Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: statim

Your search found 922 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 415-493:


415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: IESUS est talis, quod ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias. 14 Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicuius scripti praemonitum esse de scopo et genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum ingredi, progredi et regredi possit. Omnia enim longiora scripta etiam de materiis


416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

adiungit ac subiicit auditorem: adeo ut nisi illum primum sibi subigat, reformet ac immutet, ideoneumque suo semini excipiundo efficiat, plane nullus ibi verus profectus adesse pararique possit. 33 Philosophia vult statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem: haec contra, mox in principio negat ullum mortalium sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse


417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

6 Ubi quid intellexerit, et memoria complexus fuerit, adhibeat protinus aliquam meditationem, ut rem sententiamve eam tum tanto plenius cognoscat: tum etiam in pium usum praxinque fidei, invocationis, consolationis, aut alius instructionis et morum transferat. 7 Si quae occurrunt, quae statim assequi non possumus, ea ne piguerit diligentius rimari, tum ipsum textum ac res considerando, tum interpretum libros consulendo, tum etiam doctos simul et pios interrogando. 8 Quod si etiam in praesentiarum plane aliquid assequi nequimus, memoriae tantum locum ac verba eius


418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqua occasione patefaciat. Nihil enim in Sacris frustra scriptum est, nihilque etiam contemnendum. Atque hae 8. praeceptiones sunt quasi externae et generales: nunc de iis dicamus, quae ipsum textum propius attingant. 9 Cum igitur aggrederis lectionem alicuius libri, id statim initio, quoad eius fieri potest, age, ut primum scopum, finem aut intentionem totius eius scripti, quod veluti caput aut facies eius est, protinus anteque notum habeas: qui plerunque paucis verbis notari potest, et non raro in ipso statim titulo notatur:


419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

9 Cum igitur aggrederis lectionem alicuius libri, id statim initio, quoad eius fieri potest, age, ut primum scopum, finem aut intentionem totius eius scripti, quod veluti caput aut facies eius est, protinus anteque notum habeas: qui plerunque paucis verbis notari potest, et non raro in ipso statim titulo notatur: sive is unus est, cum totum scriptum in unum corpus conformatum est: sive plures cum sunt plures eius partes, prorsus inter sese non cohaerentes. 10 Secundo elabora, ut totum


420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

obscurant versiones, dum pro illo nomine proprio ponunt appellativum Dominus: eoque inepte sonat, cum nonnunquam bis repetitur Dominus Dominus. sed Germanica recte id commodi adhibuit, ut vocem Herr, cum pro illo augusto nomine ponitur, maiusculis scribat: quod suum consilium, eius author statim initio testatus est. Sed ab impressoribus id discrimen foede negligitur, qui non rare utrunque maiusculis exprimunt. 7 Denique de Deo et illa consuetudo Scripturae observetur, quod ut sese ad nostrum captum accommodet, et nostris ver bis ac more loquatur, crebro solet Deo humanum


421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

eaque ubi occurrunt, necessum est prudenter distinguere. 4 Admodum vero frequenter coniunctim describuntur, ita ut post orationes comminatorias ponantur consolatoriae: et sermones de poenitentia sequantur alii de expectanda misericordia: ac vicissim ubi multa dicta fuerunt de gratia, statim subiiciantur nonnulla de Dei ira. Id autem receptum est ita fieri, tum quia Evangelii dignitas nusquam magis elucet, quam ubi legis doctrina ei ad latus opponitur: tum quia fragilis conditio et varietas animorum in hominibus omnino postulat Evangelium ac legem simul tradi. Cum enim in


422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse. Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram: intelligens haud dubie Ecclesiam ex gentilibus collectam, quae sterilis semper fuit existimata, sed foecundior effecta est quam Synagoga ladaeorum. Qua de re Hieronymus in commentariis super verbo illo Isaiae quinquagesimo


423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

generales regulas seu observationes proponemus. Sit itaque prima observatio. OBSERVATIO I. Non vacat temeritatis nota, qui putat quovis loco allegoricas interpretationes in medium producendas. Mirum in modum labefactat ea audacia Scripturarum authoritatem. Statim enim suspicantur iuditores, nihil certi Scripturam in se habere: et liberum esse, ad quemvis locum quamvis assuere interpretationem. Quam ob causam Porphyrius nostrae religionis doctores irridebat:


424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prudens Lector intelligit: si sic defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Idem Hieronymus in praefatione ad Abdiam prophetam sese ipse damnat, qui iuvenis, iuvenili temeritate interpretatus fuisset Abdiam prophetam allegorice, cuius historiam non intellexerat. Quid quod auditores ipsi statim ducunt idem sibi, quod doctori, licere? Dum autem votis non succedit (neque enim possunt arte moderari inveniendi disponendique habenas) necessario gignunt monstrosas opiniones. Quo pacto Priscillianistae impia dogmata sua pertinaciter tutati sunt, contendentes, quaecunque contra ipsos


