Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sImUl

Your search found 3035 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1601-1700:


1601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

autem IESUS prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Iuda, in secundo templo, et in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, et ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul et Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses et idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in eius adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo IESUS, est verus Meschias. Minor, quae est


1602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

ei iam mirabili ministerio Dei attributum est, defungitur. Naturale enim opus eius, aut per se erat, dare iustitiam ac vitam: Rom. 7. Sed nunc accidentarium eius ministerium aut functio, quo iam quasi solo defungitur, est revelare et accusare nostram corruptissimam naturam, eiusque peccata: ac simul iram Dei et aeternum exitium denuntiare. Dum ergo nos accusat ac convincit peccati et reatus aeterni exitii, cogit nos, ut aliquem alium servatorem quaeramus: atque ita nos veluti in retia Meschiae fugere compellit, sicque est paedagogus ad Christum. Haec igitur revera clavis est totius


1603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

adesse pararique possit. 33 Philosophia vult statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem: haec contra, mox in principio negat ullum mortalium sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur: sua vero mysteria esse prorsus divina ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac potentia eos attrahi ad ipsum,


1604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam ac concilium idem dictum Scripturae alias aliter; atque adeo contrarie interpretari, et usu ipso exercere. At contra, Scripturam dubiam aut obscuram per Scripturam exponere et diiudicare, tutissimum simul et utilissimum est, ita ut Deus ipse ac eius verbum sit omnium controversiarum ac dubiorum supremus iudex et diremptor. Hoc vero diligentissime agit Christus, disputans cum diabolo, ubi et quando proprie Deus custodiat homines: nempe, cum non tentant, sed in sua vocatione ordinaria ratione


1605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

in pium usum praxinque fidei, invocationis, consolationis, aut alius instructionis et morum transferat. 7 Si quae occurrunt, quae statim assequi non possumus, ea ne piguerit diligentius rimari, tum ipsum textum ac res considerando, tum interpretum libros consulendo, tum etiam doctos simul et pios interrogando. 8 Quod si etiam in praesentiarum plane aliquid assequi nequimus, memoriae tantum locum ac verba eius mandemus: sperantes et expectantes, ut id nobis Dominus clementer aliqua occasione patefaciat. Nihil enim in Sacris frustra scriptum est, nihilque etiam


1606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

sive plures cum sunt plures eius partes, prorsus inter sese non cohaerentes. 10 Secundo elabora, ut totum argumentum, summam, epitomen aut compendium eius comprehensum habeas. Voco autem argumentum, illam pleniorem conceptionem tum scopi, tum et totius corporis delineationem: in quo simul saepe etiam occasio Scriptionis necessario indicatur, licet ea plene in ipso scripto non contineatur. 11 Tertio, ut totius eius libri aut operis distributionem aut dispositionem ante oculos delineatam habeas: utque diligentissime observes, ubi sit (ut ita dicam) caput, pectus,


1607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

aut debet. 18 Denique, tum multo celerius ac certius totum scriptum cognosces, tum etiam fidelius memoria retinebis, semperque cum usus postulabit, vel totum vel partem aliquam eius in tuum commodum applicare poteris. 19 Verum quoniam huius examinationis scriptorum ingens simul et multiplex utilitas est, asscribemus adhuc aliquot plures praeceptiones huius generis, praesertim ad singulas easque difficiliores partes aut textus pertinentes, ut tanto exactius certiusque totum opus omnesque eius partes resolvere ac perscrutari, et denique Deo benedicente penitus


1608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

quod sentio, confitear, cum multi interpretes in explicatione sacrorum librorum, erudite hactenus de singulis eorum partibus, ac etiam sententiis disputaverint, nemo tamen, aut certe perpauci, accurate textum examinare solitus est, multoque etiam minus diligentissime argumentum ac dispositionem simul monstrare, et totum corpus, caput ac membra subinde inter exponendum diligentissime inter se conferre ac conferruminare: et in singularum partium inspectione, consideratione, illustrationeque semper eas diligentissime ad reliquas, et praesertim ad caput totumque adeo corpus conferre et


1609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti facta anatomia, ac tanquam abiectis omnibus carnibus, ornatus amplificationum, dulcoramentorum, digressionum et similium, sola quasi ossa tuo sermone delinees: ut tantum eas sententias complectaris, quae sunt veluti basis totius, quae omnia accersita et quasi accidentaria sustinent, et simul plane necessario inter sese, sicut ossa nervis colligata, cohaerent. 26 Prima enim et summa cura esse debet Lectoris, ut illas quasi primarias et substantiales sententias, in quibus potissimum tota propositae quaestionis determinatio residet, expendat. Secundaria vero, ut illas


1610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

Exemplo sint nobis sequentia loca. Lucae 7, in dicto, Quia dilexit multum, plurimum obscuritatis inde accessit, quia non coniunxerunt totam coniungendam sententiam. Recitarunt enim ac considerarunt tantum illa male versa verba: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum: cum illa omnia simul cohaereant, Propterea dico tibi, remissa sunt ei peccata multa, nam dilexit multum. Eo enim principio, vel potius capite caeteris adiuncto, facile patuisset, non esse expositionem rei: seu non doceri ibi pharisaeum, quaenam sit causa efficiens remissionis peccatorum: sed asseri contra eius


1611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

scripti aut textus, tum et ex toto contextu petatur. DE VARIIS DIFFICULTATIBUS IN VERBO, PHRASI, SENTENTIA, AUT TOTO HABITU ORATIONIS. Variae difficultates se obiicere solent, quae remorantur interdum Lectorem, quas breviter commemorabo, et simul convenientia remedia asscribam. 1 Primum solet aliquando mendum vel scriptionis aut impressionis, praesertim distinctionum, si legas, vel vitium pronunciationis, si audias, te turbare ac remorari in cognoscenda vera sententia. Quorum utrunque mediocri diligentia caveri potest, ut


1612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Scriptura pugnabat. Unde facile coniicere poterant ac debebant, illas orationes esse figuratas, et partim per metaphoras et parabolas a politico regno ad spirituale translatas: partim etiam synecdochice non tantum praesentem crucis statum aut militantem Ecclesiam, sed etiam futurum gloriae seu simul quoque triumphantem Ecclesiam depingere. 5 Deprehensa porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt, eumve explicant. 6 Primum igitur diligenter observetur,


