Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suorum

Your search found 897 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 526-565:


526. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

occasionem eius promovendae alteri dedero, satis me meo voto potitum, optatosque laboris fructus percepisse statuam. Non fuit autem tractatio haec vel differenda, vel in nonum usque annum, secundum Horatianum praeceptum, premenda: ut ii solent, qui non tam publicam utilitatem ex matura suorum scriptorum editione, quam propriam gloriam ex accuratissima perpolitione eruditionisque ostentatione captant. quandoquidem expositionem Troporum et aliorum Hebraismorum, eximiam utilitatem habere ad cognitionem Scripturae, cum per sese constat, tum etiam ipse D. Augustinus lib. 3. de


527. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 755 | Paragraph | SubSect | Section]

sententias obscurans. Idem facit et benedicti cuiusdam Parrisina editio vulgatae versionis. Summo enim studio, malitiosisque glossulis, illitis primariis Scripturae dictis, praesertim de beneficio Christi et gratuita Dei misericordia atque gratia loquentibus, lectores ab eorum syncero sensu ad suorum operum merita abducunt. Plerunque igitur, ubi filius Dei, selectaque eius organa Prophetae et Apostoli, unicum Dei agnum, peccata mundi auferentem monstrant, ac ad eum solum peccatores, salutis quaerendae causa, ablegant: ibi eosdem isti ministri Antichristi, contra a Christo, ad


528. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

cum homine agere, eumque docere et convertere. Omnino ita egit cum homine Deus, non ut cum angelo, sed ut cum corporea creatura: ut per aures ac oculos, verbo ac sacramentis, non tamen citra internam motionem ac illuminationem, eum instruat. Ideo instituit externum ministerium, et sacrum volumen suorum oraculorum nobis tradidit: ideoque perpetuo clamat et praecipit, ut audiamus. Quam totam seriem instructionis et conversionis gradatim Paulus describit Roman. 10, inquiens: Deum mittere doctores, nempe instructos Sacris literis et Spiritu: Lucae 24 illos docere, audientes verbum Dei ex


529. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

vehementer est, ne ad hunc offensionis lapidem impingamus, corruamus et pereamus, dum nostro gustui arridentem probatamque sapientiam cum Graecis (ut Paulus de eis ait) quaerimus, et divinae istius praedicationis aut doctrinae apparente stulticia offendimur. 32 Aristoteles initio suorum Nicomachiorum Ethicorum, disserit de auditore aut discipulo eius doctrinae: ut ostendat, qualis quove modo ille esse affectus debeat, si velit utiliter audire. Operaeprecium igitur fuerit et nos aliquid de eo genere monitionum dicere. Nam ad rectam institutionem non tantum modus docendi


530. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

pertineat. 18 Secunda circumstantia est Tempus, quae et ipsa maximi momenti est. Nam non tantum humanam in tempore geruntur, et ad tempora accommodantur: sed et Deus alio tempore aliter in quibusdam cum homininibus egit. Initio obscurius sese patefecit quam postea, eoque etiam maiorem suorum mysteriorum ignorationem in hominibus patienter perferre potuit. Multi proculdubio olim servati sunt, qui trinitatem personarum, et Christi officium aliqua ex parte ignorarunt: quod genus ignorantiae non preculdubio exitiale est. Sic initio ac ante legem pauciores ceremoniae ac ritus sunt ab


531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

bonos: imo vero propter utrosque ex aequo debent lex et Evangelium omni tempore pariter praedicari. Siquidem boni cum audiunt Evangelium, confirmantur, ne remissiores fiant in fide: cum audiunt legem, excitantur, ne frigescant in bonis operibus. Caeterum mali cum audiunt legem, ad ducuntur ad suorum peccatorum agnitionem, incipiunt de poenitentia nogitare, confitentur se propter scelera reos aeternae damnationis. Cum deinde iidem audiunt Evangelium: iterum, ne desperent, eriguntur, animis fidem de misericordia propter Christum


