Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsI

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1926-1961:


1926. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

binis punctis, quae dicuntur nodi, et diriguntur respectu Terrae ad partes coeli oppositas. Si igitur in ipso novilunio satis distet a nodis, distabit et ab ecliptica hinc vel inde ac effugiet Solem. Quem e contrario omnino teget vel penitus vel ex parte aliqua, si tum fuerit in ipso nodo vel ipsi satis proxima. Non autem semper totum Solem tegit, si in plenilunio sit in ipso nodo. Sed ad id requiritur, ut ejus diameter apparens non sit minor quam diameter apparens Solis et ut jaceant fere in directum centra Solis et Lunae cum oculo observatoris. Qua de re


1927. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

26 Primo quidem forma circularis et magnitudo sunt ejusmodi, cujusmodi apparent in Luna plena. Quin immo, si tunc Luna sit prope perigeum sive Terrae proxima, quod an accidat, constare potest, cum constet, ad quam quovis tempore coeli plagam dirigatur apogeum Lunae et perigeum ipsi oppositum, discus Lunae superat discum Solis, quem idcirco potest totum tegere ac efficit tum quidem eclipsim totalem, si centra Solis et Lunae jaceant satis proxime in directum cum observatore. Et si satis magnum sit diametrorum apparentium discrimen, per plura minuta durat aliquando


1928. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dimensiones non sunt accuratae nec constantes. Longitudo coni variatur pro varia distantia Solis a Terra, et crassitudo coni in regione Lunae pro varia ipsius longitudine et varia distantia Lunae a Terra. Sed pro carmine numeros adhibeo crassius determinatos et, ut ajunt, rotundos, qui tamen ipsi aliquando inveniuntur exacti. 3(II 35) In plenilunio Luna est Soli opposita, ubi, si sit prope alterum e nodis, tendit motu obliquo ad viam Solis sive ad eclipticam, cum ibi eam


1929. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illae binae ejus superficies. Si autem punctum radians sensim accedat ad lentem, focus ab ea recedit ita, ut, ubi illud advenit ad distantiam ad sensum aequalem semidiametro ejusdem sphaericitatis, radii exeant paralleli, foco recedente in infinitum. Quod punctum radians si adhuc sit propius ipsi lenti, radii exeunt divergentes, sed minus divergentes quam advenerint ad lentem; nimirum cum ea divergentia, quam haberent, si fuissent digressi a puncto quodam remotiore, quod optici appellant focum virtualem. Focus est positus puncti e regione nitentis, nimirum non


1930. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in foco, in quo singula puncta objecti ipsius pinguntur in totidem punctis. Additur autem illud satis remoti, quia, si objectum non distet magis quam pro semidiametro sphaericitatis superficiei ipsius lentis, radii, ut diximus, non uniuntur. Ea autem imago pingitur sita prorsus contrario ipsi objecto, quia rectae lineae ductae a diversis objecti punctis per mediam lentem, quae debent determinare locos sive puncta imaginis respondentia punctis objecti, decussantur in ipsa media lente, et post decussationem abeunt ad partes oppositas iis, quas habebunt in ipso objecto.


1931. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

distinctam et inversam objectorum externorum. De forma oculi redibit sermo in lib. III(IV). Porro, si humor crystallinus habet exiguam convexitatem, quod senibus potissimum solet accidere, tum radiis parum detortis, focus nimis distat; adeoque radii ipsi incurrunt in fundum oculi ante quam uniantur. Ii, qui eo vitio laborant, dicuntur presbytae. Et ejus vitii remedium est lens convexa oculo admota, quae radios jam nonnihil introrsum colligat et suppleat defectum exiguae illius curvaturae. Qui autem opposito vitio laborant humoris crystallini


1932. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

autem in tubi vertice lens parum admodum convexa, cujus sphaericitatis semidiameter sit ingens et tubus sit paullo longior ea semidiametro. Unde fit, ut fere in ipso ejus tubi fundo pingatur distincta et ingens imago objecti, licet situ inverso posita. Ea dicitur lens objectiva, quod obvertatur ipsi objecto. In eo fundo apponitur lens altera multo magis convexa inclusa minore tubulo, quae dicitur ocularis; per quam oculus intuetur imaginem illam in fundo depictam, quam videt distinctam et auctam, uti trans lentes satis convexas solemus gemmas insculptas intueri et vetera numismata