1613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem Sacra scriptura, praesertim novi Testamenti, non dum apud omnes recepta fuit. Postea prohibitum est, quaerere miracula: et insuper praedictum est, Antichristum et spiritus impostores tales efficacias illusionum allaturos. Sic quinque libri Mosis maximis miraculis confirmati sunt: et simul mandatum est Deut. 13, ne prophetis afferentibus miracula et novam doctrinam credant, quia Deus eos illis miraculis tentari patiatur. Multas proculdubio gravissimas contaminationes Antichristi toleravit Deus in piis, regnantibus Antichristi tenebris: quas nunc nequaquam in


1614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

esse et quaedam praedicata pugnantia, quae ei tribuantur. Ut Deus est personarum acceptor, Deus non est personarum acceptor: Peccator salvatur sua iustitia, peccator servatur aliena iustitia. Dialectici solent docere contradictionem esse unius et eiusdem, non nominis tantum, sed nominis et rei simul, ad idem, secundum idem, similiter et in eodem tempore. 3 Quapropter observandum est, quod omnis contrarietas non tantum dictorum Scripturae, sed et in toto genere ad eam summam reduci posse videtur, quod eidem subiecto contraria, vel inter sese pugnantia, seu certe incompatibilia


1615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei additur quasi quaedam periphrasis, de scriptio, aut etiam definitio: ut, Sic dicit Deus creans caelum ac terram, etc. Ego sum Deus Abraam, Isaac, et Iacob. Ego sum Deus qui eduxi vos de Aegypto. Forte autem haec est omnino propria linguae huius consuetudo, ut propriis nominibus simul circum scriptiones addat: sicut nunc reges ac principes titulos, propter praedictas causas: sicut et Paulus Rom. et Galatis scribens, et alias solet ad proprium nomen aliquam suae functionis ac vocationis descriptionem adiicere. 6 Observandum quoque est, quod nomen Iehova prae


1616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

quod licet alia eius nomina veniant a divina ipsius natura, ut Deus, creator, etc. alia ab humana, ut Filius hominis, filius Mariae, filius David, etc. et denique alia ab officio: tamen omnia, quatenus habent formam nominis concreti, totam hanc personam complectuntur, ac simul eius officium denotant. 21 Nomen Spiritus propria quadam ratione tribuitur tertiae personae, eo quod spiret in corda piorum: cum alioqui recte dicatur a Christo de tota trinitate, Deus est spiritus. Solent vero de hac voce et hoc veteres adnotare, quod ubicunque legatur in Sacris


1617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque haec est una ex 7 Regulis Ticonii, quas Augustinus celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur. Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios complectantur: et vicissim quae de impiis leguntur, non raro simul etiam patrem eorum diabolam concernant. Augustinus profert pro exemplo illud Isa. 14. Quomodo cecidisti de caelo lucifer, fili sororae? quae videntur proprie dici de tyranno Babylonico, et tamen complectuntur etiam ipsum principem regni tenebrarum, cum suis angelis.


1618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

multa dicta fuerunt de gratia, statim subiiciantur nonnulla de Dei ira. Id autem receptum est ita fieri, tum quia Evangelii dignitas nusquam magis elucet, quam ubi legis doctrina ei ad latus opponitur: tum quia fragilis conditio et varietas animorum in hominibus omnino postulat Evangelium ac legem simul tradi. Cum enim in quacunque hominum societate permixti sint boni et mali, lex in culcanda est propter malos, Evangelium propter bonos: imo vero propter utrosque ex aequo debent lex et Evangelium omni tempore pariter praedicari. Siquidem boni cum audiunt Evangelium, confirmantur, ne


1619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Nunc porro ad divisionem sacrarum literarum progrediemur: nam et hoc plurimum ad earum cognitionem faciet. Omne enim aut confusum, aut etiam arte normaque quadam complicatum aut connexum tum demum recte intelligitur, cum apta quadam ceu anatomia distinguitur, evoluitur, et ordine quodam simul distributis partibus quasi ante oculos mentis spectandum, considerandum et memoria complectendum proponitur. Vult enim omnino mens humana, perinde ut oculus, singula minutissimaque separatim expendere: ex illis recte distributis ac inter sese connexis unum quiddam integrum conficere, atque


1620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

omni fructu ea admirentur, inaniterque solos oculos pascant. Primum vero defructibus, commodisve huius delineationis dicamus, quae nam inde ad eos qui diligenter haec perspexerint, sint perventura. I. Utilitates igitur huius Tabellae sunt multae et eximiae. Primum enim tota idea artis simul conspecta, et animo comprehensa, iuvat intellectum, in cogitando, dicendo et scribendo, dum is cernit quomodo singulae partes tum inter sese cohaereant, tum etiam totum corpus constituant, seu qua harmonia alia aliis consonet: ubi sit principium, medium ac finis. Non enim in singularum


1621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert. Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat. Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem refrigente et referente, eum repraesentat ac honorat. Tertio ac quarto, homo Deo facit iniuriam sua inobedientia: et Dei


1622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

METHODO DEFINITIVA. Definitiva porro methodus solet primum definitionem proponere: quae summam totius artis, eiusve praecipua capita ita complectatur, ut dum eius singulae voces aut res exponuntur definitione, divisione, aut causarum connexorumve commonstratione, tota ars simul comprehendatur ac explicetur. qui ordo magis artificialis quam naturalis est. Proposui igitur in hac tertia delineatione primum definitionem Theologiae, quod sit doctrina caelestis, seu caelitus allata, de Deo et eius voluntate. Deinde explico vocem doctrinae varia subdivisione, ita tamen ut


1623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de Moyse dixisse fertur, Multa dicit, sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo. 19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac


1624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo. 19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac


1625. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eximiam utilitatem, et repraesentat ea ipsa genera: et denique in Sacris literis generales disputationes passim cum specialibus aut individuorum exemplis connexae sunt, quae optima docendi ratio est. 24 Observetur vero hic simul, quod Sacrum hoc ius, sicut et politicum, ex singularibus aut occasione singularium seu individuorum confectum est: et denuo ad individua, seu ad singulorum hominum et casuum praxin tendit, non in ipsa theorica seu speculatione in genere ociose haeret. 25 Secundo, unicus est


