Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inimicorum

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 51-64:


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

in nos peccantibus, tu nobis ignoscas, quicquid peccauimus tibi. Et ne nos inducas in tentationem. Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. Sed libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen. Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. Non fuit, inquit Scriptura, ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel. Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan quoque, regis Israhel, exemplo apparet. Qui cum suos, eo quod se idolorum cultura polluerant, in ditionem Syrorum redactos uidisset, ad Dominum conuersus pro


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_385 | Paragraph | SubSect | Section]

Nicanor interfectus, reliqui fugientes a persequentibus cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces. Et si adeo magnificum existimatur hostes uincere, spoliis inimicorum ditari, quanto magnificentius pręstabiliusque est animi magis quam corporis bonis excellere? Sed et hęc quidem a Deo petentibus dari Sapientię liber testatur, ubi scriptum est: Optaui, et datus est mihi sensus;


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios tutus fuit. Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. O grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit. Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex Pergentius et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium exquirentes. Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

cunctis, quibus pręerat, indixisse, cum Moab et Ammon et Idumei innumera pene multitudo contra illum uenientes mutuis inter se uulneribus concidere. Et qui cibo uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis inimicorum. Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

alios cauere iubet dicens: Aurum tuum et argentum tuum confla, et uerbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

oculis incessit? Multum ergo dolendum est, cum multum peccatum est. Nec te moueat, si aduersis casibus concutitur, cui uenia indulgetur. Sępius excoctum aurum purius nitet. At idem iam omnium inimicorum suorum uictoria potitus, cum describere regni populos iussisset, quorum numerus fuit uirorum fortium de Israhel octingenta milia, de Iuda quingenta milia, uidens se pręesse tantę multitudini, mentis elatione


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

cum etiam Do‑ minus noster Iesus Christus, Agnus immaculatus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, lachrymas interdum fudisse dicatur, risisse nunquam? Fleuit Hierosolymam uallo inimicorum circumdandam, funditus dirruendam, id est, animam uitiorum septam multitudine, diaboli predam futuram. Fleuit in monumento foetentem Lazarum, hoc est, peccatorem longa delinquendi assuetudine mortuum et scelerum


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post hęc enim ab inimicorum suorum molestiis liberatus gratias egit dicens: Accinxisti me fortitudine ad pręlium, incuruasti resistentes mihi subtus me. Iob quoque confitentem audimus ab omni prorsus


62. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel pergeret, quo necesse erat, uel loqueretur, quod opus erat ad salutem multorum. Caput VI / DE PATIENTIA


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit concitari. Dum eadem consyderat sapientię antistes Salomon, uociferatur et ait: Vanitas uanitatum, et omnia uanitas. Et iterum: Vidi cuncta, quę sunt sub


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_542 | Paragraph | SubSect | Section]

cui Dominus manum suam supponet, ne cadat? Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebunt? In Sapientię libro scriptum est: Et accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile ęquitatem. Acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tot ac


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.