aut significationes:


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 964 | Paragraph | SubSect | Section]

cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν, sed multo magis is sensus est. 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Ioan. 1. Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre, 2 Corin. 3. Transformantur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini. 3 Et contra non raro ea quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam si particulam Similitudinis habeant praepositam: ut Psal 39. Ecce palmae spacium posuisti dies meos: id est, veluti palmae


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 967 | Paragraph | SubSect | Section]

ita huius seminis fructus separatus ab homine, sicut proventus seminis est separatus ab agro. Non ergo vel negligentia, vel Hebraismo aliquo ita immutatur parabola, sed ipsius rei explicandae natura id flagitante. 29 Aliquando unius Parabolae aut similitudinis diversae res aut voces eandem rem significant: ut Io. 10, in similitudine boni pastoris, ovilis, ostii et ovium, Christus est tum pastor, tum ostium, ut ipsemet explicat. Significatur igitur per duas diversas res aut voces eiusdem similitudinis. Sic Ioannis 6, manducare, bibere et credere idem sunt. 30 In


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

caelo descendi? non quaerunt de modo loquutionis Christi, quam clare audiebant, non etiam quaerunt, quomodo de caelo descenderit: nam id illi prorsus non credebant: sed simpliciter negant id verum esse quod dicit, quodque ille de caelo descenderit aut venerit. Postea quoque cum contra eandem doctrinam Christi pugnantes dicunt: Quomodo hic potest nobis dare carnem suam ad manducandum? non sunt soliciti, nec quaerunt de modo manducandae carnis Christi, quod fore non credebant, et Christo esse plane impossibile sentiebant: sed tantum apud se et inter se Christum eiusque doctrinam


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

genus aliqui Archaismum vocare: ut est, Dona dare, Vitam vivere. Sunt et illi Pleonasmi usitati. Baptista adfuit praedicans, surgens abiit: Levans pedes Iacob abiit in terram orientalem, respondit dicens. Huc referri potest, quod congerie verborum plurimum utuntur Hebraei, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia saepius repetunt. Exod. 14, Et dixit: Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem, quam


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ab illo iuste, ab impiis scelerate, et tamen Deus non est illorum malitiae aut etiam pravi conatus causa. Simile illud huc adferas, quod saepe legitur rex aliquis persecutus aliquem suum hostem aut etiam seditiosum, qui latitans aut fugiens in solitudinibus, a latronibus sit interfectus. Ubi eandem rem diverso modo ac animo voluerunt princeps et latrones, ipse quidem iuste, illi vero iniustissime. Vicinum huic est, quod supra dixi poni accidens pro substantia, et contra. Tale est illud Ioan. 6, Hoc vos offendit, quid si videritis filium hominis eo ascendentem, ubi fuit


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est verum ac praecipuum caput negotii, sine quo fides per se ad iustificationem nihil faceret. Hunc usum vocabulorum, quo aliquid aliud magis necessarium et praestantius, una cum eo, quod native significant, subintelligendum offerunt: eruditi in artibus dicendi Synecdochen vocant. Hanc eandem Regulam etiam ad Allegoriam et typum referre possis, idque multo rectius, et adiungere ei illa illustria exempla, quod sub promissione numerosi seminis aut posteritatis Abrahami, simul intelligantur omnes credentes: sub promissione terrae illius fertilissimae promittitur vita aeterna: sub


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aguntur et tractantur, quam secundum exactam rei veritatem. Talis est illa Thomae regula super Iacobum, quod res tunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit Iacobi dictum: Ex operibus iustificari hominem: id est, agnosci iustum esse, non autem revera fieri. Habet eandem regulam etiam M. Sententiar. lib. 3. dist. 18. Unde apparet vetustiorem esse: Posset huius generis latior quaedam regula in hunc modum fieri. Utuntur Hebraei crebro tali quodam tropo, ut (sicut Linacer in fine secundi loquitur) factum pro dicto ponant, seu vocibus realibus pro