1626. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsum, in aeternum viventem ac omnipotentem creatorem. 32 Similia ac prorsus irrefragibilia testimonia fuerunt postea tot ingentia miracula in Aegypto, in quibus maxime eluxit eductio populi per mare rubrum, summersioque Pharaonis, et denique conspicua illa horrendaque et simul ingentis maiestatis plena saepiusque iterata allocutio Dei, qua totum Israeliticum populum compellavit, quamque tot centena millia hominum coram spectarunt et audierunt. Haec inquam omnia testificata sunt, illum istam doctrinam, ut librorum Moysis, populo tradentem et constabilientem,


1627. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 813 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

librorum aliqua separatim annotare debere. DE HISTORIA. Cum igitur dicturi simus de singulis Scripturae sacrae libris, deque eorum proprietatibus, operaeprecium fuerit, primum de historia, quae tum ordine prima est, tum etiam facillima ob rerum simul ac sermonis tractationisque perspicuitatem, tractare. 1 Historiae humanae ita plerunque et narrantur et geruntur, ut nec prima causa efficiens, nec ultimus rerum, ac praesertim hominis finis respiciatur: sed tantum secundae causae, earumque conatus et exitus perpendantur, ac in


1628. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prorsus sine peccato finxerunt. Quo facto, dum eos ultra modum glorificant, tum reliquias veteris Adami obscurarunt, tum beneficium Christi perpetuae debitorum condonationis, tum denique misericordiam Dei, simul quoque reliquos omnes homines in desperationem adduxerunt, qui se longissime a tanta perfectione abesse necessario animadverterunt. 12 In historiis Patrum observentur etiam typi et allegoriae, futura ac meliora significantes, ut historia Isaaci sacrificandi, et postea redivivi,


1629. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

demum consecuturos vitam aeternam, si Christo induti, ac sub eius nomine, umbraculo et fragrantia, patri, non observanti, nec imputanti nostram pessimam naturam ac peccata, nosque quasi non agnoscenti, a matre promissione sistamur. Talis quasi quaedam spiritalis typicaque aut allegorica historia, simul illis veteribus patrum historiis, praesertim celebrioribus, adhaerere videtur: quae ibi demum certa firmaque est, ubi eam in novo. Testamento Spiritus sanctus commonstravit ac confirmavit. DE TEMPORIBUS HISTORIARUM. 1 Temporum ratio omnino


1630. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quosdam Pseudoprophetas. Hunc scopum summamque officii prophetici probe nosse et expendere, ad eorum cognitionem multum profuerit. 5 Hic quidem est primarius Prophetarum scopus. Multa vero historica simul sunt eorum libris inserta, aut propalam manifesta narratione: aut certe haberi possunt ex eorum concionibus, si quis eas attente legat et consideret, ut postea clarius ostendetur. Ex illis igitur quoque historiis suos fructus percipere poterimus. 6 Multum quoque profuerit


1631. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et confitentem peccata, ac petentem condonatione: ita eum legamus, sic vel illa verba ad nos nostrasque res, vel nostra negotia ad verba Psalmi attemperemus, ac si nos iam sic nostra peccata deploraremus, et nobis suppliciter condonari flagitemus. Sic cum Eucharisticum Psalmum legimus, simul quoque nos illis ipsis verbis Deo gratias agamus pro eius quotidianis in nos beneficiis. Cum didacticum aut consolatorium Psalmum legimus, ita cum accipiamus, ac si nos iam Deus coram ipse illis verbis institueret et consolaretur, confirmaretque. Hoc vero etiam tanto magis in


1632. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut sterilis, quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint. Imo vero quibusdam in locis tanta est optimarum rerum seges, tam dives proventus, ut omnes illae partes simul et nullo prope negotio demetantur. ¶ Sed quod candidati nostri tandem assequantur, qua ratione quod tantopere commendamus, perficiatur, nos exemplum unum, ex quo tota res evadet illustrior, subiiciemus. Sit igitur in manibus locus ex concione Christi, quem Matthaeus


1633. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tractatio, dixerit: nos profecto id multo rectius de sanctissima Theologiae sapientia dicere possumus, ac debemus. Praxis vero Theologiae est, ut et animum aut cor, et corpus secundum eam regamus: ut inquam, tum internas noticias, animique omnes motus, tum et actiones ac opera interna simul et externa ad eam attemperemus. Propter nos enim ea, teste Apostolo, scripta est. Dixerunt vero veteres eruditi, aegrotantis animi medicinam esse sermonem: et alii, Philosophiam esse medicinam animi. Quod multo iustius de caelesti hac doctrina dici potest ac debet. Haec enim sola


1634. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

liberos habente, in uno temporis momento factus esset, idem permansit, invictam ubique animi constantiam conservans: sed neque amicis ad consolandum ipsum venientibus, ipsique insultantibus, et dolorem exacerbantibus, exasperatus est. Rursum si quis consideret, quomodo mitis in eadem re et simul magnanimus fiat, ut animi quidem indignatione adversus peccatum utatur, lenitate vero erga homines: invenit David, generosum quidem in virilibus belli factis, mitem vero et immobilem in hostibus retaliandis. Talis erat et Moses, magno quidem animo contra eos qui in Deum delinquunt exurgens,


1635. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso de quo agitur authore tractabimus: non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam, quasdam verborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus persequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur, nam hoc eorum principale est. Idem de Trinitate lib. 3. Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est: neque de creatore suo opificii


1636. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

Neque supervacue D. Augustinum dixisse arbitror, fieri ex causa ut doctissimi nonnunquam cadant et hallucinentur, et ideo doctoribus plerunque minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio. ¶ Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde


1637. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

propter ipsam, et non propter aliud, seu acquiescere in aliquo tanquam vero fine. Uti autem esse, aliam rem ita tractare, ut eam applices ad consequendam illam fruitionem aut finem. Secunda sententia docet, res fruendas esse Deum, res utendas esse omnes alias creaturas in hominis usum datas, ubi simul unius trinique Dei summam sapientiam, potentiam et bonitatem describit. Tertia sententia docet, hominem ob corruptionem non esse idoneum qui Deo fruatur. Quarta et quinta sententia ostendit, hominem non aliter quam a Deo ipso sanari potuisse, eoque filium esse incarnatum. Sexta


1638. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

expositionem tandem venit ad voces, in quibus duas potissimum difficultates commonstrat: alteram, cum vox obscura, ignotave est: alteram, cum est ambigua. De priori agit secundo libro, de posteriori tertio. In secundo initio ostendit, obscuritatis signorum causam esse tropos ac figuras: et simul rationem indicat, cur Scriptura talibus quasi involveris interdum utatur. Ubi hac memorabilem sententiam adscribit: Nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame


