Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: usque

Your search found 3592 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1050-1055:


1050. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

CAEREMONIIS, LIBER SEcundus: Et primo de Origine eorum Cap. primum. HISTORIAE Armeniorum tradunt Turcas gentem Scythicam esse ZMAILDAN, quasi Ismaeliticam, et quod essent adducti per Caspios montes, ac Caucaseas portas, usque Constantinopolim a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in Caeremonijs, et disciplinam domi, militiaeque ab ea gente, usurpatam, nihilque mutuabor ab alijs


1051. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis usque duodecimam, utputa mediam noctem: atque inter orandum, corpus continuo agitatu, et uociferationibus mire affligunt, ut saepius uiribus et animo desectae, in terram pronae concidant, et si aliqua ab eo tempore se grauidam senserit, Spiritus sancti gratia impregnatam esse


1052. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nihil aliud praeter haec uerba, LA ILLAH ILELLAH, id est, non est nisi unus Deus, sic media fere hora personat, ac mouetur. Huiusmodi autem orationes, et caeremoniae, ut cantus, praedicatio, non fiunt singulis diebus, nisi tempore Quadragesimali, et festiuo, utputa dic Iouis, ab hora nona noctis, usque duodecimam. Et ipsa dies Veneris, (qua MEHEMMETVM aiunt natum fuisse) a quibusdam religiosissime colitur. DE QVADRAGESIMA eorum. HAbent etiam Quadragesimam sua lingua ORVTZ appellatam, ieiunantes unum mensem, et


1053. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ille cogitur habere illum numerum militum semper promptum, ad omnia imperata, alioqui capite plectitur: Nihilque eum a belli comitatu potest excusare, quam sola aduersa ualetudo. Et si quando Turcae placuerit eum priuare tali beneficio, in eius est libertate, si autem non deponitur, suum est usque ad mortem. Post obitum, quod si successores defuncti pactum obseruare uoluerint, admittuntur: sin secus, alijs prouidetur. Si aliquando aliquis istorum procerum cum rege loquitur, oculos humi defigit, non audens illius uultum contueri.


1054. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habent: Etiam pedites habent propria tabernacula, id enim ex disciplina habent, ne quis sub dio cubet. Ituro exercitui stratores uiam faciunt, hinc inde collocantes aceruos lapidum, uel strues lignorum, ad indicium uiae, adeo ut ne in tenebris quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos praecedunt aliquot IENITSERORVM ordinis milites, in equis, ferentes candelas ardentes: et hoc fit tempore noctis obscuro. Deinde TSAVSLAR, id


1055. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur. DE VESTIMENTIS eorum. CVltus illis ex materia lanae, lini, et serici, satis magnificus, ueste CHATTAN uocata, utuntur, stricta, laciniosa, et usque ad talos prolixa, brachas nostras detestantur, ut nimium pudenda exprimentes. Indusia GHVMLECH dicta, sudariola uiolaceo colore tingunt, caput illis aggestu pepli in turrim aedificatur, et in pyramidem turbinatur, et talis pileus TVLBENT siue CSALMA eorum lingua uocatur. Mulieres diuitum


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.