532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique reliquerunt. Ideo ipsi quoque plerunque statim initio suorum librorum hunc titulum nomenque praefigunt, esse visionem, aut onus, aut verbum divinitus patefactum sibi, etc. Hoc vero nosse prodest, tum ad id ut maiori reverentia, diligentia, timoreque ea scripta perlegamus, (nam trementibus ad sermones suos, Deus pollicetur Spiritum ac


533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

Moris, inquit, est apostoli Pauli, e sanctis Scripturis confirmare quae dixit. Simul et doctoribus Ecclesiae praebet exemplum, ut ea quae loquuntur ad populum, non propriis praesumpta sententiis, sed divinis munita testimoniis proferant. Si enim ipse talis ac tantus Apostolus autoritate dictorum suorum sufficere posse non credit, nisi doceat in Lege et prophetis scripta esse, quae dicit: quanto magis nos minimi observare debemus, ut non nostras, cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus? Non quid omnipotentia Dei facere possit, cui cuncta possibilia sunt: sed quid


534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 873 | Paragraph | SubSect | Section]

ducitur. Amari prius a nobis sacra Scriptura debet quam disci. Unde a multis, quia aut oderunt, aut non amant, non intelligitur. August. de utilitate credendi, cap. 6.

EXPLICATIO. Volenti nihil est difficile, et Deus contemptores suorum mysteriorum contemnit. Quando rectus sensus sacrae Scripturae alium exitum non potest invenire, nisi additione aliqua, addendum aliquid est, ut intelligatur. August. 14 de civit. Dei, cap. 8.

EXPLICATIO. In Evangelio scriptum est:


535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

et per eum porro Aegyptum. Gen. 32, In baculo meo transivi Iordanem hunc, et nunca factus sum in duas turmas. Num. 30, Sic loquitur frater tuus Israel. Exod. 34, sic Dominus cum Mose loquitur de praeceptis suis, tanquam is sit totus populus. Atque haec est causa, quare posteri nomine suorum maiorum in sacris Literis notentur: ut Iacob, Israel, Iuda, et sic Latini: Hunc vobis exedendum propino. et: Ubi gustarit de sene, i. de eius reb. aut opulentia. 52 Nomina latiora pro angustioribus ponuntur, sive generalia pro specialibus. Ioel. 3. et Act. 2, Effundam de


536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

1, Terra, terra, terra audi verbum Domini. Sic Esa. 6, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Zebaoth. Non qui dixerit Domine Domine, sed qui fecerit voluntatem patris. Alias distributionem aut collationem: Vallis erant putei putei, id est, passim erant multi putei. Dedit in manus servorum suorum greges greges, Gen. 22. pro, Separatim singulos greges. Accipe tribus tribus, pro, Singular tribus. Convivia convivia, et areolae areolae: pro, Convivia aut areolas. Mar. 6. Contra Levit. 17, Vir [?:--- ] colligit, pro, Unusquisque vir, Sed de hoc in reduplicatione


537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificati animi indicio, illiusque dilectionem longissime officiis Pharisaei praefert: ut ostendat eam multo magis iustificatam esse illo, qui sibi summum apicem iustitiae arrogabat: cum alioqui revera Dominus dicere velit, ipsam quidem perfecte iustificatam, illum autem adhuc in profundo suorum peccatorum haerere. Sic minus bonum aut inferiorem gradum, pro nullo putant aliqui etiam in illo dicto poni, quod qui unum mandatum solverit, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum, pro, nullus: quod scilicet nullum locum ibi sit habiturus. Comparativus ergo interdum non tam


538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

quod semper inde ab initio dico, et loquendo vos doceo. Sic et mox decimo interrogatus an esse? Meschias? respondet, se dudum eis dixisse, sed ipsos nolle credere. Rom. 12, Unicuique prout Deus partitus est mensuram fidei: i, prout unicuique partitus est Deus, sic demum sapiat: habita nimirum suorum donorum ratione. Rom. 11, Vestra misericordia ut et ipsi serventur: pro, Ut per vestram misericordiam, et ipsi misericordiam consequantur. Acto. 1, Per Spiritum sanctum quos elegit: pro, Quos elegit per Spiritum sanctum, Ioan. 15, Maneo ipsius in dilectione: pro, Maneo in dilectione