425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interpretaris, alius pari confidentia idem interpret. bitur per allegoriam in partem prorsus diversam. Ex quo fit, quod Anabaptistae saepenumero pugnantes intersese enarrationes adducant: et quae ipsi iunctis phalangibus contra nostros eiaculantur. eadem nostri mutata paululum interpretatione, statim retorquent in illos, non aliter quam solent exercitati milites clypeis excepta hostium tela iterum in hostes vibrare. Quid multa? sic nonnulli imperiti se in hac arena exercent, tanquam si ludus iis esset, allegoriis confingendis certare, et tanquam si Scripturam haberent vice pilae


426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scriptore hic adiicere, eamque ut perspicuam, et nihil prorsus habentem controversum vel litigiosum, ita ab omnibus Theologiae candidatis tuto sequendam. Congesta namque est ex ipsis sacris Bibliis: quocirca et loci sive capita librorum asscripta sunt, quo, qui voluerit, conferre eam pensitareque statim possit. Quinetiam maioris lucis ergo, secti sunt numeri in millenarios, qui ad calculum subducere cupientibus non parum molestiae adiment. Primum igitur millenarium sic collige.
Primus Millenarius. Adam 130 annorum genuit Seth. Gen. 5.


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rebellare, expugnata vi est, atque incensa. Ipse praeterea Zidkyahu captivus abductus, oculis privatus, filiis prius iugulatis in eius conspectu. Captivitas Babylonica duravit annos septuaginta. Ierem. 25. Dan. 9. Finitis iis annis, Rex Persarum Cores, alias Cyrus, statim regni sui anno primo, motus est divinitus ad populum dimittendum. Eo igitur ipso anno reversi sunt Hierosolymam. Ezrae 1 et 6. Anno secundo coeperunt aedificare templum, Ezrae 2 et 3. In templo aedificando, propter plurima impedimenta intervenientia, fuerunt occupati


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad predicationem doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique reliquerunt. Ideo ipsi quoque plerunque statim initio suorum librorum hunc titulum nomenque praefigunt, esse visionem, aut onus, aut verbum divinitus patefactum sibi, etc. Hoc vero nosse prodest, tum ad id ut maiori reverentia, diligentia, timoreque ea scripta perlegamus, (nam trementibus ad sermones suos, Deus pollicetur


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus exemplis maiorum provocata, acciperet occasionem, simili modo quasdam notas seu characteres excogitandi, quos in libris suis ad tales locos in Prophetarum


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

102, quod sit animi afflicti ac tentati precatio ad Deum, et aliae complures. 3 Ipsa etiam initia Psalmorum diligenter observata ac expensa, ferme secum argumentum afferunt. Plerunque enim sunt propositio totius Psalmi. Rarius exordia eis praeponuntur. ut Psal. 1, statim ex primo versiculo apparet ibi pii hominis felicitatem describi. Psal. 2, itidem ex prima et secunda linea apparet, agi de certamine satanae ac mundi contra Deum et Christum eius. Psal. 51, ex initio ipso apparet, esse petitionem gratuitae misericordiae,


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tum impietas, tum infelicitas impii. Sic Psal. 2, declaratur in sequentibus, quomodo furat mundus contra Meschiam: et vicissim, quid ille aut pater caelestis contra mundum paret, ac denique qualis exitus eorum certamen tandem consequatur. Sic Psal. 32, statim initio est propositio: Summam hominis felicitatem in eo sitam esse, ut habeat condonationem peccatorum. Eam propositionem declarat tum suo exemplo, confitendo suos cruciatus, antequam confessus culpam supplex veniam petierit: et contra, indicando tranquillitatem consecutam remissionem


432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quae mala eos quibus debita non sunt condonata. Simulque ostendit, omnibus esse id remedium necessarium, et quomodo id consequi possint. Sic Psal. 110 reliquus Psalmus declarat, quod officium et qualem gloriam sit pater suo Meschiae daturus, prostratis omnibus eius hostibus, quod statim initio proposuerat, iubendo eum sedere a dextris suis. 5 Observa igitur, ac diligenter expende primos versus cuiusque Psalmi, et habebis summam aut argumentum eius, ac veluti lumen quoddam in totum Psalmum illatum videbis. 6 Nec inconsulte fecerit, qui Summas aut


433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

caeteris profecturos sese in his ii sperent, qui post Philosophorum placita degustata, ad horum lectionem properabunt. Ecclesiastes autem disputationem habet de summo bono, quod definit esse coniunctionem cum Deo, atque perpetuam Dei fruitionem. Quocirca confutat ante omnia, et primo statim capite, eos qui summum bonum posuerunt in scientia. Secundo ac tertio capitibus, eos qui summum bonum collocant in voluptate. Quarto, qui in honoribus. In quinti capitis progressu, et sexto, eos qui in divitiis. Capite septimo de tribus bonorum generibus, animi inquam, corporis et