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

solet ac potest, exclusis omnibus aliis accidentariis aut extrariis sensibus. Sequuntur hanc nativam rerum sensuumque connexionem aliquatenus etiam aliae Philosophorum scholasticae disputationes vel tractationes rerum. Historici quoque non admodum impediuntur, quin tolerabiliter hanc eandem nativam seriem rerum sensuumque legitime naturaliterve inter sese copulatorum consequantur, praesertim vero, ubi nudae narrationes rerum gestarum, ut fit in Commentariis Caesaris, recensentur. At in orationibus, concionibus et epistolis, crebro illis principalibus aut substantialibus


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

propositio additur, quod hoc mysterium fuerit absconditum a seculis. Ea porro rursus habet in fine vocem Deo, cui dictioni nova oratio, expositionis causa adiicitur, quod is Deus per Christum omnia condidit. Tantopere interdum autem labuntur ex alio in aliud, ut saepe ita labendo in eandem propositionem rei propriam, ex qua delapsi erant, revertantur, et fiat quasi circulus quidam sensuum: ut Eph. 3, Si quidem audivistis dispensationem gratiae Dei datam mihi erga vos, quod secundum revelationem notum fecit mihi mysterium, etc. Post multa addit, Per Evangelium,


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dum primum vocabulum repetit. Hoc genus orationis etiam Demosthenes in exordio suae ipsius celeberrimae orationis pro corona exprimit: ut sicut a voto aut precatione Dei incipit, petens ut illi sibi tantam suorum civium benevolentiam concilient, quanta ipso erga eos praeditus est; ita etiam in eandem precationem sub finem exordii desinit. PAULUS GENTIUM APOSTOLUS PER EVANGELIUM EVANGELIUM AUTEM EST DOCTRINA DE FILIO DEI: FILIUS DEI EST VERUS DEUS ET


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1017 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iterationum, tum varietate. Est autem in his reduplicationibus duplex praecipue fraus cavenda: altera quidem, ne cum una sententia fuerit aliis atque aliis modis repetita, plures esse, non unam existimemus: altera vero, ne cum aliae atque aliae res in diversis colis agentur, nos eandem agi putemus: seu (ut idem aliter dicam) ne vel ibi repetitionem esse putemus, ubi non est, vel ibi non esse, ubi est. Variae autem omnino repetitiones sunt apud Hebraeos, quae cuipiam in his studiis parum versato, ociosae tautologiae videri possint, cum tamen non sint, sed certa


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam efferant: ut Gen. 6, Et fecit Noah, iuxta omnia quae praecepit Dominus ipsi, sic fecit. Paul. Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum aliquod ponere, utsententiam


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum aliquod ponere, utsententiam perficeret, ita forte: Ab iis vero, qui videbantur esse aliquid, nihil didici aut accepi. Quod ipse non facit, quia longius distaret verbum a principio sententiae. Sed iterum eandem sententiam alia forma effert: Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt. Nec tamen intermissa illa oratio penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est,


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

postea esset eum perpetuo taciturus. Nonnunquam addendi adiectivi, epitheti, adverbii, aut circumscriptionis alicuius gratia, repetitur nomen substantivum. Verbum torrens kison, torrens vetustatis. Invocantibus invocantibus in veritate. Congerie verborum plurimum utuntur, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia, saepius repetunt, ut et haec figura ad repetitiones referri queat: ut Exod. 14, Et dixit, Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

intelligi, nisi auditor principium, simul et finem animo complecti possit. Quare cum propter digressionem principium iam sit remotius, quam ut eius possit auditor recordari, et cogitatione cum illis quae adhuc addenda restant, coniungere: necesse est totam orationem refingere. Ob hanc eandem causam saepe in eadem oratione aliquae voces repetuntur: ut 1 Cor. 5, Iam constitui, sicuti praesens, eum, qui sic hoc perpetravit, in nomine Domini congregatis vobis una cum spiritu meo, cum potentia Domini nostri Iesu Christi tradere istum talem satanae. Hic repetitur accusativus Istum,