1639. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

utiles aut necessariae. Tertio libro de ambiguis vocibus et phrasibus agens, primum praecipit de agnoscenda ambiguitate, oriente ex mala pronunciatione aut distinctione textus sacri sermonis. Secundo praecipit de tropicis dictis ac phrasibus, ne eas literaliter accipiamus: et simul docet, tropicum dictum ita agnosci, si literaliter acceptum, nec ad fidem, nec ad charitatem referri queat, sed malum aliquid aut cum pietate pugnans praecipere videtur. Contra ad literam accipienda esse contraria. Porro et illud prodesse ait ad cognoscendum an sit tropica


1640. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

necesse est obsequia nostra deserviant, nec personam in eiusmodi accipere, aut aliud cuiquam largiri potest humana indulgentia, ubi intercedit et Legem tribuit divina praescriptio. Idem Homilia 1. ad Titum: Omnia Evangelium continet, praesentia et futura, honorem et pietatem: fidem simul omnia praedicationis verbo conclusit. Sicut enim praeco praesentibus omnibus in theatro praedicat: ita et nos publice praedicamus, ea ratione ut nihil addamus, sed ea tantum quae audivimus. Ea quippe virtus praeconis, veraciter quae sibi credita sunt omnia persequi: non aliquid addere, aut


1641. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

Eiusdem lib. super Ezechielem, homilia 7. Et quia unusquisque sanctorum, quanto ipse in Scriptura sacra profecerit, tanto haec eadem scriptura proficit apud ipsum recte dicitur: Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae: quia divina eloquia cum legente crescunt. nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit. Unde nec elevantur rotae, si non elevantur animalia: quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta iacent.


1642. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 854 | Paragraph | SubSect | Section]

pro parte, aut partem pro toto ponere. Gregor. 3. Moral. capite nono.

EXPLICATIO. Pro parte totum ponit, sicut ad monumentum Maria queritur dicens: Tulerunt Dominum meum, nescio ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum sublatum deportat. Pro toto partem, ut sicut Iacob familiam describens ait: Intravit Iacob in Aegyptum cum anim abus septuaginta. Quae nimirum cum animas commemorat, constat quia [?: in-ntium ] et corpora comprehendat. Nominum mutatio, aut impositio, a Deo, aut


1643. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

nos. Nec tamen ita, ut iam ubicunque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim, Et scutum fidei. Origenes in Epistolam ad Romanos cap. 3. Moris, inquit, est apostoli Pauli, e sanctis Scripturis confirmare quae dixit. Simul et doctoribus Ecclesiae praebet exemplum, ut ea quae loquuntur ad populum, non propriis praesumpta sententiis, sed divinis munita testimoniis proferant. Si enim ipse talis ac tantus Apostolus autoritate dictorum suorum sufficere posse non credit, nisi doceat in Lege et prophetis scripta esse,


1644. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

cap. sexto. EXPLANATIO. Cum sacra Scriptura dies seorsum commemoret, quibus Deus cuncta creavit, subiungit dicens: In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, et caetera. Quod idcirco dictum est, ut quomodo possemus, cogitaremus simul omnia Deum fecisse: quamvis superior sex dierum enumeratio, velut temporum intervalla ostendisse videretur. Male hic sensit Augustinus. Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa.


1645. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

quae necessaria erant, ut nascerentur, et crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est, paleis in area, frumento et vinaceis, in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesia a multitudine secularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur, et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo. Id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis, quamvis simul in Ecclesiis,


1646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

secularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur, et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo. Id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis, quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cella segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inextinguibili. Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus


1647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

Prophetae animum prophetiae spiritus et ex praesenti atque futuro tetigerat, cum caligantibus oculis eam, quae se esse aliam simulabat, et uxorem Hieroboam esse cognovit, et quicquid ei futurum esset, aperuit. Prophetae cum mitterentur ad pronunciandum e longinquo adventum Christi, simul etiam de propinquo datum vel iniunctum est illis prophetare illud, in quo citius veraces comprobari possent: ut cum illa prophetiae pars completa esset, illud quoque, quod reliquum vel maximum erat, de adventu Messiae verum fore convinceretur. Rupertus Abbas in Oseae cap. 1.


1648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | SubSect | Section]

transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent. Series librorum sacrorum supra ostensa est, ut eam hic repeti non attineat. Veteris autem simul et Novi proprietatem sic Iunilius exponit: Veteris Testamenti intentio est, Novum figuris praedictionibusque monstrare: Novi vero, ad aeternae beatitudinis gloriam mentes humanas accendere. IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM


1649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seculorum. De significationibus divinae essentiae. Cap. II. Duobus modis divina significatur essentia: principaliter, et consequenter. Principaliter octo nominibus vocatur. Dicitur enim aut Deus, aut Dominus, aut simul Dominus Deus, aut Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut Heloim, aut Est. Ex hisce octo vocibus duae tantum nonnunquam et de aliis abusive dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo: Quia Dii multi, et domini multi, et, Dii estis, et filii excelsi omnes. Reliqua vero sex, nunquam nisi de


1650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam: et cum dieo, Omnipotens, quod ad operationem pertinet: et cum dico, Immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat: tamen patrem, et filium, et Spiritum sanctum, vel simul, vel singulos, consequenter Deum intelligo. Quot modis Pater significetur. Cap. IIII. Patris nomine, unam personam intelligis, sed non uno modo. Ad filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter. Ibi naturae veritate,


1651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scriptura de filio. Nam velut sola nonnunquam deitas eius significatur, et consequenter intelligitur carnis assumptio, ut est: Unigenitus filius qui est in sinu patris. Nonnunquam vero solus homo, ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est: Novissime locutus est nobis in flio Nonnunquam simul utrunque ut est: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam serviaccipiens. Nonnunquam et ad corpus videntur dicta, quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est; Filius


1652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quot modos et differentias in operatione creaturarum Scriptura posuerit. Cap. XI. Tribus modis generationem Scriptura significavit. 1 Aut enim sola Dei voluntate factum aliquid scribitur, ut est: In principio fecit Deus caelum et terram. 2 Aut voluntate simul et voce sive praeceptiva, ut est: Fiat lux, et, Fiat firmamentum: sive deliberativa, ut est: Faciamus hominem adimaginem et similitudinem nostram. 3 Aut voluntate, voce ac definitione, ut est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Et iterum: Germinet terra herbam pabuli, ferentem