434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praenunciatum: promissiones atque vaticinia prophetarum ascribere, et in memoriam reducere. Ita Matthaeus, posteaquam capite primo retulisset verba angeli, testantis de virgine, quod concepisset virtute Spiritus sancti: atque illam parituram filium, qui salvum faceret populum a peccatis suis: statim adiicit ex Isaiae 7, Porro totum hoc factum est, ut perficeretur quod dictum fuerat a Domino per Prophetam ita loquentem. Ecce virgo erit praegnans, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Immanuel. Cap. 2 profertur vaticinium Micheae, quo demonstratur diu ante praedictum


435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

his similia. Colligi autem haec non possunt aliunde certius, quam ex iis quae in Epistola ipsa continentur, atque ex Apostoli sermonibus. Enimvero qui legit 1. Epist. ad Cor. cap. 1, Significatum est mihi de vobis fratres, quod contentiones sint inter vos, etc. statim animadvertit, Corinthiorum Ecclesiam tunc labefactari ac dissipari coepisse sectis et factionibus, atque Apostolum id circo impulsum ad scribendum, quo dissidia tempestive abrumperet, nec non ad concordiam eos reduceret. Post aliquantum intervallum addit Apostolus: Misit me Christus ut


436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crux Christi. Quo loco olfacit quivis, fuisse ibi quosdam inflatos eruditione atque eloquentia, qui moliebantur in contemptum adducere simplicitatem docendi, qua Apostolus uti consueverat, adeoque ipsam Evangelicam doctrinam universam, cuius is doctorem se profitebatur. In Epistola ad Galatas, statim in exordio Apostolus dicens, Miror quod a Christo adeo cito transferamini in aliud Evangelium: non oblique significat, a sana doctrina eos defecisse, idque fraude atque imposturis quorundam hypocritarum, qui sese iactabantueros esse Apostolos, atque primorum Apostolorum familiares. Paulum


437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia propheta operaeprecium est indicare, quales tunc fuerint Egyptii, quales Moabitae, Aedomitae, etc. Videmus subinde hanc diligentiam praestari ab Historiographis, quoties facta gentis alicuius mentione, clariores reddere suas


438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

Quicquid autem proverbialiter dicitur, non idem est potestate: sed alia quidem ratione recensetur, alia vero potestate allegorice accipitur. Ibidem paulo post: Et non sciunt hi qui tota via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie fiunt, recordabor ab his, et mentionem faciam eorum quae ab aeterno sunt. Idem lib. 2.


439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerimus, unde fratres Domino? Num etiam iterum Maria peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est. et, Formavit eam in mulierem. Unde ergo fratres, cognati Mariae, fratres Domini? De quolibet gradu cognati. unde probamus? Ex ipsa Scriptura, nam fratres non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur


440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

in portu pranderem, ad Aphricam navigavi: non possit stare sententia, nisi in eo portu prandendum quoque sit. Aut si velimus dicere, Paulus Apostolus, antequam ad Hispanias pergeret, Romae in vincula coniectus est. Aut certe illud, Helvidius antequam poenitentiam ageret, morte praeventus est: statim, aut paulo post vincula ad Hispanias sit eundum, aut Helvidio poenitentia agenda post mortem, cum Scriptura dicat: In inferno autem quis confitebitur tibi? igitur cum Evangelista dicat, Priusquam convenirent, proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo iam rem fuisse, ut quae prius sponsa


441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Nulla ergo mendacii suspicio admittenda est. August. ad Hieron. epist. 9.

EXPLICATIO. Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicit illud quod probatum erit, honesto aliquo officio scriptorum fuisse mentitum. Ex sacris Literis perperam intellectis ortae sunt haereses: nulla tamen est Scripturarum, sed male intelligentium culpa. Sed hoc commodi


442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam et Christus dicebat: Scrutamini Scripturas. Opus ergo est scrutinio, ut ne quod in profundo latet, nobis remaneat absconditum. Etenim misericordem habemus Dominum: et quando videt nos solicitos, et magnum desiderium ad cognoscendum divina eloquia habere, non permittit nos ulla re indigere: sed statim illustrat mentem nostram, et suum fulgorem largitur, et pro sapientia illa sua mira industria omnem veram doctrinam animae nostrae inserit. Una eademque res multis et variis similitudinibus insinuatur in sacris Literis, ut varietur ipse dicendi modus propter fastidium. August. in


443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

committeretur, pro eo, quod non expediret omnes omnia cito discere: quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius,quam iuvari, si nondum capaces, ea quae sunt profundiora cognoverint. Sed caetera quidem omnia, quorum etiam historica narratio improbabilis non est, a puero statim discunt. Eas vero scripturas, quae vili indumento literae preciosa intrinsecus contegunt Sacramenta, nulli ante vigesimum quintum annum discere, aut etiam scire committitur. Quod scilicet sit hoc velut munus quoddam propositum virtutis his, in quibus ad illud aetatis et vita probabilis, et