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

repetitionum species, quae etiam inter Schemata numerantur. Anaphora, cum ab eodem initio plura membra inchoantur. Anastrophe, cum idem est finis plurium colorum. Complexio, cum in pluribus membris, idem principium, idemque finis in alio est, qui in alio. Inclusio aut Circulus, cum oratio in eandem vocem desinit, a qua inchoavit. Anadiplosis, cum ultima vox prioris membri, est principium sequentis. Geminatio vel Epizeuxis, cum eadem vox vel continuo, vel interpositis perpaucis repetitur. Regressio aut Epanodos, cum pluribus propositis, nec tamen absolutis, reditur ad singula, ut


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1026 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐμϕασιν, πολλην δὲ συντομίαν, ἀμφιβολίας τε ἐλάττονος μετέσχηκε, καὶ ποικιλίας καὶ τοῦ πλήθους τῶν λέξεων. Quod (inquit Hadrianus Iunius) Latine ita sonat: Neque vero eandem omnino sententiam servant nomina in aliam linguam transfusa: sed sunt peculiares suae cuique genti proprietates, quae nequeunt voce alterius gentis significari: deinde, si vel maxime transferantur, non tamen eandem vim obtinent. Habent autem barbarae voces (sic Hebraeas vocat) magnam


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1026 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod (inquit Hadrianus Iunius) Latine ita sonat: Neque vero eandem omnino sententiam servant nomina in aliam linguam transfusa: sed sunt peculiares suae cuique genti proprietates, quae nequeunt voce alterius gentis significari: deinde, si vel maxime transferantur, non tamen eandem vim obtinent. Habent autem barbarae voces (sic Hebraeas vocat) magnam efficaciam, et brevitatis gratiam, minusque habent ambiguitatis, minus variationis, neque tanta verborum copia redundant. Quae postrema (inquit ille addens) de Hebraeis vocibus dicuntur, quibus mirificam inesse emphasin


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1040 | Paragraph | SubSect | Section]

ita coram sistitur Isa. 53, persona Christi in sua humiliatione ac passione, ut spectare te eum tuis oculis putes. Tales illustres ac evidentes similitudines sunt innumerae in Sacris literis. Summa, totum caput de Simili huc referre possis. Hisc vicina sunt valde nota proverbia, ac eandem vim orationis praestant: ut sunt, Canis redit ad suum vomitum: Sus ad volutabrum: Qua mensura mensi fueritis: Modicum fermenti inquinat totam massam: Si sal infatuatum fuerit, etc. Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadit: Ante caecum pone rescandalum: Caeco esse oculum:


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi correpti, et non occisi: quasi dolentes, semper tamen gaudentes: quasi pauperes, multos tamen ditantes: ut nihil habentes, et tamen omnia possidentes. Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii, cor nostrum dilatatum est: non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris: eandem autem remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini, et vos ne ducatis iugum cum incredulis. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Aut quae communio lucis cum tenebris? Aut quae concordia Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Aut quid convenit templo Dei cum


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

comparant semet sibi. At nos non in immensum gloriabimur. En habes tum exemplum tum et iudicium de Paulino stylo, quod saepe sit grandis, austerus ac dignitatis plenus, et simul ardens ac praepotens. Quam autem sublimitatem et vehementiam sermonis adhibet in obiurgando et castigando, eandem etiam in consolando, ac ad omnem honestatem officiumque adhortando, et praesertim in praedicanda misericordia Dei et gratia Christi, abiiciendaque ac proculcanda omni gloriatione et fiducia operum. In capite de Efficacia sermonis sacri sunt plura eius exempla prolata. Quanta


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

non adhibito studio et ingenerose a verbis excidunt, aliquando incohaerentia et dissona dicere videtur: qui vero studiose et sobria raciocinatione relegunt, magno ordine et veritate plena. Proinde exacte de his nunc tractare, ipsum per se solum ingens opus fuerit. Bucerus quoque hanc eandem quaestionem de Paulina eloquentia prolixe tractat: cuius sententiam cognovisse operaeprecium fuerit. Sic igitur ille scribit in Praefatione epistolae ad Romanos: An D. Paulus adhibuerit artem dicendi? D. Augustinus in quarto de Doctrina


