Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cuiusque

Your search found 139 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12-19:


12. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum, praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia- quoniam stationes pascendi pecoris gratia saepe mutant- et culcitras


13. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt.


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potuit, nunc barbarus hostis diuidet . Et cum nullo modo inde abstrahi posset, miles stricto gladio sponte praebenti ac distendenti collum caput abscidit, inquiens: I nunc, et marito tuo te consocia . Multi, mancipia spernentes, ornamenta mulierum pretiosa, uestes pictas cuiusque generis, uasa aenea Damasceno opere egregie caelata, auro argentoque distincta, ac aliam pretiosam supellectilem diripiunt ac distrahunt. Ubique gemitus, ubique luctus exauditur. Tota urbs planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi. Praeterea centum iuuenes, qui tormenta


16. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

facere, et in eis se quasi in arce continere. In hac quoque expeditione circiter quattuor milia passuum in circuitu locum uallo fossaque munierat, currusque catenis compactos circunquaque post uallum obiecerat, singulis plaustris binas bombardas imponens, praeterque eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones disposuerat. Ad haec regenda ad quindecim milia, uiros in administratione bombardarum aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque


17. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam


18. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum


19. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iam utraque ripa a confertissimo hoste occupata erat. Hostes nostros sagittis infestant, nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt, telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.