444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 873 | Paragraph | SubSect | Section]

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est. Hieron. de optimo genere interpretandi. Nec solum interpretes alii, sed etiam Septuaginta et Evangelistae et apostoli idem in sacris voluminibus fecerunt. Legimus in Marco dicentem Dominum, Tabita cumi: statim subiectum est, quod interpretatur, Puella tibi dico, surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret, et sensum vocantis atque impetrantis exprimeret, addidit, Tibi dico. Non sane omnia quae gesta narrantur in Sanctis literis, aliquid etiam


445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse, quis nesciat? qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro culpa eadem essent ventura, nunciavit: quem tamen dum idem David, quia templum Deo vellet construere, requisisset, ilico respondit: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est. De quo illic statim subditur: Factus est sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus Deus, Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo, ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc. Et paulo post: Cum completi


446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

neque magister cum discentibus ab initio pueris, et cum iis qui perfectiore doctrina indigeant, eandem ratione agit. Igitur aliis alia quadam causa et argumento adductus scribebat Paulus. Hoc ipsum declarat cum Corinthiis scribens, De iis autem, inquit, quae ad me scripsistis: tum Galatis statim ex pro omnio et epistola tota hoc manifestans. Romanos vero, quo nomine, et quam ob rem? Etenim testificari apud ipsos ardetur, quod sint pleni bonitatis, pleni omnis scientiae: qui et possent invicem alius alium admonere. Romanis (inquam) quamobrem epistolam misit: propter gratiam, inquit,


447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

quod sequebatur hoc dictum superioribus copulavit, et posuit: Et erunt duo in carne una. Hoc aut totum nunc idcirco observavimus, ut etiam in caeteris locis, sicubi testimonia quasi de Prophetis et veteri Testamento ab Apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequa quam statim ad Apocryphorum ineptias et deliramenta curramus: sed sciamus, scripta quidem ea esse in veteri Testamento, sed non ita ab Apostolis, ut sensum magis usurpatum, nec facile nisi a studiosis posse, ubi scripta sint, inveniri. Libri sacrae Scripturae cum honore sui cuiusque


448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fiat fuga vestra hyeme vel sabbato. et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 31 Aut Evangelii praedicatio: sicut dicitur, Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum, in testimonium omnium gentium, et sic erit finis. 32 Aut mala finis ipsius una cum ipsa fine: ut cum dicitur, Statim post tribulationem dierum illorum, sol occaecabitur. Has praedictiones ad futurum seculum dicimus pertinere eodem modo, sicut de acceptationibus diximus: quia ea quae praedicta sunt ante legem, intentio eorum fuit ad tempora legis aut gratiae. Rursus, quae in lege praedicta sunt,


449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 910 | Paragraph | SubSect | Section]

ita multum habeo, quod in genere monere possim, quod quidem tum alienum sit a Latina ac Graeca lingua, tum etiam transeat in Hebraismos, acipsas versiones, aut etiam in novum Testamentum Graecum, ut de eo lectorem Hebraeae linguae non studiosum moneri oporteat. Quaedam tamen non contemnenda nunc statim sub uno Syncategorematum titulo adiiciam. Porro, quae de singulis aliquibus harum partium voculis utiliter moneri possent, ea supra in singularum vocum expositione prolixius exposita sunt. DE SYNCATEGOREMATIBUS, AUT PARTICULIS CONSIGNIFICATIVIS,


450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 921 | Paragraph | SubSect | Section]

neque scortemur, neque tentemus, neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea imperativum, tertio coniunctivum πορνεύωμεν, postremo denuo imperativus, Murmurate. Sic 1 Thess. 5, Arbitrari eos charos, pacem habete cum eis. Ubi statim mutat infinitivum in imperativum. Talia sunt multa exempla passim in sacris Literis. Aliquando etiam tota orationis forma subito mutatur, idque etiam ibi, ubi rerum et sensuum convenientia postulat similitudinem quandam: ut Rom. 2, Qui reddet unicuique secundum opera ipsius.


451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

respondeat rei, cum Christus non sit proprie respectu creaturarum primogenitus, sed potius Antegenitus, quia ante omnem creationem est genitus. Possis vero dicere etiam esse Metaphoram: quod sicut primogenitus omnibus fratribus imperet, ita et filius Dei dicatur toti rerum naturae praeesse: ut statim haec ipsa sententia declarari videtur. Sic etiam paulo post vocatur primogenitus ex mortuis, id est, resuscitatus ante omnes alios mortuos, itidem non propriissime accepta hac voce. Non semper ergo exactissime vocabularibus congruunt, quod etiam in aliis linguis non raro usuvenit.