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

quod tunc recenter magnum aliquod facinus admisissent, propter quod dolentes se ieiunio cruciassent. Huic respondebimus, Christum non ieiunasse, (sicut ante dictum est) ut se ad orationem praepararet, cum caro eius spiritui non repugnaverit, nec tali castigatione eguerit. Sed plane propter eandem causam Christus ieiunavit, quam superius diximus ieiuniorum causam fuisse, nempe ingentem animi dolorem seu contritionem cordis. Sciebat enim in se iam totius orbis peccata translata esse, debere se fieri, et iam esse maledictum legis, ac denique Deum sibi iratum habere, perinde, ac si


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

ieiuniorum mentionem fieri, nec tamen intelligerent, quidnam ieiunia ad pietatem tantopere facerent, libenter ea ad abstinentiam vitiorum transferebant, freti etiam 58 cap. Esaiae, non satis (ut arbitror) intellecto. Non enim Esaias ibi Allegoricum ieiunium pro vero requirit, sed eandem veram animi contritionem, atque adeo totam poenitentiam. quam antea Deus per ieiunium significaverat, per charitatem, certiorem nimirum notam, indicatam flagitat. Cum in propria significatione accipitur ieiunium, et


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

multae phrases et parabolae illustrarentur, ut quid sit foedus salis, quod crebro in sacris Literis usurpatur, nempe stabile ac firmum: tum quia sal in victimis adhibebatur, et victimae in sanctioribus foederibus: tum quia sal prohibet corruptionem rerum. Sal quoque sapientiae symbolum est, ob eandem prohibitionem putrefactionis, et simul quia condit omnes cibos. Quam eius proprietatem symboli causam esse etiam Christus ostendit, cum vocat Apostolos sal terrae: et addit, quod si sal evanuerit, in quo condietur? ostendens ratione condimenti et prohibitae putrefactionis, significari veros


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

et simul quia condit omnes cibos. Quam eius proprietatem symboli causam esse etiam Christus ostendit, cum vocat Apostolos sal terrae: et addit, quod si sal evanuerit, in quo condietur? ostendens ratione condimenti et prohibitae putrefactionis, significari veros doctores. Sic et Paulus eandem proprietatem respicit Coloss. 4, Sermo vester sit cum gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Locus Marci nono obscurus ac difficilis est: Omnis homo igne salietur, et omnis oblatio sale salietur. Convenientia quaedam est inter ignem et


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1105 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi condi cor novum, damnans vetus. Vocat vero Scriptura in talibus locis cor, ipsam animam rationalem, quae vel praecipue fuit imago Dei, cui illa sedem in corde tribuit. Alius quoque Psalmus dicit, hominem cum in honore esset, non intellexisse, sed iumentis similem factum. Hanc eandem plenam bonarum virium imaginisque Dei amissionem, vehementissime urget etiam novum Testamentum, dicens, homines esse mortuos, ut ait Dominus: Sinite ut mortui sepeliant suos mortuos, et 1 Apocal. aliquoties prima et secunda mors nominatur: et Christus dicit, mortuos audire vocem ipsius


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

cum radice, Quod negligentior auditor non cogitans, putat tantum de illis actualibus criminibus agi, sicut in communi vita plerunque tantum externa opera considerantur ac exiguntur. Tertio, saepe ita taxatur haec lues, tanquam si solum unius hominis aut gentis malitia taxaretur: cum eandem rationem esse omnium hominum, alibi Scriptura indicet. Quarto, saepe vetus Testamentum de inhaerenti corruptione ita loqui videtur, tanquam si homines eam sibi prava consuetudine, ut habitum quendam, institutione, et voluntaria quadam electione accersivissent, et non esset


