Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inimicorum

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 91-99:


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit,


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium esset impulsus, data dicendi potestate, Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo profugum patriam relinquere coegit. Ac nescio an ulli maius hosti negotium quam tibi hoc


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret, uastare coepit, eoque sceleris processit, ut ne his quidem uicinis parceret, a quibus nulla iniuria erat lacessitus. Inconcessum,


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret, uastare coepit, eoque sceleris processit, ut ne his quidem uicinis parceret, a quibus nulla iniuria erat lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse hostium consilia, nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret, muros secundo Danubii amne ocius conuehi iussis.


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem mortalibus indicasse. A ueritate autem maximo Dei munere accepta,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.