1653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suum in futuro recipient: ut corpus incorruptionem: et mortalia immortalitatem, et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis, quod eorum, quae vel ingenio, vel artibus fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo. Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora: ut mare, terra, homo. et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et


1654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo. Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora: ut mare, terra, homo. et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et caetera. Quinta creaturarum differentia est: quod quaedam earum ratione caeteris praesunt, ut rationalia: quaedam vero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae


1655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usu aut necessitate obsequuntur, natura moventur. Ea quae ex aliquo facta sunt, materias habuerunt sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam. In singulis origines sunt: Ex terra virentia, et plantaria, et animalia: ex aquis, firmamentum, mate, ratantia ac volatilia: simul autem ex terra, aquis, igne et aere, omnia quae per successiones renovantur, ex lumine luminaria, ex costa Eva. Ignis quomodo factus sit, aut unde, vel quando? Factum quidem et ex generali Scriptura possemus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit caelum et terram, mare et omnia


1656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 891 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut pro Ioseph vendito, nulla ultio fratribus irrogatur. Nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede donatur. Huius diversitatis causas dicimus. Ali quibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetor providentia divina regi, sed casibus simul: ut et bonos bonorum copia consoletur, et malos similium poena deterreat. At vero malis felicitas permittitur, ut boni probentur, et discant ea contemnere, quae vident indignis secum esse communia: bonis autem aeque accidunt mala. Aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur,


1657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 894 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum in Hierosolymam ire, et multa sustinere a pres byteris et principibus sacerdotum, et mori, et tertia die resurgere. 16 Aut generalis resurrectio: ut cum dicit Apostoles, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 17 Aut simul Christi et nostra resurrectio: sicut dicitur, Cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me. 18 Aut Iudae proditio: sicut dicit Christus, Nonne ego vos elegi duodecim, et unus ex vobis diabolus est? 19 Aut modus tentationis et mortis aliquorum discipulorum: sicut Petro Dominus et


1658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | SubSect | Section]

vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona opera quae facit homo, suae electionis potest habere certitudinem: non quidem scientiae, sed coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco. DE PARTIBUS ORATIONIS, TRACTATUS III. PRAEFATIO. Cognito


1659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

vero praeclarumque esset, indicare naturalem originem sermonis, et partium eius, quod ego hic tantum paucissimis verbis attingam. In rerum natura igitur, aut sunt res ipsae quasi quietae, ac per se sine tempore motuque considerare: aut earum quidam motus, seu actiones et passiones, simul etiam tempus illorum motuum indicantes. Res quidem ipsae nominibus plerunque exprimuntur, sine omni ratione temporis: motus vero illi, actiones aut passiones verbis. Sicut porro in rebus duplices sunt res: aliae per sese subsistentes, quae et substantiae partim vere, partim


1660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

et adiectiva, accidentibus. Plerunque autem solent omnes linguae res illas subsistentes substantivis, accidentes autem accidentariis nominare. Verum Hebraei admodum crebro res illas accidentes substantivis nominant, et quidem ita, ut non tantum illud externum accidens, et quasi vestem, sed etiam simul ipsam rem illis quasi vestitam notent: de qua re postea in Nominibus disseretur. Porro, quia res Deus non ociosas, sed operosas esse voluit: ideoque et vires quasdam, aptitudines et inclinationes illis indidit: ideo illi motus rerum aut ab ipsis in alia quaedam transeunt, aut


1661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | Section]

sine vel cum alio, vel ante vel post, vel supra vel infra illud, vel accedere, vel seiungi ab alio. Deinde sunt etiam quidam quasi motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui interiectiones vocantur. Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte dicet aliquis alienum esse a nostro instituto. Quare ad ipsas iam partes orationis accedamus. DE NOMINE. Solent Hebraei, sicut et Graeci, et


1662. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | SubSect | Section]

DE NOMINE. Solent Hebraei, sicut et Graeci, et veteres Germani, propria nomina significantis, attribuere personis et etiam locis, quae vel aliquem singularem ipsorum casum, aut statum rerum, qui circa eorum nativitatem accidit, vel aliquam eorum proprietatem simul notent: vel salutarem admonitionem vitae agendae contineant: vel denique eventum ipsorum vitae actionumve divinent, quod genus nominum Plato et Aristot. 4. Metaphys. probant. Latini contra nihili nomina, rustica scilicet, ut initio indocti, imposuerunt, sumpta a fabis, cicere, pisis, lente,


1663. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

baptismum aut rebaptizationem. Cuculli enim efficaciam baptismo aequalem esse docent. Eodem mysterio etiam Pontifex Romanus assumit nomen novum, ut iam peculiaris sit minister sui Dei. Sic Deus mutans nomen Abrahamo, Sarae et Israeli, voluit constituere monumenta aut memorialia insignium rerum, et simul indicare eos iam quasi alios homines fore. DE NOMINE APPELLATIVO. 1 Accidentis valde proprii nomen prore ipsa saepe ponitur: arida pro terra: Levana unde luna, id est alba: Chama sol, ab aestu. Sic Esau pro pulmento rufum dicit, ne mala


1664. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitare, an non potius sensus sit, quod quicquid est gloriosum et magnificum, id ab eo procedat ac fiat. 18 Aliquando talis loquutio, et praesertim praedicatum, in simile sui resolvendum est: ut Esa, 1, Eritque robur aut idolum in stupam, et factor eius in scintillam, et ardebunt simul ambo illi: id est, Tales illi erunt, vel ita peribunt. Sic Ies. 34, Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem: id est, Sic peribunt, ac si ita conflagrarent. 19 Saepe duplicant nomen rei, sine omni necessitate, non tamen


1665. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

piscium in oculos incurrit. 30 Tale quid est, quod evidentiae gratia interdum etiam ipsa instrumenta, quibus res confectae sunt, indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem. 31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod


1666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem. 31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et


1667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc. 23, Non bibam de


1668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

nos. 38 Distributivis carent Hebraei, eoque aliis geminatis utuntur: ut, Misit duo duo, pro binos, Mar. 6, Et mox ibidem: Iussit eos discumbere areolae areolae, id est areolatim aut mensatim. Qua de re in Reduplicatione prolixius. 39 Nomina substantiva aliquando simul etiam adiuncta significant Metonymice: ut sunt causa, effectus, accidentia, et similia. Sic via saepe non tantum vitam per Metaphoram, sed et omnia adiuncta: ut sunt actiones vitae, et omnis generis difficultates, quae sese in ea obiiciunt. Sic dicitur Dominus nosse viam iustorum, id est,