1933. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est illa, quam geometrae dicunt chordam arcus intercepti inter ea cornua. Qui est arcus et Lunae et umbrae. Sed ad illam rite capiendam oportet, ut bina illa fila, fixum et mobile, quae debent transire per illas cuspides seu per illa extrema puncta hujus chordae, habeant directionem ipsi perpendicularem. Quod facile praestatur efficiendo, ut transeat per ipsa filum aliquod perpendiculare filo mobili. Demum converso instrumento per unum quadrantem, ita constitui debet, ut e duobus filis parallelis, mobili et fixo, alterum transeat per ipsa cornua et alterum contingat circulum


1934. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

diametrum; nimirum toties contineri sagittam in dimidia chorda, quoties haec continetur in ipsa reliqua diametro jacente ultra chordam ipsam. Quare habita sagitta et dimidia chorda ex observationibus tertia et secunda habebitur per regulam auream reliqua illa pars diametri umbrae, quae addita ipsi sagittae exhibebit totam diametrum. Et cum habeatur ex prima observatione diameter apparens Lunae, innotescet, an ea ad diametrum umbrae habeat eam rationem, quam debet habere ad diametrum sectionis coni umbrosi Terrae. Quae ratio est circiter subtripla. Invenietur autem ita esse ac idcirco


1935. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

56) Primo loco hic proponitur inclinatio orbitae, quae est paullo major quinque gradibus. Continetur enim inter gradus 5 et gradus 5 ac 18 minuta. Exprimuntur gradus per partem sextam unius e duodecim partibus totius circuli. Nam pars duodecima sunt gradus triginta, quorum pars sexta sunt ipsi gradus 5. 25(II 57) Inde colligitur centrum Lunae distare ab ecliptica paullo plus quam parte duodecima ejus intervalli, quo distat a nodo propiore. Nam in angulo graduum


1936. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

qui excurrit a primo meridiano in orientem usque ad meridianum loci. Latitudo autem geographica dicitur ille arcus ejusdem meridiani, qui jacet inter aequatorem et ipsum locum, ac est distantia ipsius loci ab aequatore assumpta in superficie Terrae per arcum circuli maximi perpendicularem ipsi aequatori. Ipsa latitudo dicitur borealis vel australis, prout locus respectu aequatoris jacet ad Boream vel ad Austrum. Longitudo et latitudo, quae in Terra assumuntur respectu aequatoris, in coelo assumuntur respectu eclipticae numerando longitudinem a principio


1937. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Idem autem a Latinis dictus est finitor, quod visum finiat. Id theorema notum est ipsis geographiae tyronibus. Latitudo loci est, uti diximus, distantia loci ab aequatore computata in arcu meridiani terrestris. Quae quidem habet eundem graduum numerum, quem in coelo distantia puncti respondentis ipsi loco ad verticem sive zenith ab aequatore coelesti, qui imminet ad perpendiculum aequatori terrestri. Porro tam a zenith ad horizontem quam a polo ad aequatorem sunt gradus 90 sive quadrans circuli. Hinc ablato communi arcu a zenith ad polum relinquitur distantia poli ipsius ab horizonte


1938. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et exhalationes emissae e solari corpore ob ignem internum. 20 Exhibetur hic ortus et natura atmosphaerae solaris, quae habet, ut haec nostra, partem densiorem et propiorem ipsi Soli ob pondus, quo crassiores vapores magis nituntur in ipsum, ac aliam sensim rariorem et magis elevatam. In illa priore habentur et nubes solares, quibus jam fere communiter tribuuntur maculae illae, quas in ipso Sole intuemur, et quaedam velut nebula, quae ingentem Solis tractum et


1939. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

agemus, et cometarum caudae, quas jam saepe diximus oriri ab ascensu vaporum cometicorum in atmosphaera Solis, habentur autem etiam in cometis remotioribus a Sole, quam sit Terra, evincunt ipsam protendi, ut hic affirmo, longissime a Sole. Ejus gravitas in Solem deberet ipsi inducere figuram sphaericam ob aequilibrium, si ea quiesceret. Sed motus, quem habet circa proprium axem cum Sole, cogit induere figuram compressam. Quod quo pacto accidat, jam explicabitur.