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec igitur est diversitatis causa, quae studiose observanda ac expendenda est, ne quis putet aliam rationem salutis olim fuisse, aliam nunc esse, ut Papistae somniant ac errant, sed unam ac eandem semper fuisse, esse ac fore: sicut et unus est Deus, unus mediator, unum baptisma, et una fides ac spiritus. Ostendi causam huius discriminis in libello de fide prolixius. Atque haec dicta sint primo tegmine aut velamine, quod est in ipsa lege. Nunc de altero, quod in cordis


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

glossarum Pharisaicarum: dumque ostendit legem nequaquam esse contentam ista iustitia disciplinae, quam aliqui pauci, summo labore studentes, utcunque praestabant, sed requirere eam summam perfectionem externae ac internae obedientiae, alioqui damnare hominem in aeternum exitium. Eandem quoque veli detractionem ex lege morali operatus est Dominus, dum vi explicatae legis ostendit hominem amasse tenebras: odisse lucem: legem damnare totum hominem, eiusque hanc terrenam nativitatem ac vires: neminem esse acceptum ob nativitatem ex carne ac sanguine cuiusquam viri, sive sit


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

et cognoscere. Dominus Iesus, unicus Ecclesiae dilectae suae sponsae servator et liberator, qui eam non tantum ex peccato seu iniustitia, et morte aeterna sua morte liberat, ac in iustitiam vitamque aeternam transfert, sed etiam ex omnibus insultibus et conatibus satanae et impii mundi eandem clementer eripit: servet eam iam quoque, ac ab omnibus verae pietatis corruptelis, quae nunc multiplices, et supra modum perniciosae, et miro artificio coloratae fucataeque ubique excogitantur, et miseris hominibus obtruduntur, liberet, Amen.


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1141 | Paragraph | SubSect | Section]

genere differentes a sanctis angelis, qui in sua origine permanserunt: eadem ratione et de filiis dia boli, id est de hominibus pronunciari potest. Coram hominibus igitur et Philosophia forte est adhuc eadem species hominis, quae fuit antea: sed Deus ac Theologia nequaquam concedent eandem speciem esse filios Dei, et filios diaboli: angelos lucis, et angelos tenebrarum: novos ac veteres homines: habentes imaginem Dei, aut formatos ad imaginem Dei, et transformatos in imaginem satanae. Forma substantialis hominis fuit initio imago Dei, qua etiam fuit filius Dei: et nunc contra


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem Deo patri, ad regnum eius instaurandum, condat et creet. Observa, et toto pectore retine, quod sicut Deus ipsam proprie animam rationalem ita formavit, ut esset eius imago, utque esset fons, officina ac mater omnium bonarum actionum, et dilectissima cultrix eius: ita satan eandem sic transformavit et fabricavit, refudit aut recoxit, ut sit viva eius imago, sitque mater, fons et causa omnium malorum, ipsique suo novo figulo promptissime serviens, et unica paratissimaque cultrix et miles contra Deum et omnem pietatem ac rectitudinem. Hic igitur ipse novus


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1148 | Paragraph | SubSect | Section]

inscitia linguae, Ipsa conteret caput serpentis: pro ipso semine converterunt. Unde simul etiam prima et amplissima promissio, atque adeo fons promissionum de victoria et liberatione Meschiae obscurata, vel etiam pene funditûs sublata, aut certe ad mortuos hoies est translata. Hanc eandem idololatriam confirmant Papistae perversione dicti lacob Gen. 48, Invocetur nomen meum super pueros hosce: cum eos tantum a se cognominari ut filios adoptivos praecipiat. Sic massam tuentur illa corruptela loci Gen. 14, Melchisedech obtulit panem et vinum: cum in Hebraeo sit


