Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsI

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 677-681:


677. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi nuper facta dicerent. Et ipsi dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam fatentur, Filium Dei tacent,


678. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem ergo mentis ardore, cum Dominus ultra non comparuisset, incitati surgunt a conuiuio, redeunt Hierosolymam, conueniunt reliquos discipulos. Ab iis audiunt, quod surrexit Dominus uere, et apparuit Symoni. Et ipsi narrabant, quę gesta erant in uia, et quomodo cognouerunt eum in fractione panis. Quando Symoni Petro sine aliis apparuerit, non est ab Euangelistis expressum. Apparuisse autem ex hoc dicto constat simulque ex eo, quod Marcus narrat angelum dixisse


679. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

uobiscum; hoc est, cum essem passibilis et mortalis, sicut nunc estis uos. Tunc a me didicistis, quia impleri oportet Scripturas, in quibus de me fuit prophetatum. Quomodo ergo perfidi Iudei Moysi uel prophetis uel psalmis credunt, si eum negant, in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit,


680. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

uidissent, promptius ad eiusdem fidei sacramentum confluerent. Inexcusabilis est igitur Iudeorum error, qui, primi ad coenam patrisfamilias uocati uenire contempserunt, et grande profecto gentilium meritum, qui, quod primi Legis et prophetarum munere donati refutarunt, hoc ipsi, cum nullam Scripturarum cognitionem haberent, primi amplexi sunt, testantes eum uiuere, pro cuius confessione a persecutoribus tormenta et mortem pati non dubiratent . Facti sunt igitur nouissimi primi, et primi nouissimi. In propria enim uenit Dominus, et sui


681. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

pręter peccatum, nihil prodesse pręter uirtutem. Et cum huiusmodi sententię sint, neque aduersis franguntur neque prosperis insolescunt, terrenisque rebus contemptis, quia fluxę atque fragiles sunt, ad acquirenda cęlestia et ęterna toto animi affectu feruntur. Tales iam ipsi discipuli erant, quibus iterum manifestatus est Iesus. Erant — inquit — simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Canna Galileę, et filii Zebedei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Symon


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.