1940. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Solis ortum et post Solis occasum apparent sub zodiaco extremae partes ejus lucidi rhombi certis temporibus, quibus nimirum ante matutinum vel post vespertinum crepusculum ea zodiaci pars, ad quam ejusmodi materia pertingit, extat satis elevata supra horizontem, ut crassiores vapores horizonti ipsi proximos effugiat. Ad id requiruntur duo: primo quidem, ut atmosphaera solaris apta ad reflectendos radios solares protendatur ad satis magnam distantiam a Sole ipso. Nam diversis annis et multo plus diversis seculis diversa admodum est ejus extensio ita, ut aliquando lumen zodiacale inde


1941. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

hasce binas tangentes post earum contactum cum orbe Terrae, pertinet ad penumbram, et ex quovis puncto ejus spatii Sol suspiciatur, Luna tegit aliquam ejus partem. Quidquid autem habetur extra hosce limites, videt integrum Solem, et proinde habet lumen plenum. Accederet ipsi schemati linea transversa exprimens viam centri Lunae projectam in ipsum schematis planum, quae determinaret amplitudines penumbrae et umbrae in ipso situ orbitae lunaris. 9 Non


1942. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

a centro communi, prout medium eclipseos accideret magis vel minus prope nodos. Luna transcurreret gressu lento, cum plures horas impendat ad omnes illos circulos superandos, qui in exiguo schemate picti habentur ob oculos. In hac ipsa recta notari solent per lineolas ipsi perpendiculares horae, quibus Lunae centrum debet appellere ad illa ipsa puncta ejus rectae, quae ita notantur, et ipsae horae minoribus lineolis et punctulis dividi solent in singula vel quina minuta.


1943. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

terminatis per superficies parallelas secunda superficies parit effectum prorsus contrarium et aequalem effectui prioris adeoque ipsum corrigit. Sic itidem fallitur, cum oblique intuemur objecta sita infra superficiem aquae. In utroque casu mutata directione radii advenientis ad oculum, objecto ipsi tribuimus locum diversum ab eo, quem occupat; eum nimirum, qui jaceat in directione ultima radii subeuntis oculum ipsum. Et ea est ratio notissimi phaenomeni, quo remus, cujus pars in aquam immergitur, apparet fractus in ipsa superficie aquae. Cum enim ob refractionem debeamus punctis remi


1944. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Cujus nimirum crura interciperent unum gradum peripheriae circuli habentis centrum in vertice anguli ipsius, sive unam e 360 ipsius partibus, cum peripheria cujusvis circuli contineat gradus 360. Porro vertex illius anguli, nimirum illorum radiorum concursus, esset proximus ipsi Terrae, quae est centrum orbitae lunaris habitae pro circulari. Adeoque illi radii in distantia Lunae interciperent inter se unum gradum ejus orbitae lunaris, sive unam e 360 partibus ipsius. Sed ipsa orbita continet paullo plus quam 360 semidiametros terrestres, cum distantia Lunae a


1945. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Terrae ipsius tetigerunt ac incurvati per continuam refractionem ingressi sunt, uti diximus, in loca debita umbrae terrestri. Exterior vero terminatur a radiis transeuntibus per summam atmosphaeram, quam ita tetigerunt, ut directionem sui motus servaverint. Qui nimirum sunt omnium proximi ipsi Terrae ex iis radiis, qui nullam refractionem sunt passi. Ille primus conus continet illam partem umbrae terrestris, ad quam nulli pertingunt radii, nec directi nec reflexi. Secundus terminat radios irrefractos ita, ut, quod spatium continetur inter superficies horum


1946. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

At ad singulas illas partes annulares sectionis umbrae deveniunt radii, qui transierunt per totidem partes annulares atmosphaerae. Si hic annulus totius atmosphaerae concipiatur sectus itidem in totidem annulos arctissimos, quorum singulis respondeant illi annuli sectionis excipientes lumen, quod ipsi transmittunt, horum sectionis annulorum latitudo erit major ob illam distractionem, quae oritur ab inaequali refractione. At longitudo eorum respondens circumferentiae circuli terminantis ipsorum singulos erit minor quam longitudo annulorum atmosphaericorum superans nonnihil totum ambitum


1947. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

refractum in binis punctis hinc et inde e diametro oppositis. 35 Schema, quod id exhiberet, esset hujusmodi: haberetur circulus exprimens orbem Terrae et alius aliquanto major ipsi concentricus exprimens terminum atmosphaerae terrestris; tum duo anguli, alter exprimens conum factum a radiis tangentibus exteriorem circulum, alter exprimens conum factum a radiis in atmosphaera ita incurvatis, ut contingant orbem ipsius Terrae. Hi autem multo citius uniri debent.