1669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

Et descendit publicanus in domum iustificatus, Pharisaeus autem in suis peccatis haesit securus, sine Dei gratia. Sic et Matth. 10, Christus primum dicit, non esse timendos eos, qui tantum corpus possunt laedere: et mox veluti sibi contradicens, inquit, magis esse timendum Deum, qui potest simul corpus et animam perdere, cum ea comparatione solum Deum timeri velit, ut in adverbio Magis dixi. 10 Hanc aliqui vocant impropriam comparationem, et afferunt exemplum, 1. Cor. 7, Melius est nubere quam uri: ubi non id vult Paulus, quod etiam uri sit bonum. Sic vulgo dicitur,


1670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

notant. Pari ratione etiam affectuum verba et voluntatis. de qua Synecdoche aut Metonymia postea prolixius disseretur. 7 Verbum sequentium actionum aut passionum vult antecedentia intelligi. Psal. 27, Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubili: vult subintelligi, simul fore, ut restituatur. Psal. 5, Mane audies vocem meam: i. Mane te orabo, et sic demum me exaudies. De hoc tropo dicetur plenius in capite de Brevitate. 8 Quod non raro verba in ampliori quadam significatione accipienda sint quam plerunque sonant, perinde ac si eis


1671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

Recordari huius diei, quo exivistis ex Aegypto: id est recordator. Pro puro infinitivo saepe infinitivum cum ל lamech ponunt: ut, Incoeperunt homines larob לרוב multiplicari, Gen. 6. Item 13. Non potuerunt ad habitandum simul, id est habitare. Eodem: Si vir poterit ad numerandum, id est numerare. Geo. 17, Et desiit ad loquendum, id est loqui. 28 Imperativo multum utuntur pro coniunctivo aut indicativo. Psal. 4, Irascimini, et nolite peccare: pro, si irascamini aut irascimini. Num. 24,


1672. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 910 | Paragraph | SubSect | Section]

AUT PARTICULIS CONSIGNIFICATIVIS, PRAEPOSITIONE, ADVERBIO, et CONIUNCTIONE. 1 Syncategoremata aut consignificativae particulae, ut sunt praesertim praepositiones, adverbia et coniunctiones, recte suoque loco ac sensu posita, mirificam lucem simul et energiam, adde etiam suavitatem sermoni adferunt: quod in omnibus linguis est notissimum, testaturque id etiam Demetrius Phalereus, ut hoc nec exemplis, nec alia probatione indigeat. Sed in Hebraea lingua saepe admodum non suo loco posita reperiuntur: eoque non tantum non


1673. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe Christus Iesus, ut etiam ex sequentibus patet. sic ibidem dicit Dominus: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam: pro, ut faciam non meam voluntatem, sed patris. Illud Non, determinat voluntatem, non autem verbum Facere. 7 Negatio est aliquando non suo loco posita, et simul particula Si deest: seu negatio sequentis est aliquando praeposita praecedenti membro: vel in propositione hypothetica negatio addenda posteriori categoricae, praeponitur priori, et simul deest eidem Si conditionale. Non videbit me, et vivet homo: pro, Si videbit, non vivet. Item Deut. 22,


1674. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

determinat voluntatem, non autem verbum Facere. 7 Negatio est aliquando non suo loco posita, et simul particula Si deest: seu negatio sequentis est aliquando praeposita praecedenti membro: vel in propositione hypothetica negatio addenda posteriori categoricae, praeponitur priori, et simul deest eidem Si conditionale. Non videbit me, et vivet homo: pro, Si videbit, non vivet. Item Deut. 22, Non videbis bovem aut ovem proximi errantem, et abscondes te ab eis: pro, si videris, ne abscondas faciem tuam, ne avertas oculos, ne neglexeris. Non honorabiles sunt sapientes, Iob 32.


1675. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

ponendae essent, simpliciter ponuntur, tanquam simpliciter asserantur. Matth. 18, Domine, quoties peccabit frater meus, et remittam ei? id est, si saepius peccaverit, quoties remittere ei debeo? Non enim quaerit, quoties frater sit peccaturus: sed si peccaverit, quoties ei remitten dum sit. Ubi simul interrogandi adverbium non suo loco est positum. Sic Matth. 17. Qui autem scandalizaverit unum ex his minimis in me credentibus, prodest ei, ut suspendatur mola asinaria ex collo eius, etc. id est, satius esset cuique homini alligata mola asinaria in mare praecipitari, quam


1676. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

et declinabiles voces semel positae, saepe in pluribus membris repetendae sunt: ut Genes. 19, Et nescivit cum iaceret et surgeret: id est, neque cum iaceret, neque cum surgeret. Proverb. 25, Comedere multum mellis, non est bonum. Sic et scrutari gloriam gloria, scilicet non est gloriosum. Hic simul deest particula inchoans similitudinem, Sicut. Psal. 1. Ideo non resurgent impii in iudicio, et peccatores in congregatione iustorum: pro, Neque peccatores. Et 9, Non in seculum in oblivionem erit pauper, patientia pauperum peribit in aeternum. i. non peribit. 34


1677. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 915 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Graecismum haec pertinere arbitrentur, ut οἱ ἐκ τῆς στόας. Germani quoque eadem phrasi utuntur. Die von Andorf / die von Augspurg. 18 Saepe nomen substantivum, quod accidens significat seu nomen abstractum, ponitur et pro accidente simul, et pro eius subiecto: ut Praeputium, pro gente praeputiata: Circumcisio, pro gente circumcisa. Gen. 12, Eris benedictio, id est, homo benedictus. Sic Ios. 6. et saepe alias anathema ponitur, pro re anathemati addicta: Canicies, pro cano homine, Gen. 42. et 1 Regum 2. Si credideris,


1678. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio praeposita, tum et pronomen subiunctum aut affixum iteratur: quorum utrunque Hebraeis usitatum est: ut, ex uteto, exaurora: id est, ex utero aurorae: repetitur praepositio, Ex. Tibi tibi peccavi: repetitur pronomen Tibi. Ioan 1, Ex Bethsaida, excivitate Andreae: pro, Ex