539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

significant, sed etiam effectus cognitionem sequentes, alias plures, alias pauciores, ut sunt etiam affectus ac motus animi, complectuntur. Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, id est, amat, tuetur. 2 Tim. 2, Novit Dominus suos. Proverbiorum 12, Novit iustus animas iumentorum suorum. Proverb. 29, Novit iustus causas tenuium. Rom. 11, Non repulit Deus populum, quem antea cognoverat, id est, complexus erat. 1 Cor. 8, Si quis diligit Deum, is cognitus est ab eo. Ier. 1, In utero novi te. Amos 3, Audite Israelitae, tantum vos novi ex omnibus gentibus terrae.


540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

eis. Hac quoque figura nomina culpae crebro pro poena, et nomina meriti aut virtutis pro praemio ponuntur. Iud. 9, Violentia 70 filiorum Gedeon veniet super Abimelech, id est, poena violentiae. Ephes. 6, Quod quis fecerit, reportabit sive bonum sive malum: id est, praemium suorum operum aut vitae, opera illorum sequentur illos, id est, praemia et poenae operum. Econtra effectus pro causa creberrime ponitur, ut cum dicitur, Deus robur nostrum, salus nostra, fortitudo nostra, Ier. 16, Dominus fortitudo mea, et robur meum, pro, dans robur et fortitudinem,


541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 951 | Paragraph | SubSect | Section]

est, novi, quod vos charitatem non habeatis: coniungit (nosse) cum substantia (uos) cum pertineat ad accidens, nempe habere aut non habere charitatem. Sic Terentius in Andria, Observes filium quid agat, id est, observa eius actiones, 2 Reg. 17, Induraverunt cervicem suam, iuxta cervicem patrum suorum, pro, iuxta indurationem cervicis illorum, vel sicut illi indurarunt. Propter David servum tuum ne avertas faciem Meschiae tui: mox exponit de promissione facta Davidi: non enim certe propter merita Davidis Deus est Christo propitius. Ponitur igitur David pro promissionibus ei factis. Sic 2


542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

potentiam ferme, ut physici, accipio. 1. Corinth. 2, Spiritualis diiudicat omnia, id est, potest diiudicare omnia feliciter, valet iudicio, ac diiudicat. hic vires aut facultatem denotat. Isa. 49. Nunquid obliviscetut mulier infantis sui? et Ierem. 2. Nunquid obliviscitur virgo ornamentorum suorum? id est, num poterit oblivisci? Num colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Simile huic Hebraismo est, quod Latini habent modum potentialem. Exemplum conatus. Ezech. 24, Mundavi te, et non es mundata ab abominatione tua, nec mundaberis, donec, etc. Prius


543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

D. Paulus quoque et alii sacri scriptores solent transire ab ignobilioribus materiis ad nobiliores, a personalibus ad realia, ab hypothesibus ad theses, ab externis ad interna: et contra. ut 2 Cor. 1, a suorum consiliorum constantia ad doctrinae et Dei ipsius veritatem. Eph. 5, a coniugii celebratione ad mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae. Crebrae igitur sunt apud eos et interdum subitae ac quasi impraevisae mutationes austerae obiurgationis in amicam compellationem,


544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

functionis Paulinae, sed sub finem eius reditur ad institutum. Sic toto 9 capite 1 Cor. videtur digredi ad suum exemplum, qui moderate sit sua libertate usus. Cupide a personalibus et ignobilioribus ad realia, nobiliora et magis utilia ac generalia transit. Sic 2 Cor. 1 de suorum consiliorum ac profectionum ratione agendo, subito transit ad celebrandam veritatem ac certitudinem promissionum divinarum. In institutoriis digressiones, admonitiones, praecepta et moralia, crebro fiunt, ut initio capitis fecundi Hebraeor. Sic mox totum tertium et 4 caput, et


