Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: imperatorem

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-44:


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui et auctoritate sua labantes ac fractos animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti obuiam iret. Fit Senatus decretum


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum Canalem imperatorem collecto undique magno numero nauium distributisque ordinibus Chalcidem aggredi atque oppugnare uelle. Statuerat enim fortunam experiri si quo pacto amissam urbem recuperare posset. Nicolaus conspecta naue Mocenici (ex signis aduertit successorem


16. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aguntur, designantur Venetiis duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis triremibus, appetente uere ad imperatorem mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues rostratas decem sub


17. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se ad imperatorem conferunt. Imperator ilico exponere equites partemque turbae naualis iubet.


18. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se ad imperatorem conferunt. Imperator ilico exponere equites partemque turbae naualis iubet. Iamque diei hora prima erat; incolae uisa classe imbellem turbam ad montes fugere cogunt, ipsi se ad conserendam manum cum hoste praeparant, uiribus ac asperitate loci freti. Hi enim


19. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam inuasisse, Tocatque,


20. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa


21. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem, alter Cilicum regulus, in exercitu regis Persarum erat), oratores ad imperatorem mittit, qui uenientes aduentum imperatoris gratulantur. Addunt etiam Caramanos semper ob paternam amicitiam cum Venetis in eorum uiribus maximam spem habuisse. Tum narrant iam quartum esse mensem ex quo tria oppida Ciliciae princeps eorum


22. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

adhaeret. Propterea nihil magis ex re esse affirmat quam Sichinum, in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes Cilices in fide mansuros esse dicit. Soprantius, accepta Caramani sententia, ad imperatorem rediit; quae cum Caramano agitasset, refert. Igitur imperator Coriolanum Cepionem Traguritanum, triremis praefectum, ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque


23. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

agitasset, refert. Igitur imperator Coriolanum Cepionem Traguritanum, triremis praefectum, ad perspiciendum oppidi situm ac munitiones mittit, ut exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit, narratque oppidum a mari duo milia passuum distare, situm in monte arduo et excelso, a parte etiam orientis praerupto, caeterum tenui muro nec pinnis distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum


24. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio


25. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi relinquetur . Tum Hesibegus uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus uiribus, non uerbis esse. Imperator, cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister


26. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat .


27. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum


28. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant


29. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit


30. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites


31. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum


32. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul


33. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux


34. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit.


35. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras


36. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec


37. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere coeperunt. Quarta post die


38. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum tyrannis consumpsisset, nihilque ab iis praeter uerba se habere posse aduerteret, ad Senatum atque ad imperatorem scribit reginam ac regnum graui tyrannide oppressum, nec a se tyrannos ad sanius consilium oratione adduci potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi


39. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique


40. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator,


41. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus


42. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caeteros Dalmatas opibus superant. Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam


43. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium administrans absens frequenti Consilio procurator diui Marci creatus est, quae dignitas prima post


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.