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

peperit. At is qui ex natura sermonis scit eam significare fiduciam, amplissimum inde lumen ac noticiam tantae rei concipit. Quam significationem prolixius in libello de voce et re Fidei exposui ac probavi. Nunc igitur tantum hoc unum addam, Paulum ipsum in eadem epistola capite 3. eandem vocem ac rem, atque adeo ipsius fidei naturam exposuisse. Cum enim dicat, nos esse participes Christi: addit conditionem, Si modo in inchoata fide aut fiducia perseveremus. Graece sic: μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐαν


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

Si modo in inchoata fide aut fiducia perseveremus. Graece sic: μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐαν περ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαίαν κατάσχωμεν. Eandem sententiam in eodem capite repetit, dicens: nos esse domum aut in familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἶκος ἐσμὲν ὑμεῖς, ἐάν περ τὴν


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

se certum ac genuinum sensum obscurorum locorum habere posse sperarunt. At quanto id clarius ex ipsis fontibus Hebraeis habere potuissent? Origenes iam ingravescente aetate Hebraeam linguam didicit, sicut et Augustinus Graecam, ut ipsemet in suis confessionibus narrat. Didicerat eandem et ante Origenem Panthenus, Heraclas et Clemens. Narrat vero gentilis meus Hieronymus, unicum sui temporis in Ecclesia linguarum asylum, de se, quanta diligentia Hebraeo sermoni incubuerit: ac tandem concludens, inquit, Et gratias ago Domino, quod de amaro semine literarum dulces


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

ex ista ipsa Sacrorum voluminum neglectione accipiet. Quare cum ego non tantum nulla ambitione aliove pravo affectu, hasce dicendi partes mihi nunc desumpserim, sed ipsissima necessitate ad eas pertractus sim: spero tum eruditissimos collegas ac magistros, tum et studiosam iuventutem eandem benevolentiam, ac in audiendo aequanimitatem, candorem, et denique etiam favorem mihi quoque praestituram, quam aliis eruditioribus praeceptoribus suis praestare solet. Quod ut faciat, amanter oro et obsecro. Multae ergo sunt ac gravissimae causae, cur omnes homines, praesertim


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

nos et veteris Ecclesiae exemplum, quae ubique in frequentioribus civitatibus non tantum concionatores, sed et lectores habuit, ut praesertim Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymis: quarum Ecclesiarum etiam celebres lectores nominantur Panthenus, Clemens, Origenes, et alii. Testantur eandem consuetudinem etiam collegia canonicorum et veterum monachorum, praesertim Benedictinorum, quorum bibliothecae omnibus bonis libris refertae: et nomina ipsa officiorum, scholastici, cantoris, praepositi et decani abunde ostendunt, ad quasnam functiones initio ille hominum ordo tantis


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

afficeretur. Talis prorsus honos et isti impiae synagogae conciliabuloque eiusque Antichristo continget. Testis non est Dominus rei testatae, sed minister: sic et Ecclesia Scripturae aut verbi Dei. Haec sententia dicti Augustini ut verissima mihi semper placuit: sed reperi nunc primum eandem in Michaelis Medinae regis Hispaniarum theologi volumine Venetiis impresso, cuius verba adscribere operaeprecium censui. Quanquam mihi, dum Sanctarum scripturarum dignitatem expendo, nunquam haec Scripturarum et Ecclesiae comparatio probari potuit, tantum abest, ut hic duabus


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

errare minime poterat, extra quam nullus poterat salvari: ita et nunc, praecipue quoad essentialia fidei. Et sicut Petrus apostolus constitutus fuit a Christo (ut statim videbimus) princeps Apostolorum, et caput ecclesiae militantis: ita et (nota) quilibet summus Pontifex gerens vicem ipsius, eandem habet authoritatem. Et quidem tunc temporis ecclesia universalis ipsam repraesentans, habet authoritatem et potestatem cognoscendi, statuendi, determinandi circa omnia, quae ad fidem et Christianam


