Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: posthac

Your search found 262 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 22-33:


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est. Quis namque eo proficisci magnopere contendit, quo aditu prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando, neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum celeri rerum desperatione deponeret. Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti. Per idem tempus, iam enim


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo nuntiabis, uti aut pertinaciae suae in obtinendo alieno imperio finem imponat, aut sibi domicilium in coelo paret, quoniam in terris illud nullo pacto posthac est habiturus. Huic pleno temeritatis nuntio, haud impari insolentia Lodouicum Sforciam respondisse ferunt se Alfonsi minis non magnopere terreri, neque enim minoris esse suum pileum, priuati


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum atque impotentiam nefarie dominari! Nolite praetermittere occasionem hanc uindicandi uos in libertatem! Occasionis opportunitas, si eam statim non arripueris, praeteruolat, eodem loci posthac nunquam redditura. Prudentum est praebentem se fortunam sequi et his, quae ultro offeruntur, consilium accommodare. Quare cauendum est uobis, ne Deo irato hanc rei gerendae facultatem omittatis. Nulla inconsulta formido audaciam uestram minuat, uana spes ueniae


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil,


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret,


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis... ¤¤ ab erat


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.