Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: statim

Your search found 922 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 256-293:


256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

Matthiae filius, ex concubina ortus. Primi Boemi auditi sunt, quorum maior natu in hunc ferme modum uerba fecit: Posteaquam ad Vuladislauum, proceres Hungari, allatum est uos regi designando in Rhacosium conuenisse campum, nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente, statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate atque auro Alemani permoti (et erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio accępto eius signa secuti sunt, ad


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

ingentem Maximiliano metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

tulit hoc quidam ex Tatharis nobilis eques. Itaque ducis sui simul casu, simul ignominia permotus Rhassianum reuocat ad certamen, equumque calcaribus incensum in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta,


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est,


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum uirorum magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam ad duodecim fere millia peditum Slauinorum in acie tunc fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper collecti essent, feroces illi quidem erant, sed


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

proximus sublatam dexteram, fidei indicem, de more ostendebat. Tum qui in ictum intentus agendae rei tempus expectabat, ignem tormento celeriter admouet, ui cuius lapidea pila, terribili fragore excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt. Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat. Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici.


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater consulta uxore, utpote cum qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit obortis lachrymis coepit


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus lacerare, seque alterius uiri sponsam esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

genero, qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt. Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti. Turcae cum Moldauis et


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus exanimis opprimitur.


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

adeptus fuerat. Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethes bellum Venetis, ut paulo ante dictum est, indixerat. Satrapes Graeco astu ― Trapezo enim, ut supra demonstrauimus, Graecorum colonia erat oriundus ― simulata amicitia uultuque ita composito, ut prae se ferret grauem in praedones indignationem, captiuos conquiri, repertosque statim reddi suis iussit, atque quo maritimis Dalmatis prorsus demeret metum ac incursionis suspicionem, profecturum se aduersus proximos Pannonios fingit. Huius rei fama ad Iadestinos Turcarum incursionem uehementer formidantes celeriter praefertur, fidesque famae propter hanc


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec tamen ad aleam totius pugnae descendere, uerum ubi paulum procurrisset, statim in oppidum refugere, et quo magis hostium negligentia cresceret, metum ac diffidentiam simulare. At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna fouente, in dies negligentiores


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriam hosti concedat. Vnde quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana,


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

tollere, pugnamque confestim inire, affirmantes nihil roboris esse in Achimathis exercitu, utpote qui speraret ipsum destitutum iri a suis. Quod ubi Achimathes Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti. Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum atque impotentiam nefarie dominari! Nolite praetermittere occasionem hanc uindicandi uos in libertatem! Occasionis opportunitas, si eam statim non arripueris, praeteruolat, eodem loci posthac nunquam redditura. Prudentum est praebentem se fortunam sequi et his, quae ultro offeruntur, consilium accommodare. Quare cauendum est uobis, ne Deo irato hanc rei gerendae facultatem omittatis. Nulla


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

ingentem stragem patiuntur; de Georgio horrendum supplicium sumitur; nobiles quidam a rusticis crudeliter interempti commemorantur. Vix haec finierat nefarius homo, quum uniuersi simul clamore ingenti sublato regem eum appellarunt. Ille uero hoc nomine insignitus statim multitudinem, quo facilius regi posset atque imperata facere, in ordines distinxit, cuique ordini sua signa attribuens. Et quia uetus miles erat, pro temporis angustia aliquantum signa sequi et ordines seruare docuit.


288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

specie transfugarum misit ad Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare, atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent,


289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum sentire haudquaquam passus est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque magna fabrorum ui, ut demonstratum est, Constantinopolim abducta. Itaque regulus admissi conscientia aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat. Selynes animaduertens Alaudolam unum ex omnibus Minoris Armeniae


290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli


291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine circumfusi, telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad


292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

et quia Salomon miserat oratorem ad Lodouicum Casimirum, regem Hungarorum, pacem petitum et ob id hostilia a Turcis haud uidebantur Hungaris timenda. Itaque quum tecti montibus ac syluis in proximam urbi uallem paucis ante solis occasum horis peruenissent, eo loci sese condiderunt, a quarta statim uigilia scalis admotis urbem aggressuri. Erat Iahiciani praesidii praefectus Petrus Chegleuus Dalmata, acerrimus iuuenis, nec Turcaicis opportunus insidiis, quippe qui cum Turcis bellare a tenera fere aetate didicerat. Itaque quum Turcae Iahicianos speculatores, quos Chegleuus per loca urbi


293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.