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Dei hostis, ante 140 annos, ut foedam haeresin, sine omni verbo Dei, imo et expressissime contra ius ac fas, divinum simul et humanum, atque adeo etiam contra proprium ius aut decreta condemnare, et ab eo tempore crudelissime Christi membra propterea persequi et excarnificare. Nunc vero contra, eandem ut piam ac sanctam vult, quibus hominibus sibi videbitur, et etiam quibus sibi libebit conditionibus concedere. Si est per sese suaque natura pia ac sancta, quo iure unquam antea ausus est eam condemnare, prohibere, et tam innumera Christi membra, propterea tam immaniter


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

libebit conditionibus concedere. Si est per sese suaque natura pia ac sancta, quo iure unquam antea ausus est eam condemnare, prohibere, et tam innumera Christi membra, propterea tam immaniter iugulare? Si est per sese impia, quo iure, quave conscientia aut fronte, saltem audet nunc eandem contra propria decreta et conciliabula et amplius 200 annorum praxin concedere? An'non est haec tum ipsius rei immota veritas, tum et omnium gentium non plane Epicurearum ac furiosarum sententia et opinio, quod si quicquam omnino aliud, Religio certe per sese suaque natura sit ac


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam hinc istius summi hostis Dei vere Luciferianam superbiam, quod illa ingentia bona, ut est etiam donatio corporis et sanguinis Christi, quae ex eius immensa benignitate habemus, iste vellet facere sua beneficia, ut scilicet ipsi, non filio Dei, propterea gratias ageremus. Agnoscamus eandem vere diabolicam ambitionem et in eo, quod iste conatur toti mundo persuadere, non satis esse quod filius Dei et instituit et severissime praecepit communionem sub utraque specie, nisi et ipse ex sua plenitudine potestatis, quam sibi plusquam tyrannice arrogat, de eadem re cum Ecclesia et


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gratia et sapientia, idem nobis miseris homuncionibus, suis execrandis Bullis concedat. Denique hinc animadvertamus, istius Aventini Caci fraudes, quod astute conatur miseram plebeculam ac pusillos Christi, specie concessionis quorundam minorum capitum Religionis delinire: atque ita eandem in suam horrendam speluncam infernalium abominationum et tyrannidis, unde eam Deus ingenti misericordia liberavit, denuo retrahere. O' cave tibi pusille grex Iesu Christi, tunc vel maxime, ab isto infernali Arctolyco, cum talibus ovium pellibus vestitus ac ornatus ad te


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

docetur, exponitur, ligatur, coarctatur, gravatur, laxatur, concreditur aut indulgetur. Quare Scriptura nihil opus est: sufficient tales Bullae ad salutem et omnem pietatem. 37 Episcopi proximis annis sexcentis, aut eo amplius, non sunt concionati. Quid ergo illis opus fuit Scriptura? Eandem vero neglectionem concionum iam quoque retinent, et retinebunt. Ante annos 20 decretum est grandibus verbis in isto conciliabulo, ut concionentur. Quis autem illorum ab eo tempore coepit docere populum? Sic et in posterum stertent. Quis ergo usus erit Bibliorum? Iam amplius mille anni sunt,


317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

de Filio cur quinque modis scriptura Sacra loquatur 147 ex Filio Dei quomodo sit factus diaboli filius 381 filii Dei a filiis diaboli quomodo differant 378. iuventutis 385. senectutis. ibid. filios Dei et diaboli non esse eandem speciem 378 fines unius actionis varii 226 flumina Iudaeorum 333 fluminum quatuor de paradiso egredientium nomina 94. 95 foederis sanguinem quis profanum ducat 343 femina in Scripturis S. ubi legitur, quo


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1239 | Paragraph | Section]

sterilitas. ibid. Salomonis currus bellici 337 Salus hominum in qua re sita 442. nostra in qua iustitia consistat 327 Salutis adipiscendae modus 294. consequendae media unde papistae somniarint 317. rationem semper eandem fuisse, esse et fore 345 etc. Salustius qua in re nonnihil sit utilis sacris literis 3 salutandi ritus apud Iudaeos 337 Samaritani et viatoris saucii qualis concio 314. parabola quatenus legalis et evangelica 284


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.