1948. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

exterioris. Delineatis hisce binis conis producendi essent radii exprimentes interiorem ultra ipsius verticem. Qui quidem ita producti tertium conum concludent oppositum ad verticem cono secundo. Qui tertius conus habebit idcirco cuspidem obversam Terrae et hiatum spectantem partes oppositas ipsi Terrae. Porro superficies hujus tertii coni secabit superficiem coni primi alicubi, cum haec progrediendo perpetuo dilatetur, illa coarctetur. Hic locus hujus intersectionis maxime hic notandus: latus quodvis productum, adhibendo eosdem superiores numeros, ita secabit


1949. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ibidem num. 132. 47 In laudibus tanti pontificis (erat is Benedictus XIV) hic exponendis nequaquam immorabor. Quas nimirum exposui et in ejus operis nuncupatoria epistola (ipsi enim, cujus auctoritate et munificentia opus ipsum perfectum est, clementissime excipienti, nuncupandum censui opus ipsum communi nomine Mairii et meo) et multo fusius in poemate, quod, ubi primum post extremum vitae periculum visus est convalescere, inter publicam totius Urbis


1950. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

caetera camerarius, ut appellant, et praefectus Congregationi de propaganda fide. Ita autem eo in omnibus sui principatus negotiis utebatur, ut omnino videretur pontificia sibi decreta tantummodo et librorum conscribendorum ac edendorum curam reservasse, reliquis omnibus sui regiminis partibus ipsi uni relictis. Quo spectat illud quo nempe ministro securus docto potes indulgere labori. Nulla autem mihi suppetunt satis idonea vocabula, quibus tantum virum pro merito celebrare possim, cujus et perspicacissimam mentis vim atque capacitatem amplissimam et paratissimam


1951. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

perspexi ego ipse luculentissima sane, pro ea, qua mecum egit humanitate maxima, qua mihi semper aditum ad se patere voluit, saepe et ad mensam adhibens et ad familiarissimas cum paucis amicorum confabulationes, quibus animum a tot curis fatigatum recrearet. Quantum autem ipsi deberem, nunquam itidem verbis satis efferre possum. Exhibui quidem, sed admodum tenuem grati animi significationem tam in epistola nuncupatoria opusculi de Turbine, quod eidem inscripsi, quam in Stayanae Philosophiae voluminibus et in opere de Expeditione litteraria per pontificiam


1952. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

academicis. Et quidem non solum annuerat ipse, sed facultatem illico ab ipso praeposito generali mihi impetraverat. De discessu cogitantem cardinalis Valentius continuit in Urbe et pontificis nomine imperavit, ut, quae pro Brasilia meditabar, in ditione pontificia exequerer. Qua in re quantum ipsi debeam, cognoscet sane, quicunque perpenderit ea, quae insequentibus annis in Lusitania acciderunt. Porro haec Valentiorum familia Mantuana nunc quidem, originem tamen ducit ex ipsa Ragusina urbe, mea patria. Mente adhuc retineo locum, quem legi apud Agnellium, celebrem Mantuanum


1953. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

conflatis, quas nominavimus lib. III(IV) adn. 14, et in coloribus crassarum laminarum. Quae series inventae sunt admodum conformes phaenomenis. Hujus constructionis fundamentum, quod ipse prorsus suppressit, exhibui in mea dissertatione de lumine edita anno 1748, ubi tamen ipsi constructioni adhibendam omnino censui correctionem quandam debitam inversioni numerorum quorundam, quam puto Newtono effugisse, quod ipsum arbitror me ibidem demonstrasse. In sua autem dissertatione de lumine P. Carolus Benvenutus, Societatis nostrae vir doctissimus, calculis ex illa mea


1954. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

speculum mobile, in quo radius ita reflectatur, ut deinde ingrediatur conclave ipsum directione, quae sit maxime commoda. Quae directio conservatur per motum ipsius speculi, licet interea moveatur Sol. Est autem et machina motum habens ita temperatum per rotas dentatas et pendulum, ut speculum ipsi affixum sponte habeat motum necessarium ad conservandam radii reflexi directionem constantem. Quae machina dicitur heliostata, tanquam Solem sistens. (Je me sers à présent d'une méthode beaucoup plus simple pour conserver la direction constante du rayon: j'en donnerai la description


