Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: suorum Your search found 897 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 285-369:285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section] regibus cum creantur imponi solet, ad Fridericum Caesarem sese confert, diademaque una cum filio imperatoris fidei committit. Non ita multis post annis, Vuladislauo in expeditione aduersus Turcas suscepta interfecto, Alberthi filius regno iure sibi debito potitur, qui quum dolo suorum Pragae adolescens perisset, ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat.
286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section] fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad
287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section] Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera
288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section] minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad
289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section] Poloni eius absentia fraeti facile inferendi locum detrimenti in eius agris inuenirent. Quamquam eius factum iure excusari nequit, uel si neque in summo apud Hungaros magistratu tunc fuisset, neque ipsam Austriam imperio obtinuisset, propterea quod cum esset ciuium suorum princeps, decebat eum potius Hungarorum prouinciae, quam propriis possessionibus in finibus Polonorum positis consulere, nec Austriam, eius fidei commissam, metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium, quod, ut
290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section] deponeret. Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie nec sine hostium clade, defensa ― nam plures sexingentis ex Alemanis, dum commissam suae fidei arcem tutatur, nullo ferme suorum amisso occiderat ― tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus. Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia
291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section] quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum
292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section] fortitudo et audacia. Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt
293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section] oris, quae inter Tyram et Tanaim late patent, sedes posuit, atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis. Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque pertinere, profitetur se obuiam iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti
294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section] elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam
Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re
bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo
deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo
quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato.
rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant.
Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem
fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a
Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui
recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate,
tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem
haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites
aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis repositam condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura
uiginti equites sunt
comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum
profecti septimo die in agro Casouiensi haud procul a Polonis castra posuere. Dux itaque
Hungarorum, refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus certaminibus suorum ac
hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos
adhortatus:
Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas
atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam
His dictis signo pugnae proposito eduxit
suos in aciem, haud tam laetos ferocia ducis quam hostis Matthiae Coruini ductu exercitati simul multitudine, simul robore sollicitos.
Et quia hostium cornua Poloni paucitate
suorum exaequare non poterant, in cuneum instructi aduersus mediam Hungarorum
frontem consistunt. Mox ingenti clamore utrinque sublato inflammatis ducum oratione
animis concurrunt. Hungari ira accensi, quod eos Polonus, per speciem pacis deceptos,
redintegrato bello ultro lacesseret,
operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus
coïerant, in proximum castellum, quod praesidio tenebat, cum paucis euadit, quingentis
fere militibus in proelio amissis, caeteris uero in effusam compulsis fugam.
Hungari profligatis Polonis, parua suorum caede ― uix enim ad quadraginta ceciderant ― rati, ut erat, in capite Alberthi uictoriam consistere, castellum in quod profugerat
armatis cingunt, machinas, queis portas proruerent, confestim admouent, terrorem perculso addunt, ultimum capto ignominiosumque supplicium denunciant,
uestra causa lętatur, quum uideat ita
uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse
magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim
amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis
boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget.
Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae
utilitatis ita
formidine me pro Alemano
dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum
nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis
pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem
militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et
Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio
in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens
multo
minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur,
quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi
cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur.
Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem
merito non obiciat? Fateor,
perculsi, utpote ueterani et
uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in
Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna
ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente (sub uesperum enim pugna
coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis
enim pugna
coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum
spernentes, castra repetebant.
Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit,
suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus
nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque
in praetorio per nuncios, quae in
in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum
haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad
insitam animis humilitatem sordidis Venetorum artibus adiectis ― nempe
principum suorum mores populi imitantur ― coepit esse non paruo apud
finitimos contemptui. Hunc contemptum Veneti, ne Rhacusanorum opes
augerentur, consulto fouere, his suadendo, ut potius emundis atque uendundis
mercibus incumberent
nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod
opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei
agendae opportunitatem raperet.
Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum profecta esset,
a latente in insidiis proco, quem maxime oderat, excipitur, deductaque in proximam
syluam tacito suorum, ut dictum est, consensu comprimitur. Quae quidem per uim
stuprata, ubi domum aegra animi regressa est, iniuriam ad parentes, eorum consilii prorsus ignara, defert, illi uero, dum et domesticae famae consulunt, et filiae iram mollire
conantur, suadent, uti omisso moerore, eum uirum,
ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim
praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis
accipiendisque beneficiis iura
- est enim de proprio iure in gratiam suorum aliquando
remittendum, atque etiam possessis decedendum ― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at
qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec
mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis.
Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque
solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem
imbribus reuirescere aut herbis uestiri . Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia,
tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe
praestet ob Christianae reipublicae utilitatem
in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto
iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam
uiribus confisi.
At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel
maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis
Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendę
expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi
facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt
autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut
omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim
decantabantur:
argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa.
Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in
luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium
nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati
silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt,
prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias
educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque
sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant
enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum
haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per
aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se
adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat,
fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio
pugnam reuocare, sed ubi uidit se
adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat,
fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat.
Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit.
Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens,
in foueam uirgultis
tectam, quae forte ad feras capiendas
lacessere
imperat, atque si hostis in se irrueret, sensim cedere, donec eum ad uallem pertraheret,
ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem.
Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit,
idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam
paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex
recenti crapula turba in hostes impetum
Caeterum quum Venetos longarum nauium numero reique nauticae peritia haud
parum ualere, uenturosque suis subsidio arbitraretur, atque ob id ad rem aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps
erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium
classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet,
quod suorum peritiae deesset, numero nauium dependeretur. Porro
aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps
erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium
classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet,
quod suorum peritiae deesset, numero nauium dependeretur. Porro Alexander, ut
plaerique Graeci, odio in Latinae literaturae gentem insito in Venetos inuehebatur.
Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus
Aegiptyos bellum in Cilitia gereret,
oppugnationem sustinuisset,
subito uentus e terra coortus
eam in altum abripuit, cum suisque coniunxit. Eodem
quoque uento Gallica nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus interfectis. Galli
enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque
operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter
quadringentis hominibus finitimam mediterraneae Dalmatiae
Turcaicae ditionis regionem inuadunt, dumque abacto, quod sors obtulerat, pecore
domum reuertuntur, Turcae, nonaginta dumtaxat ex his, qui in finibus Bossinae prouinciae ad custodiam ab Alexandro relicti erant, pauore ac fuga suorum exciti raptim conscensis equis praedatores insequuntur. Christiani (miles ex urbanis, ut demonstrauimus,
collectus hominibus) ubi insequentium hostium primo puluerem prospexere, crebro
enim urgente formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque
strepitum
instant ― conglobati sese hosti maximo impetu inferenti opponunt, atque praesenti animo pugnantes partim uiui, sed grauiter saucii in potestatem hostium uenere,
partim una cum Buccario, qui quidem uiuus capi haud sustinuit, non inulti procubuere,
non magis hostili uirtute quam suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis
Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes mercaturae
Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt,
iri.
Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit.
Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam
aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio,
nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum
muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi
parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto
res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium
alienatos,
seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri
consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito
imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium
contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli
unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut
supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue
Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra
decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit.
Itaque
domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio
fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud
ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere
regi iter precario petendum,
nec uel fortissimorum hostium, nedum mercatorum arma Francis timenda esse, immo, ut
uiros decet, ferro iter aperiendum. Quo dicto aciem extemplo instrui, et signum pugnae
dari iubet.
Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes,
ac
de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus
conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis
feruntur.
Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium
impetu
pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter
septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame
reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam
Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si
Turcae eos paruo spatio insecuti duas ex hostium
uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad
ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus
pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem
insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam
patere uident, dimissis in
triremes
armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni
in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et
nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae,
trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua maxime flamma fundebatur, accurrunt, simul ut incendium restinguerent, simul ut abreptas naueis, si possent,
hosti eriperent. Itaque in ducentos circiter Christianos, qui aut praeda occupati nondum
naueis repetierant, aut armis graues nandiue
nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria
instructus Lyssum accesserat.