1679. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi. 20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut Gen. 44, Et dixit Laascher, id est ei, qui. Item: Et iussit eth Ascher super domum, id est, eum, qui erat super domum. 21 Relativum cum antecedente construi debet in genere, numero, in casu non item. Crebro tamen fit, ut


1680. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, vita aeterna. Mar. 6, Quem ego decollavi Ioannem, iste est: Iste est Ioannes, quem ego decollavi. 22 Aliquando contra, idque apud Graecos admodum crebro fit, ut relativum sequatur casum et constructionem antecedentis. Fit vero tanto durior, et quasi obscurior oratio, si simul postponatur antecedens relativo: ut Terent. Restitue me, in quem accepisti locum: pro, Restitue in eum locum, in quo me accepisti. Rom. 6, Obedivistis ex animo, in quem traditi estis typum doctrinae: tametsi hoc potius ad illud prius pertineat. Dicendum enim fuisset secundum communem morem,


1681. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

indicans, aliquoties et qualitatem denotat. Deut. 5, Cor eorum Zeh, id est tales eis. Hoc et alia demonstrativa pro provocabulo, Qui, quae, quod, Psal. 9. 30 Nonnunquam, non est demonstrativum, sed in definitum, aut etiam solummodo expletiva particula indicat tamen simul veluti indignationem quandam. Ierem. 20, Quid Zeh hoc? vel quare hoc, de ventre exivi, ut viderem dolorem et laborem? Genes. 35, Si sic, quid Zeh hoc ego? scilicet petii? Ibid em in fine iterum. Hic ponitur pro indefinito cuiusdam. 1 Sam 17, David autem erat filius


1682. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

venit ut excitet dissidium, et positus est in ruinam multorum, estque petra scandali, et causa ut videntes caeci fiant, scilicet per accidens. Contra per se causa est, ut caeci videant: hoc proprium ac nativum eius opus fuit. Sic vita aeterna est et dicitur praemium: quia licet gratis detur, tamen simul largissime remunerat omnia piorum benefacta. Hic morbus Lazari non est ad mortem, Ioan. 11. per accidens dicitur, scilicet me sanaturo et resuscitaturo eum. Sic Dominus affirmat puellam non esse mortuam, sed dormire. Sic vinum, ferrum, et aurum malum est. Alioqui per se suaque natura


1683. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

regem Iudaeorum: non secundum rei veritatem, suo iudicio, sed secundum accusationem et hominum sermones. Verum Deus ipsam rei veritatem sic testatam esse voluit. Iam saturati estis, iam ditati estis, absque nobis regnastis, 1. Corint. 4. Respicit Corinthiorum stultas persuasiones de seipsis, et simul est ironia. 10 Vicinum huic est, quod saepe eadem vocabula tum veris, tum et simulatis rebus tribuuntur. Esa. 58, Per totas dies quaerunt et scire volunt me: id est, Sic simulant, talem speciem praeseferunt. 11 Alias sola nominis communicatione: ut cum idola vocantur


1684. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

et participatione sanguinis ac corporis sanciatur, sitque id certissimum pignus spiritualium Christi beneficiorum. Quare illa verior regula est, Verba sacrarum Literarum proprie accipienda esse, nisi loci sensus in aliquem articulum fidei aut charitatis praeceptum propalam incurrat, et simul alio multo evidentiore, illustrioreque oraculo eiusdem figuratus sermo detegatur probeturque. Sic hoc tempore flagitatur ab iis, qui asserunt verba Testamenti Domini tropice accipienda esse, ut id alio multo evidentiore loco Scripturae demonstrent. Solet et illa Regula adferri ad


1685. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

humiliaverint instar parvulorum, nec alios intraturos esse: ubi vox Maximus, trahitur ex praecedenti quaestione et contentione Apostolorum, quaerentium quisnam sit maximus in regno caelorum: significat autem tantum esse aliquo loco in ea felicitate vitae futurae. Nam omnes salvati non possunt esse simul maximi. VOCABULA A RE PRAESENTI. Posses hunc Hebraismum et sic non minus commode exponere, quod interdum Scriptura ex alia re ad aliam progrediens, multa verba ex illa priori transumat in sequentem, quasi durius aut etiam violentius


1686. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 936 | Paragraph | SubSect | Section]

Zedaca Zeaca. sonus verborum est similis, sed sensus contrarius: ut si quis dicat, Vocamus te non praetorem, sed praedonem. Rom. 2, In quo alium damnas, teipsum condemnas, in Graeco κρίνεις et κατακρίνεις. Simul est quaedam inversio, et antithesis sensus: quo etiam gratior est vocum allusio. Sic Iudaei post Christum suum quendam seductorem, qui se vocaberat Barcochabam, post infelicem eventum dixerunt Barcozabam: pro filio stellae, filium mendacii. Talem vocum allusionem habet Paulus Phil. 3,


1687. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

supra ante tropos paulo prolixius. MACROLOGIA est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest, de quo alibi. Gen. 13, Quin et ipsi Loth comitanti Abraham erant greges, et armenta, ac tabernacula. Et non sustinuit eos terra, ut habitarent simul: quia fuit eorum possessio multa, et non potuerunt simul habitare. Haec tamen etiam ad Tautologiam referre queas. ENALLAGE vel Heterosis, commutationem significat. Fit vero in omnibus linguis multiplex commutatio: vel partium orationis, ut pro verbo nomen, aut indeclinabilis pro


1688. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest, de quo alibi. Gen. 13, Quin et ipsi Loth comitanti Abraham erant greges, et armenta, ac tabernacula. Et non sustinuit eos terra, ut habitarent simul: quia fuit eorum possessio multa, et non potuerunt simul habitare. Haec tamen etiam ad Tautologiam referre queas. ENALLAGE vel Heterosis, commutationem significat. Fit vero in omnibus linguis multiplex commutatio: vel partium orationis, ut pro verbo nomen, aut indeclinabilis pro declinabili, aut contra ponatur: vel etiam accidentia


1689. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

In qua Apostrophe manet ali quandiu. Aliquanto post redit ad tertiam personam, et mox ad primam regreditur: Sicut Sodoma fuissemus. Sed haec personarum subitanea variatio mire frequens in Sacris literis est. Facit vero hoc schema plurimum ad evidentiam, aut repraesentationem, et simul efficaciam sermonis. nam et res coram quasi ob oculos exhibet, et affectum dicentis ostendit. Sic Christus Lucae 10 instruens praesentes Apostolos, mox incipit averso sermone accusare Corazim: Vae tibi Corazim, Vae tibi Bethschaida, Vae tibi Capernaum, etc. Sic Roman. 13,


