Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fructus

Your search found 598 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 450-456:


450. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

commutant. In Guazaparibus omnia chariori sunt pretio universaliter, quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4 imperialibus, in Guazaparibus 8 imperalibus vix acquiri potest. Sunt tamen alia genera ibi, quae hic desiderantur; sal, mel, pisces, ostrea, poma aurea, fructus alii, quae inde huc supra mulas adferuntur. Sapientissimus naturae author creaturarum suarum vices providentia admirabili gubernat, disponit in plerisque orbis partibus, ut, quod huic regioni deest, alia abundet, et, quibus una destituitur, in alia uberius reperiantur, ut scilicet humanae


451. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

coctis velut et domus, ex terrea massa stramine mixto in modum laterum formantur ac humilia eriguntur modico ornatu tolerabilia. Quo ad varietatem fructuum est valde sterilis et paucos, ut videre est, aut ad narium oblectationem gratos aut ad oculos oblectandos amoenos aut ad palati gustum gratos fructus, haec terra profert. Pauci hic ab Hispanis excoluntur, ut sunt melones, pepones, persica poma. Nec enim multi effluxerunt anni, a quo nostri sacro baptismatis fonte huius terrae incolas lustrare coeperunt. Nec hic videre est pruna, cerasa, †merasa†, fraga aut pira ficusve uvas aut poma


452. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

omnibus creatis, mire delectatur. Hic dilectum inter lilia commorantem spirituali affectu amplectitur, et suavissimo castitatis odore recreatur, dulcissima divini amoris auguria auscultat, et aures oblectantur. Gratissima animarum aucupia intendit et uberi praeda laetabundus exultat, patientiae fructus collegit et mentem dulcedine refocillat. Et, ut ad Historiam regrediar, omnium Europearum deliciarum hic penuria, accedunt quotidiani timores, nulla hic securitas; sicut oves in medio luporum habitamus. Accedit perversa barbarorum vivendi ratio, continui labores. Breviter terrae


453. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

et licet bona dispositio a nostris ponatur, quia tamen Indi officiales non bene suo munere funguntur nec castigare volunt delinquentes, est opus magna patientia, ingenti cum Deo coniunctione, suavitate morum et plurima dissimulatione, ut licet in magnis non adeo magnus adversatur 124 fructus, nec sufficiens ob incapacitatem et malitiam cognitio et aestimatio Dei inculcari possit, patimur tamen ob parvulos (in quibus consolationem habemus, si Deus eos rapiat, antequam malitia mutet intellectum) et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac


454. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

convenire et confiteri. Ideo quotannis bis patres sub uno Rectore evocantur omnes ad destinatum locum et communem conferentiam, ubi spiritualia colloquuntur, confitentur institutum et regulas perlegunt, dubia proponunt, de rebus missionum tractant, qualiter in qualibet missione procedatur, quis fructus carpatur, quomodo occurri possit malis, quomodo bona augeri. Missiones Tarahumarae novae unum Rectorem habent, alterum antiquae et hae omnes una cum Tepeguanis unum Visitatorem, qui est loco Provincialis. Hic quolibet triennio visitat omnes missiones,


455. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

exigant. Libera est praeterea ususfructus dispositio, acceptatio oblatorum ac etiam pro missis, pro qua plerumque unum solvunt imperialem, ex bonis missionis possunt libere disponere usque ad valorem 50 imperialium, si ultra velint dare, petunt licentiam a Rectore. Ut autem particulariter fructus missionum huius provinciae Tarahumarae etiam referam, cuius notitia forte maxime desiderabitur, quod etiam plurimum ad Societatis honorem Deique maiorem gloriam videtur. Est sciendum in ista Tarahumara Provincia a 7 abhinc annis ultra 20000 animarum sacro baptismatis fonte a nostris esse


456. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

communionem suscipere valeant. Advertitur etiam particularis tum baptizatorum tum gentilium affectus erga Societatis Reverendi Patres 127 , dum quandoque videre est, quam inenarrabili gaudio aliqui accurrant boni, alios ad nos deducant vel ad baptizandum vel ad confitendum. Tacebo nunc fructus, qui et, quo ad temporalia, Hispanis eveniunt, pacis et comerciorum commoda, mutuae vicissitudinis comunicatio.128 Quae omnia sint et augeantur 129 ad maiorem dei gloriam. Ultimo denique in universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.