Maior uictoria ex cęde quam captiuitate hostium fuit: quinquaginta tantum ex
Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita
suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem
missos docuimus, necubi forte in hostes
non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis
qua aditum
Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis.
constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum
repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam
Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim peruenerant, ponteque
amnem Franci iungebant, quum Consaluus, cum modica quidem suorum manu, sed duro
in armis milite, eo accessit transitu hostem prohibiturus. Caeterum effecto opere,
Hispanis nequicquam obstantibus, atque ad utranque partem pontis castellis cum praesidio impositis, Galli partem copiarum crebro traducebant, ac leuia certamina cum
hostibus
rerum uiatico iuuit.
laceraretur. Ille uero, ut erat peruicacis ingenii, opinionem de se hominum simul et
conscientiam spernens, magisque profani principis quam sacerdotis munus obiens, intra
paucos dies Bononiam deditione coepit, Ioanne Bentiuola, ubi ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam
patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel
hoc exilium argumento erit. Diuus Gregorius, ne arma in Longobardos moueret passus est
eos Italiam
magis opportunum differens, seu forte ea re
non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone,
diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque enim foederi adscriptum esse, ne sibi maiorum suorum instituto
Romanae Ecclesiae res curę essent ― quum praesertim nihil interesset Venetorum, quod
pulso tyranno urbem suam Romanus pontifex recoepisset.
qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium,
Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim
oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad
consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non
auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne
hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus
Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans,
Quod ubi Galli, qui in Circumpadanis agris statiua
habebant, intellexerunt, missis auxilio quinque Vasconum cohortibus, Bononiam aduersus Hispanos egregie tutati sunt. Nam quum Hispani per ruinas murorum, quos tormentis demoliti erant, urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris
repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra et mari rem pro uiribus gerere constituunt.
Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus
exitus ex
urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna
Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius,
ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat,
uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus
profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum
grauius consultum est.
duce quodam
Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum
Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam
coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus
audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum
perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti
exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses
attingit, ingredi
utpote mitis
hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores
Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis
natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo
quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis
impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis
haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes
regnum conciliare potuerunt uoluntate
est Bazethem Constantinopolim
reuersurum, unde, ut diximus, paucis ante mensibus abscesserat, Selynes, ut parentis
consilium eluderet, modicis itineribus eum sequi instituit.
Itaque priusquam castra
moueret inito suorum numero
(ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate
compellente, caeteri
plus paternae
beneuolentiae ad sese merito traxerit.
Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index, exoritur.
Approbant omnes sententiam, hortantur ne cunctetur imperium sibi militum suorum
sanguine parare; se, uel patrem ipsum ferro peteret, prompto animo operam ei praestituros. Tanta fuit seu uis orationis, perorantisue auctoritas, qua maxime rudis et incondita turba incitari solet, seu militum ad ducem amor et admiratio ingenii omnis fortunae
capacis, seu desidis imperii
ut inter
Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret.
Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non
lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris consilii expedire potuit, quo suorum
sceleri obuiam iret. Itaque senecta, ualetudine, amicorum partim fraude, partim consternatione permotus, ac suorum militum perfidia circumuentus (iurauerant enim praetoriani se uiuo rege nihil noui consilii capturos) uoluntati eorum assensus est. Igitur duo
tribuni cum aliquot
praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non
lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris consilii expedire potuit, quo suorum
sceleri obuiam iret. Itaque senecta, ualetudine, amicorum partim fraude, partim consternatione permotus, ac suorum militum perfidia circumuentus (iurauerant enim praetoriani se uiuo rege nihil noui consilii capturos) uoluntati eorum assensus est. Igitur duo
tribuni cum aliquot centurionibus et magna gregarii militis parte, ex sententia tamen
caeterorum, ad Selynem Constantinopolim
admonebat ― grauabatur in eorum
uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius
gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere
aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis
artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est.
Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis
regni finibus
nisi amor patrius filium potiorem
duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset,
occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse.
Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum
impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore
impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique
hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes
regnum societatis impatiens),
nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus
ad inferendam Corghuti mortem animum adiecit, accusata prius falso apud
Turcaicarum legum peritos fratris in se perfidia, ne sine legitima causa suum iusiurandum,
quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii
Dimissa Constantinopolim
maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam
diuturnamque militiam detrectarent, nec essent in se bene animati, conscribit ad
fratrem literas nomine Achimatis Cossicii Dalmatae, purpuratorum suorum nobilissimi,
ratus fratrem dolum haud percepturum, eo quod Cossicio cum Achimathe Othomano
uiuente Bazethe necessitudinem intercessisse satis constabat. Ad hoc quum Cossicius
esset, ut
plęrique nobiles, ingenii
uiri Hungari, Deum Optimum
Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo
ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores
hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus,
summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem
dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus
sit constituta, nulli mortalium maius scelus
manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium
eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere
censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac
ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus
erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit
securitati suae quam regno et gloriae, famaeque consultum esse.
multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id
Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum.
iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus
arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium
foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti erant, ut sine utriusque
partis strage Sopheni ab hosticis munitionibus repelli nequiuerint. Qui si, ut fama fertur,
copiam peditum, quorum opera Asiatici in bello prorsus
(nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula
e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope
honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in
quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum
corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non
cremare) ignem iniecere,
eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent,
appareret, numeroque
regem suum, quem diuinis prope
honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in
quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum
corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non
cremare) ignem iniecere,
eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent,
appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum
clade conspecta, ferrent. Quidam
abesset, auxilio futurus, si res postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus
est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga
uertunt. Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos
profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam
nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione
Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores, scelerato inter
se consilio inito Alaudolam adeunt, monent
sciret cedere, ac
cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo
acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem
descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari.
Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in
modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re
Selynes
Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in
modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re
Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis
Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est:
Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent,
hominum urbem incolant, pauci tamen
admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut
mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes.
Thomas insignitus regio nomine, inito militum numero, quum animaduertisset
paucitatem suorum campo haud esse commitendam, statuit dolo et moenibus uim
hostium arcere. Itaque qua hostem muris successurum arbitratus est, crebras fossas perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter
Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui illum a puero in regia sua eduxerat, liberalibusque disciplinis institutum numero praefectorum ac ducum suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum
misericordia, quamquam et inauditus, et egregiam nuper operam in oppugnatione
Caërensi Selyni nauauerat, interemptus est. Vix enim ullis meritis proditionis, ingratitudinis ac paricidii immane scelus compensari potest. Igitur Cahirio, quem
maritimas oras ac litora,
totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut
inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus
quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae
suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret.
Sub idem tempus Rhacusae (urbs Dalmatiae est, de cuius
inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus
fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit.
Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno,
imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum
Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit,
nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit,
negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum
comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit.
Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis,
nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem
reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam
trigesimum annum marcescunt, excusserit.
tormentis deiecta de
integro oppidum aggressi essent, Hungari in ruinis murorum hosti occurrentes
adeo acriter desperata salute praelium inierunt, ut ad unum omnes aduersis uulneribus
conciderent, septingentis ferme Turcarum caesis.
Quam suorum stragem capto Sabactio Hungarorumque iacentium uultus in hostem
uersos quum Salomon conspexisset, dicitur et suorum nece ― est enim uir satis mansueti
ingenii ― ingemuisse, et hostium congressum adeo exhorruisse, ut omnium sit opinio, si
tria millia Hungarorum armata in ulteriore
murorum hosti occurrentes
adeo acriter desperata salute praelium inierunt, ut ad unum omnes aduersis uulneribus
conciderent, septingentis ferme Turcarum caesis.
Quam suorum stragem capto Sabactio Hungarorumque iacentium uultus in hostem
uersos quum Salomon conspexisset, dicitur et suorum nece ― est enim uir satis mansueti
ingenii ― ingemuisse, et hostium congressum adeo exhorruisse, ut omnium sit opinio, si
tria millia Hungarorum armata in ulteriore ripa Saui sese tantumodo ostendissent,
haudquaquam eo exercitum traiecturum fuisse. Vrbem hanc, quadraginta
circiter millia
passuum a Tauruno distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici
imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus Hungarorum
impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et
quadragesimo anno Turcae receperunt.
Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum
exercitum in proximis esse
arci, quam oppido
fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque
potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi
sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes
plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi
poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem
petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent, ut quum a tribus partibus arx munitionibus prorutis oppugnari coepta
esset, Hungari suorum paucitate, tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda
obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur.
Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare,
possent, nulla spe in
Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno,
quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem,
dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob
id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem
dominandi
in agrum Iazigum Hungarorum praedatum
misit. Qui quum ad fines Transyluanae praefecturae satis occulte peruenissent, haud
tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa
in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies
incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti.
Tuberonis Patritii Ragusini, et abbatis
Congregationis Melitensis Commentariorum de temporibus suis (liber primus)
Z1: Ludovici Cervarii Tuberonis patritii Rhacusini et abbatis
Congregationis Melitensis Commentaria suorum temporum (liber primus)
r
1
2
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.