Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: imperatorem

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 63-74:


63. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

dominum, et hunc externum sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant, rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad imperatorem Constantinopolitanum mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur, iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa una cum Venetis atque


64. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

attribuuntur, iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus in patriam est reuersus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos ad imperatorem Constantinopolitanum uehere, diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat, Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram.


65. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Postea quam ad naueis accessere, Veneti, uti a Rhacusano edocti erant, rogant tyrannum uelit nauem Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem Constantinopolitanum missa inspicere, simulque animi laxandi causa naui paulum uehi. Tyrannus genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus, nauim Venetam conscendit. Ibi ei uincula


66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant.


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre. Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

a Iohanne Abstemio profligati; coniuratio Antonii Longi eodem modo in agro Colociensi suffocatur, Longus Budae ad poenam trahitur; plebs paullatim ad seruitium reducitur; Iohannes Scepusiensis parta huius belli gloria se regi suspectum reddit; occasio inde colloquii inter imperatorem et Hungariae regem nata; Vladislauus cum fratre Sigismundo, Poloniae rege, Viennam ad Maximilianum imperatorem ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus Ioannes Abstemius,


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

ad poenam trahitur; plebs paullatim ad seruitium reducitur; Iohannes Scepusiensis parta huius belli gloria se regi suspectum reddit; occasio inde colloquii inter imperatorem et Hungariae regem nata; Vladislauus cum fratre Sigismundo, Poloniae rege, Viennam ad Maximilianum imperatorem ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in agro


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi atque uirium est, elige locum, in quo cum Selyne congressurus es, quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi negato conspicere. Tanta plane uis inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei charissimus amicorum. Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.