545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sermonis, ubi eadem vox est initio et in fine, ut sic cauda videtur reflecti ad suum caput, dum primum vocabulum repetit. Hoc genus orationis etiam Demosthenes in exordio suae ipsius celeberrimae orationis pro corona exprimit: ut sicut a voto aut precatione Dei incipit, petens ut illi sibi tantam suorum civium benevolentiam concilient, quanta ipso erga eos praeditus est; ita etiam in eandem precationem sub finem exordii desinit. PAULUS GENTIUM APOSTOLUS PER EVANGELIUM EVANGELIUM


546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

repetitum nomen indicat: ut, Loqui in corde et corde. Prov. 20, Lapis et lapis, Epha et Epha, abominatio sunt coram Domino: id est, diversa pondera et mensurae, minor qua vendas, et maior qua emas. Porro distributionem in his exemplis denotat. Gen. 32, Et dedit in manus servorum suorum greges greges: id est, seorsim singulos greges. Num. 1, Vir vir de tribu: id est, singuli viri ex singulis tribubus. Exo. 26, Duae bases sub tabula una: id est, semper binae bases sub tabulis singulis. Num. 3, Quasi itinere diei hinc, et quasi itinere diei illinc: id est, ex omnibus


547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi ducentes plures libros condere, quod huiusce modi praedicationis assertio non argumento humani sermonis, sed adstipulatione divinae virtutis indigeat. Haec Eusebius. Eusebio autem maior et sanctior eruditiorque doctor


548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

copiam aut Asianismum stylum nequaquam Athenienses, multo minus Lacones tulissent. Sed apta forte fuit eius copia rudiori ac crassiori Romanorum Martiae plebi, quae ingenti vi ac copia sermonis veluti ingenti quadam mole aut etiam diluvio fuit proturbanda. At Graecis hominibus intelligentibus suorum rhetorum brevitas abunde suffecit. Quanto igitur Graeci intelligentia et animi celeritate acrimoniaque Romanos superarunt, maiorique sermonis brevitate contenti fuerunt, tanto porro hoc ipso genere Hebraei Graecos superarunt: quare Scriptura se ad suos auditores attemperavit, dum tanta


549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta


550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

adiungebant, quibus flagitabant sibi peccata remitti, et poenas imminentes seu praesentes averti, eas vero, quae iam inflictae erant, sanari. Ubi, ut et hoc simul moneamus, clare conspiciebantur duae partes poenitentiae, nempe contritio et fides. Intus erat cor et animus cognitione suorum peccatorum, timore irae Dei ac eius minarum fractus, contritus, ac verbo Dei pene interfectus, sicut 1 Sam. 25 de Nabal scribitur, Et mortuum est cor eius. Ea quasi mors animi et cordis simul se et in corpore extrinsecus per illos cruciatus, seu per illam vitae fugam exerebat. Haec erat


551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Cor. 2, omnino vult sexum muliebrem in templo caput velare. In Germania virgines non omnino velant caput in ecclesia, nec tamen propterea peccant, quia hîc alia consuetudo est. Fuit item mos Iudaeis, ut clara voce lamentarentur uxores, liberi, matres, sorores, etc. in funere suorum mortuorum. Tale charitatis pietatisque opus Deus in gente illa probavit, a nobis vero id non exigit, quia hîc talis mos non est. Talis fere est et ieiuniorum ceremonia: quia enim illi genti mos fuit in omni magno moerore tales afflictiones adhibere, ideo probabat eas Deus, cum


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

multum macerare vellet, haud dubie in istis tantis frigoribus, aut omnino extingueretur, aut certe in aliquem gravissimum morbum incideret. Hae sunt causae, quare Deus a nobis non perinde exigat ieiunia, sicut a Iudaeis. Sed cor tamen vere fractum, contritum et prostratum ex agnitione suorum peccatorum, et irae Dei, ultro tales aliquos tristes et lugubres gestus foras expromet. Qui qualescunque erunt, si modo naturaliter ex illo fracto et contrito corde provenerint, et non artificialiter ex hypocrisi, haud dubie grati erunt Deo: sicut 2 Reg. 22 probatur Deo laceratio vestis a