1955. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

aeque convexae colligunt radios prope centrum sphaericitatis primae superficiei, et telescopium astronomicum est fere ejusdem longitudinis juxta adn. 45(13) lib. II(III), cum ad id efformandum addatur altera lens multo majoris curvaturae, quae parum addat longitudini ipsi. Verum ex opticae principiis ejusmodi longitudo admodum accurate determinari potest. (J'ai donné depuis dans mes dissertations imprimées à Vienne, la maniere de déterminer, par une opération très-simple, pour toute espece de lentille isoscele ou non, et les deux rayons de sphéricité


1956. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ita ut illi determinati colores sibi succedant, quos requirit illa attenuatio continua et qui calculo inito definiri possunt. Et quidem res ita succedit. Newtonus enim eas series computavit, uti supra diximus adn. 16. et P. Benvenutus calculum ex correcta constructione restituit. Ac ipsi calculo inveniuntur conformes illae series, quae in ejusmodi experimento observantur, quod quidem omnem hanc theoriam confirmat mirum in modum. 60 Laminae crassae colores non


1957. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

naturam atmosphaerae terrestris, per quam transeunt radii, qui ad Lunam abeunt. Atmosphaera est referta vaporibus, qui, si satis intumescant ob aliquam e rationibus hic propositis, aucta jam mole reflectunt, uti de crassis laminis diximus adn. 60, omne colorum genus. Hinc ipsi atmosphaerae tollitur pelluciditas vel penitus, ut per nubes, vel magna ex parte, ut per nebulam. Ubi moles vaporum satis imminuitur, incipiunt libere transire primi omnium radii rubei, caeteris adhuc per reflexionem distractis; tum et aurei, et flavi, et reliqui ex


1958. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Halleyi, quae hic exponitur, adhibet Newtonus ipse in Optica ad hanc theoriam confirmandam. Is in urinatoria machina ad ingentem maris profunditatem delatus accepit per machinae fenestram radium Solis directum, qui erat admodum rubeus, aqua autem visa per radios utique reflexos apparebat ipsi viridis, omnino juxta superiorem theoriam. Porro Halleyus ipse excelluit plurimum et in astronomia tam observationibus quam molestissimis calculis, quibus et tabulas astronomicas pro planetis et cometarum orbitas computavit ac edidit, et in physica ac historia naturali, quas summa industria


1959. Zamanja, Bernard. Echo libri duo, versio electronica [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

famulante minorum
2.611  Multiplici astrorum turba, medii ibitis: istis
2.612  Auspiciis nil non promittere possumus. At tu,
2.613  Alma Venus, quam Vesta parens suspexit, et ipsi
2.614  Fors sibi praelatam doluit, dum nuper in oris
2.615  Aetheriis dulci comitata Cupidine Phoebum
2.616  Impetis, et dios tingis ferrugine vultus


1960. Zamanja, Bernard. Echo libri duo, versio electronica [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]


2.652  Phoebus in aetherium quantum se tollat Olympum;
2.653  Quantum olli circum famulantia sidera, quantum
2.654  Ore ejectantes semper nebulasque vaporesque
2.655  Ipsi etiam surgant altum per inane cometae.
2.656  Tum positum signare astri cujusque, viamque,
2.657  Adventumque simul, reditumque, atque omnia in alto
2.658  Aethere quae


1961. Zamanja, Bernard;... . Navis aeria et elegiarum... [Paragraph | SubSect | Section]

ventos, nec iniquos aetheris aestus.
1.1.622   Illud in his rebus tibi restat difficile unum
1.1.623  Atque novum, tanta nimirum effingere curvos
1.1.624  Mole globos, non tantum ipsi, verum addita navis
1.1.625  Vectorumque manus mercesque ut pondere cedant. 625
1.1.626  Aeris exclusae spatia extra concava massae.
1.1.627  Scilicet immani turgescant mole


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1764], Echo libri duo, versio electronica (), Verborum 11422, versus 1535, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis epica] [word count] [zamagnabecho].

Zamanja, Bernard; Kunić, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768], Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica (), 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [word count] [zamagnabnavis].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.