1690. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis simul, variisque virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, iuxta ipsius voluntatem. Nec solum ratione huius figurae hic locus sic exponi, et praedicta ratiocinatio reiici posset: sed etiam, quod hic scriptor proprie in ipsos Hebraeos respiciat, eorumve personam repraesentet, qui


1691. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

Mimesin quandam aut allusionem ad eorum verba dicit, quam quod ipse sua sponte, suisve verbis asserat, eos vere nosse unde sit. Quod si quis ea accipiat pro simplici assertione, sudabit multum in exponendo eo loco. Dixi Hypotyposin posse videri esse genus quoddam multarum figurarum, et simul eius species recensui et exposui: sed tamen nihil obfuerit, ei etiam separatim, ut quasi speciali schemati aliquod exempla adiicere, ut tanto magis innotescat, cum sit in plurimo usu in Sacris literis. Cum Ioannes cap. 1 inquit, Verbum illud caro factum est, et habitavit in


1692. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

de instauratione generis humani, et de effectibus ac beneficiis Christi, recte ad illam Regulam referre possis, qua docetur, quod promissiones beneficiorum Christi, quae proprie de ea instauratione ac beatitudine piorum loqui videntur, quae eis hic in terris mox post conversionem contingit, simul etiam complectantur perfectissimam illam regenerationem ac beationem, quae piis in futura vita continget. Sed redeamus ad Regulam supra positam, pluraque eius exempla adscribamus. Sic enim etiam verbum, Placere, Gal. 1. Rom. 12. 1 Cor. 9. et 1 Thess. 2. de studio et conatu


1693. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

Vicissim etiam eadem figura posterius pro priore, consequens pro antecedente ponitur, et nihilominus plerunque suam quoque significationem retinet, ut Psal. 27, dicit David: Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubilationis: sed intelligit simul praecedentia, nempe restituar in regnum, adibo tabernaculum Domini, et sic demum sacrificabo Domino sacrificia. Aliquando igitur huiusmodi verba suam simul et praecedentem significationem aut rem indicant: aliquando autem tantum antecedentem. Sed huius Hebraismi supra sunt plura exempla


1694. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

significationem retinet, ut Psal. 27, dicit David: Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubilationis: sed intelligit simul praecedentia, nempe restituar in regnum, adibo tabernaculum Domini, et sic demum sacrificabo Domino sacrificia. Aliquando igitur huiusmodi verba suam simul et praecedentem significationem aut rem indicant: aliquando autem tantum antecedentem. Sed huius Hebraismi supra sunt plura exempla proposita. Proponetur quoque proprium caput, quomodo consequens denotet suum antecedens, aut contra. Nomina substantiva aliquando non tantum suam


1695. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

de iis me accusabant et examinabant. Sic Psal. 7, Ignorantia, pro innocentia aut negatione ponitur. Sic Germani quoque dicunt, Er will nichts darvon wissen: i. fingit se esse innocentem. Tale est et illud Esa. 53, Noticia sui iustificabit multos, id est, noticia fidente, et simul suo merito. Ier. 2, Tenentes legem non noverunt me. Ioan. 16, Haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me: ubi non de noticia, qualem diaboli et impii habent, loquitur: sed de viva ac salutari, nempe quae simulamat Deum, eumque timet, nec multum diversa est locutio Pauli 2 Cor.


1696. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

agere: Odisse vero contra negligere, laedere, etc. Atque ita hae affectuum voces alias longius a causa in effectus prolabuntur, eosve notant, alias propinquiores effectus significant, sive adsit simul ipse affectus, sive non. Luc, 16, Aut enim alterum odio habebit, et alterum diliget. Videtur per (Odio habebit) significari negliget, ut ex sensu et sequentibus verbis inversae sententiae intelligi potest. Affectus enim dilectionis etiam in plures extendi posset, sed opera assidua non


1697. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

factus est nobis sapientia, iustitia, sanctificatio, redemptio, id est, dans nobis haec omnia. Sic Psal. 14 et 60, dicitur Dominus esse spes nostra, id est, dans ea quae ab eo speramus, seu dans simul et spem et rem speratam. 1 Corinth. 14, Loqui aedificationem, id est, sermonem aedificantem. Tale est etiam illud, Voluptatem narras, pro, rem voluptatem afferentem. Prudefieri, erubescere, confundi, pro incidere in calamitates et magna damna: quoddamna plerunque ignominia


1698. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

spirituale quoddam lumen est ei inditum. Posthac videbitis caelos apertos, Iohan. 1, id est, oculi vestri illuminabuntur, ut mysteria caelestia cognoscatis, et Deum per filium vobis faventem agnoscatis. Luc. 24, Christus aperuit Apostolis Scripturam: id est, illuminavit oculos cordis: tametsi simul etiam ipsam Scripturam declaraverit. Iohan. 16, Haec in proverbiis locutus sum vobis, posthac non loquar in proverbiis: id est, haec nunc vobis pro vestra ruditate videntur esse mera proverbia, sed postea, cum illuminavero vos, erunt perspicua, suum loqui pro eorum intelligere ponit. Talem


1699. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

illam vel Metonymiae vel Synecdoches speciem, qua speciale verbum pro generali ponitur: ut sit sensus, Iudicastis vos indignos, pro, effecistis. Sed nihilominus voluit Apostolus eorum pravum iudicium de Meschia simul complecti: quasi diceret, Vos iudicando IESU esse patibulo quam Meschiae honore dignum, vosmet condemnastis. Addatur sane et haec Regula, licet in praecedentibus ferme iam comprehensa videri queat, quod videlicet verba denotantia motus voluntatis, aut certe quae cum externo opere


1700. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

simul complecti: quasi diceret, Vos iudicando IESU esse patibulo quam Meschiae honore dignum, vosmet condemnastis. Addatur sane et haec Regula, licet in praecedentibus ferme iam comprehensa videri queat, quod videlicet verba denotantia motus voluntatis, aut certe quae cum externo opere simul voluntatem includunt, interdum pro solo externo opere ponantur. Prioris exemplum est, Amare, pro benefacere, Dilectio, pro beneficio, et contra Odisse: de quibus alibi dictum est. Sic et alii affectus pro externis operibus ponuntur: ut Herodes doluit de iuramento. Christus dilexit illum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.