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

non quia parvus filius familiâs, liber aut vernula non potest praestare viri robusti opera, hocque ei indicatur, ideo mox iubetur prorsus ociari, ac nihil penitus boni operari. Si quis praepotens vir furem de patibulo liberaret, ac insuper eum sibi adoptaret, et haeredem omnium suorum bonorum gratis ac ex mera misericordia faceret: nequaquam diceret quisquam sanae mentis homo, inde sequi illum liberatum et adoptatum debere porro omnibus flagitiis incumbere: quin potius diceret, cavendum illi omni studio esse, ne in pristinam sortem recidat, et summa gratitudine suum


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

est. contra autem post Divitis splendidam ac lautam vitam sequitur damnatio, igitur propter illam damnatus est. Quare non sponte debemus nos in omnes calamitates praecipitare, et omnia commoda fugere. Talia innumera exempla ac dicta in Sacris reperiuntur, unde isti ita ruditer aut etiam violenter suorum operum merita dignitatemque extruere conantur. Ut est etiam illud Isaiae: Desinite malefacere, et discite benefacere. Post quod dictum mox sequitur promissio mundationis a peccatis. Respondeo: Est quidem valde usitata, sed nimium rustica fallacia in ratiocinando, quod dicunt: Hoc sequitur


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus visitationis divinae. Quin etiam asinus et bos dicitur agnoscere praesepe domini sui, et dominum suum. Hoc melius intelligitur ex Germanico more, quam ex multis aliis locis. Hîc enim cum vaccas et capras in civitatibus habeant, reverso ex pascuis toto grege, sponte sua quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante, repetunt, etiam in frequentioribus et amplioribus civitatibus, ubi homines aliquando viarum labyrinthis decipiuntur: alibi id moris non est. Equus et mulus sunt ferociora iumenta, quare frenis et stimulis ea domari et regi necesse est, ut obediant hominibus:


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

sic etiam duplex est eius detractio. Nam primûm fit detractio, addita clariore expositione legis: deinde et divina illuminatione, mentis nostrae caecitas illustratur, ut videre et percipere illam diviniorem doctrinam possit: sicut legimus Christum apperuisse Scripturas, et illuminasse etiam corda suorum. De priori primum agamus, nempe quomodo simplex et perspicua isagoge in legem, explicatioque eius praecipui finis, usus aut scopi, aliorumque quae potissimum in ea consideranda sunt, eius veram doctrinam ac sententiam, veluti illato ei lumine, illustret, explicet, ac propius


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

solum divisit, et sementem quoque Aegyptiis suppeditavit. Roma quoque est Ramma ex celsa, quia in collibus fuit sita. Nero, teste Suetonio, strenuum, fortem, terribilem significat: quia non fuit excitatus bellator ut Romulus: vel quia crebro habuit in ore illud sacrum verbum, Neum dixit D. quem suorum institutorum semper autorem citavit. Unde forte etiam est Latinum Numen. Sed omittamus hasce minutiores illecebras aut dulcoramenta huius linguae, quae tamen simul vetustatem linguae, gentis ac religionis Hebraeae demonstrant: ac illud tantum addamus, quod nihil possit vere piae


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section]

docuit. Utinam vel ea esset diligentia et fervor tractandi sacra, retinendique religionem in nobis, quae est in caecis istis reprobatisque Iudaeis, qui nulla paucitate nullisque afflictionibus, non omni propriae politiae ac gubernatorum carentia, a suo indefesso sacrarum Literarum et suorum Rabinorum studio, et discendi ardore abduci queunt. Vere piorum, teste Scriptura, profecto esset, meditari in lege Domini die ac nocte, audire, et omni studio custodire sermones Christi. Quod quoniam nos quotidie minus ac minus facimus, si Deus naturalibus bonae oleae ramis non pepercit: nec


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1178 | Paragraph | SubSect | Section]

libri sunt contaminatissimi, praeservavit: ut genus humanum, praesertimque dilecta Ecclesia certos ac infallibiles libros haberet, unde veram ac sinceram Religionem hauriret, et ne ulli homines aut cacodaemones, sive summi Pontifices, sive sacerdotes, sive scribae, eam ulla fallacia aut impostura suorum fermentorum, aut adulteratae doctrinae seducere possent. At contra Antichristus, ipsiusque mancipia, et eorum pater satan, ob hoc ipsum istud Dei verbum extenuant, et contemptibile reddere sedulo conantur, ut eo spreto, homines illorum placita et inventa, somniaque et errores audiant ac


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

toties Patrum nostrorum sententiis, ut a perpetua maiorum nostrorum consuetudine nulla ex parte abhorreant, aut discrepent. Nisi cuiliber licere, unicuique datum esse dixerimus, maiorum instituta convellere, spectatissimorum et probatissimorum hominum sententiae refragari, summa cum pertinacia suorum dogmatum impietatem tueri, Christianam disciplinam commutare atque dissalvere, vetustissimorum autorum elevare testimonia, Conciliorum autoriatem repudiare, perpetuum totius Ecclesiae consensum pro nihilo ducere, Pontificiae potestati atque universae Religioni bellum indicere, fundamenta


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1212 | Paragraph | Section]

20. Nonne ipse dixit mihi, Soror mea est, etc. 230 Et facta quae non fient, fecisti mecum cum 193. 194 22. Ecce ignis et ligna, ubi hostia? 281 In te, sive in semine tuo benedicentur omnes gentes 69 23. Et dedit in manus servorum suorum greges 255 24. Nunquid ibis cum hoc homine? 194 A Deo est hoc, non possumus ad te bonum vel malum loqui 217 25. Si sic, quid ego? 223 26. Et fuerunt exacerbans spiritum 158 Et reversus est Isaac, et fodit puteos. 160 27.


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1213 | Paragraph | Section]

non detur quaeso servo tuo onus paris mulorum de terra 223 8. Et stare fecit vultum suum, etc. ib. 10. Num comedendo comedimus a rege 228 Videte bonum et rectum de filiis domini vestri 223 17. Induraverant cervicem suam iuxta ceruicem patrum suorum 188 19. Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, etc. 273 ¶ 3 Reg. 2. Non deduces canitiem euis in pace 194 3. Ego vero et Salomon filius tuus erimus peccatores 234 17. Cur vos claudicatis in utrunque laetus 276 ¶


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1215 | Paragraph | Section]

63. Quis est iste qui venit de Aedon rubricatis vestibus, etc. 277 Quare facies errare nos Domine a viis tuis 194 ¶ Ierem. 1. Praefeci te hodie super gentes et regna, ut evellas, etc. 235 2. Nunquid obliviscetur virgo ornamentorum suorum? 191 5. Ut non audiat vir labium proximi sui 185 13. Si potuerit Aethiops mutare pellem aut nigredinem suam 222 14. Quod fuit verbum ad Ieremiam 206 16. Dominus fortitudo mea, et robur meum 286 20. Non vocaberis amplius Paschus, sed


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1230 | Paragraph | Section]

de sacris literis dictum 396. hypocrisis 279. ieiunium quale 306. 307. ieiunia cur Isaias reprehenderit 305. qualia olim fuerint 312. in sacris literis error 387. in sententia torquenda audacia 366. in scriptione servanda superstitio. ib. ingenium quale 334. mos in funere suorum mortuorum qualis 311. mores 333. peccata quomodo prophetae exaggerent 175 in Iudaeorum populo cur gradus sacerdotales constituti 116 Iudaeorum promotio 399 Iudaeorum ruina gentes quomodo salvatae 215 Iudaeorum ruina,


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1235 | Paragraph | Section]

317. quomodo cum verbo Dei et secum pugnent 421. quomodo legem cum evangelio, gratiam cum meritis, etc. concordent 7 papistae quomodo sint erga verbum Dei affecti 439 papistae quos sanctos vocent 323 papistae unde operum suorum merita extendere conentur 317 papistae volentes suis bonis operibus peccata sua expiare. ibid. papistarum calumnia. ibid. papistarum charitatis praedicatio unde oriatur 318. error 324 papistarum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.