452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

incipit averso sermone accusare Corazim: Vae tibi Corazim, Vae tibi Bethschaida, Vae tibi Capernaum, etc. Sic Roman. 13, primum in tertia persona docet, omnes debere esse subiectos magistratui. mox per Apostrophen ait in secunda: Vis non timere potestatem? Sic et 14, de ceremoniis statim initio: Tu quis es, qui condemnas alienum servum? Ubi observetur illa quoque Regula, quod licet talia ad unum aliquem dici videantur: tamen perinde ad totum genus pertineant, ac si dictum esset: Quicunque non vult timere potestatem, is faciat bonum, etc. et: Nemo debet alienum


453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

filio meo Onesimo, quem genui in vinculis meis. Sic pulchra et quasi conspicua Hypotyposis est. Psal. 7, Nisi conversus fuerit peccator, Deus acuet gladium suum: tetendit arcum, et paravit eum, concinnavitque ei etiam tela lethifera, sagittas suas contra persecutores fabricatur. Sic statim parturitio, et foveae effossio, ac in eam casus, elegantes, et in oculos incurrentes Hypotyposes sunt. Prolixa et memorabilis est illa Hypotyposis Ephes. 4, qua vetus ac novus homo pingitur tum ratione essentiae, tum et ratione fructuum aut effectuum: quorum priore nos exuere tanquam


454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec est causa damnationis. Pro liberare in his exemplis sumitur. 1 Sam. 18, bis dicitur, Iudicavit Dominus Davidem ab hostibus suis. Psalm. 72, Iudicabit afflictos populi, et liberabit filios pauperum. Isa. 42, Iudicium gentibus proferet, id est, liberationem spiritualem, sicut statim in sequentibus textus explicat. Psal. 35, Iudica me domine secundum iustitiam tuam, id est, vindica. Rom. 6, Qui mortuus est iustificatus est a peccato, id est, liberatus, non amplius cogitur peccare. Poenas et castigationem sontium in sequentibus exemplis


455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

propriis verbis dictae sententiae ponitur: ut Luc. 9. Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire, et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahatur. Collatio tota haec forte esse posset: Sicut siquis vult recte arare, eum


456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 970 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est opus eius, pro, opus eius est laudabile et magnificum. Sic Ioan. 1, Deus erat verbum, pro, verbum erat Deus. et 4. Spiritus est Deus, pro, Deus est spiritualis essentia. Proverb. 12, Fatuus statim prodit iram suam. Qui autem dissimulat iniuriam suam, callidus est: pro, callidus, vel qui callidus est, dissimulat iniuriam. Vult enim indicare naturam fatui et astuti, seu utrunque definire. Talia sunt et illa exempla Amos 9, Pertinget arans ad messorem, et calcans botros ad


457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

6, Nonne ego vos duo decim elegi, et unus vestrum est diabolus? 1. Cor. 10, Nonne fractio panis, participatio corporis Domini est? quasi dicat, omnino est. Consuetudo est Hebraeae linguae, ut habituri sermonem de re aliqua, valde studiose quaerant occasionem dicendi, atque ideo statim a principio interrogant eos, cum quibus sunt locuturi, vel de rebus notissimis, ac certissimis, ut sic occasionem sermonis eliciant, vel etiam ut eos faciant attentiores, et interdum quoque dociliores Ier. 1, Quid vides Ieremia? Luc. 21, Haec videtis? Ioan. 21, Diligis me Petre? Ioan.


458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

expiatorem aut abolitorem. Hoc idem multo magis in Similitudinibus fit, quae studio amplificandi aliquando etiam vehementiores sunt. ut Rom. 9, An non habet figulus potestatem ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in ignominiam? Non mox sequitur: Igitur eodem modo Deus statim intio alios in exitium, alios in gloriam condit ac ordinat. Sed sensus est: Etiam si plane ita faceret Deus, tamen non posset iniustitiae accusari, utpote omnium Dominus. Observa hic simul, quod qui potentiam vel iuris vel virium affirmat non mox ipsum factum aut opus asserit, ut alibi


459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

laborabit, donec eum vires deficiant. Ierem. 33. Desertus est locus a non homine: id est, ut nulli amplius adsint homines. Valde usitatum est in sacris Literis, quod vocabula sic usurpantur, ut primo quidem nobis illa ipsa significent, quorum nomina sunt, verum una cum illis ipsis statim aliquid aliud insinuent, quod priori adhaeret, consequens est, aut in eo continetur: et ut plurimum hoc posterius praecipuum est in negotio, cuius maxima ratio habenda est. Ut cum Evangelista dicit, Hic calix est novum testamentum: non tantum calix, verum etiam vinum atque adeo sanguis


460. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

satis usitatus, ut verba verbalia pro realibus ponantur, seu dictum pro facto. Ut cum dicimus Deum alicui benedicere aut maledicere, pro, benefacere et malefacere. Item; verbum Gaar, increpare, pro punire, Psal. 9. Item, Deus vocat ea quae non sunt, Rom. 4. id est, cum vult, statim ea effecta exhibet, adeo est omnipotens. Item Isa. 7, Vocabitur nomen eius Emanuel: id est, revera est Deus protector noster. Item: Nomem saepe invenitur pro re positum. Psal. 8, Protegat te nome Dei Iacob. Act. 4, Non est aliud nomen sub caelo datum, etc.


461. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut eas devorarem sicut cibum ac potum. ut Luc. 9, Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, Nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire: et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahetur. Sicut si quis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae


462. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cantillantis rustici, fagi, et praeterea materiae ac styli poematis, quae omnia praeter principalem sententiam sunt, eique quasi quaedam vestes circumpositae adhaerent. Sic Paulus cum posset simpliciter scribere usitato more: Paulus Romanis, scilicet scribit, gravi consilio interponit statim initio, et veluti aliud agens nervosam descriptionem tum suae personae, tum functionis ac doctrinae, tum etiam subiecti doctrinae seu personae, de qua sua doctrina concionatur, tum denique etiam ipsorum Romanorum quibus scribit. Antequam ergo veniat ad exordium, iam ita se quasi


463. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsa subscriptione, inscriptione et salutatione, quae tamen posset magis quaedam insinuatio dici. Aliquando etiam novum exordium post talem insinuationem adhibetur, ut est videre in epist. Pauli Rom. Cor. et Gal. Psalmi, praesertim ad Deum directi, plerunque sine omni exordio habent statim ab initio propositionem vel petentem aliquid, vel Deum celebrantem, vel etiam homines monentem aut docentem. Ea propositio aliquando repetitur aut explicatur vel illustratur: postea sequuntur rationes, quibus suam propositionem stabilit ac confirmat. In prophetarum concionibus non captatur


464. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necessario aut utiliter dicendorum, auditoris necessitas, aut alioqui aliquis pius affectus, aut etiam motus spiritus, vel zelus quoque, et denique adversariorum importunitas ita nonnunquam vel detinet in uno aliquo, vel ad vicina etiam abripit dicentem, ut non mox adiungat, quae necessario ei statim adiungenda essent, sed serius ponat, vel etiam ea prorsus omittat, neglecta occasione bene adiungendi reliquis. Sic Rom. 5 tamdiu immoratur in priore parte aut membro collationis, Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors: ut non possit commode alterum adiungere. Quare id tantum


465. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transitione ex alia iam absoluta materia aut tractatione in aliam transeas. Hoc vero artificio dicendique virtute valde excellit Paulus, qui ita molliter et quasi latenter ab alio ad aliud transit, ut auditori, antequam animadvertat, sensa irrepant insinuenturve. Sic ostendimus eum statim in salutatione miro artificio ex alio in aliud labi. Sic maxima pars Epistolae ad Rom. inter se cohaeret. Primum in exordio dicit se cupere Romanos docere. Adfert rationem a praestantia Evangelii et eius iustitiae, quam ut ostendat omnibus esse necessariam, omnes coarguit peccati, primum


466. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scortatores, etc. usque ad, Regnum Dei non possidebunt. 1 Cor. 7. Propositio: Unumquemque ut vocavit Deus, ambulet. Explicatio: Servus vocatus es? ne, etc. usque ad, Non circumcidatur. Est vero haec ipsa forma sermonis, ut paulo ante dixi, alias eiusmodi, ut statim ab initio res in uno genere vel toto proponatur, cuiusmodi sunt praecedentia exempla: alias vero tam illa propositio, quam eius explicatio sit bimembris, seu duo quaedam potissimum attingat, ut supra ostendi prolixe, et clarias etiam ostendam sequentibus exemplis, in quibus, quo melius cerni


467. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1017 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praecipere non diversa aut aliena docere. Unde mox digreditur ad abusum et verum usum legis, et denique summam Evangelii docendi, nusquam autem adiicit: Ita et nunc praecipio, ut illic maneas, et istud meum praeceptum de reprimendis seductoribus exequaris: quod tamen reddendum membrum poterat statim initio posuisse, sed facile per se subintelligi potuit. Aliqui tamen putant esse ibi longum Hyperbaton, aut potius περιβολην, qua Apostolus suo discipulo in memoriam reducit totum illud suum mandatum initio ei propositum, ita ut tandem sub finem


468. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipse haereditat me. Aliquando non iisdem, sed diversis verbis synonymis, tamen illud initium repetunt: 2 Corinth. 10, Ego Paulus adhortor: deinde interpositis quibusdam de mansuetudine Christi et sua humilitate, repetit, precor, etc. Saepe igitur tantum nominativo posito statim aliam formam orationis inchoant, et nominativum per pronomen aliquod relativum, alias in alio casu referunt, vel etiam tantum subintelligunt. Gen. 17, Sarai uxor tua, non vocabis Sarai nomen eius, sed Sara nomen eius. Exod. 16, Et filii Israel comederunt manna annis 40, donec venerunt ad


469. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

homioptota et homioteleuta, quae omnia ad efficiendam orationem numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Isaiae 59, a principio aliquot, et alibi in Scriptura multae tales repetitiones leguntur. Alias vero expoliendae, magisque inculcandae sententiae gratia, in


470. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nam et mulieres eorum, immutaverunt, etc. Verum haec sane ad Epanalepsin reiiciantur. Cum orationem aliquam inchoant, saepe admodum vel multis verbis illud principium onerant, ut aliqua necessaria de eo subiecto dicant, illudve pro dignitate describant, vel etiam statim in aliquam coniunctam materiam delabuntur: inde accidit, ut commode illius principalis iam inchoatae propositionis reliquam partem principio annectere non possint. Coguntur igitur iterum novam orationis formam texere, quo illam nondum absolutam orationem vel totam repetant, vel certe


471. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et aliorum gentilium in vera pietate profectu, primum haec verba ponit: Huius rei gratia, Ego Paulus vinctus Iesu Christi pro vobis gentibus: deinde nondum addito verbo, quod affirmet se facere aut pati, statim digreditur ad occupationem obiectionis, cur ipse potissimum pro Ethnicis sit solicitus. Qua digressione finita, tandem revertitur ad propositam orationem, et eam pene totam refingit: Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem, etc. Non tamen apponit hic eas dictiones, quas in


472. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

connectenda sint, et ubi sit digressio. Galat. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid (digreditur) quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Refingit totam orationem: Mihi enim illi qui videbantur, nihil addiderunt. Sequitur et aliud exemplum ibidem statim: Sed contra videntes, quod mihi commissum sit Evangelium praeputii, sicuti Petro circumcisionis (digreditur) Qui enim fuit efficax in Petro ad Apostolatum circumcisionis, efficax fuit et in me inter gentes (repetit) Et cum cognovissent gratiam datam mihi, Iacobus, Cephas et Ioannes, qui


473. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1026 | Paragraph | SubSect | Section]

ventis, pluvia, nive, pruina, rore, grandine, fulminibus, ac tonitruis, nebulis, nubibus, torrentibus, petris, montibus, vallibus, aliisque rebus. forte id fit ob aliquam regionum similitudinem. Phrases quoque aut locutiones, et vocum tropi non pauci conveniunt: ponere alicui malum, pro facere, statim initio Iliad. et postea saepe. Sic etiam in Sacris crebro ponere, pro facere accipitur. Et mox multum volo, pro magis volo, positivum pro comparativo, furari animum aut cor, induere impudentiam aut virtutem, venire, pro abire, aut ire: sicut contra exire saepe in novo Testamento, pro venire.


474. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinet, Non pepercit filio, sed tradidit eum in mortem, addens finem, Pro nobis. Sic quoque recenset omnia ordine, filium esse datum, esse mortuum, esse resuscitatum, sedere ad dextram patris, et denique intercedere pro nobis: ubi quasi totam vitam et functionem Christi complectitur. Sic statim denuo proposita interrogatione, Quis nos separabit? mox plene omnis generis adversarios integre enumerat, idque repetita vice, nec tamen sine sinǵulari artificio. Nam voces quibus utitur, non casu aut fortuito, sed summa arte Spiritus sancti sunt collocatae. prima vox est


475. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones ipsae ac civitates rerum, novi Testamenti picturae ac umbrae sunt, sicut Paulus testatur: Omnia quae illis acciderunt nostros typos fuisse, ac propter nos erudiendos monendosque facta esse, 1 Cor. 10. Sic Christus discipulis Ioannis quaerentibus, an sit Meschias, magis rebus factis, ibi statim multis miraculis, quam verbis respondet. Talis quaedam species realis locutionis videri potest illa legati Rom. initio secundi belli Punici Carthaginensi senatui bellum ac pacem in sinu togae ostentantis. Sic Tuscus tristia responsa legatis daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis


476. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

7 versus, usque ad finem 13: Quis te diiudicat? Quid habes quod non accepisti, etc. Iam saturati estis, etc. de quo in capite de Vehementia aut δεινώσει plura. Eiusdem schematis exemplum est etiam 2 Cor. 3, statim ab initio per versus 10, in quibus exponit plene, qualibus commendaticiis literis non indigeat, et quales iam habeat: ubi illa eius epistola scripta sit, a quo, quo instrumento, a quibus legatur, et cuius ea epistola sit. Sic mox exponit integre suam idoneitatem, et ministerii Spiritus


477. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

ille pulcherrimus Pauli locus in fine 1 Ephes. ubi splendidis verbis copiose subdividitur et enum eratur multiplex cognitio rerum divinarum, et simul multiplex gloria Christi, qua a patre exaltatus exornatusque est. Sic mox initio secundi capitis est in eo styli plenitudo, quod statim post verba, Et vos existentes mortuos peccatis, ante absolutam orationem inseritur ἐπεμβολὴ, iniectum quid, aut emblema, exponens illam multiplicem mortem et varia peccata: qua finita per Epanalepsin resumit illud initium orationis, eamque


478. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

ac eius proprietates complectitur: caelum et terra complectuntur omnia adiuncta, quae licet prima die non sunt plane effecta, in materia tamen ac potentia aderant. Saepe quoque singulae sententiae aliis aut verbo aut participio, aut nomine aliquo inseruntur, ac veluti infarciuntur. Statim initio Roman. 1, in sola subscriptione singula verba integras prolixasque sententias continent: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, separatus ad Evangelion Dei. Singulae enim hae voces multa complectuntur, prolixaque expositione indigent. de qua re alibi actum est.


479. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

consumpti. Luc. 1, Et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est, per baptismum, quem primo proponit: secundo, effectum eius: tertio, causam. Haec Thomas. Omnes quoque causas non raro coniungere, praesertim necessarias, quoad fieri potest, solet: ut statim initio Rom. de se agens, describit causam formalem, quod sit servus Christi: efficientem, quod sit vocatus: finalem, quod sit segregatus in praedicationem Evangelii. Sic et Evangelii causam formalem aut genus, quod sit doctrina in Prophetis contenta: efficientem, iam olim divinitus promissa:


480. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

virtute Christi, nullis humanis praesidiis omnia geri: tum expendas diligenter, quo in loco, qua ratione admissa illa sunt, quae habentur orationis vitia: proculdubio dices, meras virtutes esse, non vitia, quae videbantur: arcanamque in his Dei sapientiam mirari satis haudquaquam poteris. Statim in salutatione Epistolae ad Rom. praelongum est Hyperbaton, in quo ex occasione, quod se Apostolum nominasset, quid Evangelium ipsum sit, totumque Christi mysterium, cum ratione suae vocationis, ordine


481. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1062 | Paragraph | SubSect | Section]

admonere volui, ne dum ostendemus quae artis sunt recte dicendi, a Paulo mirifice usurpata, videamur illi tribuere, quod ipse depraecatus est, testatus, praedicationem suam non esse in verbis, ex humana sapientia ad persuadendum compositis, sed in virtute. Illud enim ostendimus, quod ipse de se statim eodem loci subiicit, Sapientiam vero loquimur inter perfectos, hoc est, Dei spiritu afflatos, qui huc pervenerunt, ut divina queant percipere. Sapientiam si lo quitur, utcunque non huius seculi: ea loquitur tamen, quibus ad erudiendum ad salutem hominum nihil potest fingi magis appositum,


482. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

Ea quasi mors animi et cordis simul se et in corpore extrinsecus per illos cruciatus, seu per illam vitae fugam exerebat. Haec erat prior pars poenitentiae, quasi quaedam abiectio, prostratio et humiliatio sui coram Deo, seu totius hominis quasi per legem interfecti coram Deo proiectio. Sequebatur statim altera pars, nempe fides misericordiam Dei ardenter implorans, vivificarique se a Deo, ac quasi ex inferis reduci flagitans, quae erat ardens invocatio. Hinc est locutio illa, in cinere et cilicio, item ieiunio poenitentiam agere. Quae loquutiones etiam propter supra positas descriptiones


483. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos, etc. Sic et Christus idem operariorum sophisma redarguit dicens, se prius elegisse ac dilexisse nos, non contra nos illum. Quam pertinaciter contendunt Pontificii, Paulum Rom. 5 de nostra dilectione erga Deum loqui, cum Paulus ibidem statim prolixissime se exponat, quod loquatur de dilectione Dei erga nos, qui pro nobis iniustis ac hostibus suis filium suum tradiderit. Sic monachi volunt divam Virginem in Cantico suam humilitatem suasque virtutes iactare, cum illa tantum gratuitam Dei misericordiam erga se agnoscat ac celebret.


484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

Erit, ac fieri volebat suo tempore, sibi nomen novum proprium eximiumque assumit. Hinc igitur a futuro aliquo exitu imponit sibi nomen Ero, et idipsum tanquam verum ac proprium suum nomen iubet populo Israelitico indicare, tanquam novum perpetuumque memoriale in omnes generationes. Statim vero quarto loco repetens Deus, et clarius pleniusque responsum et mandatum Mosi tradens, inquit: Et dixit adhuc Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel: Iehova (id est, Erit) Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in seculum, et


485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1126 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus nobiscum. Sub finem huius argumenti varie sophisticatur, quid nomen Iehosua Christo contulerit, etc. Respondeo, Ipsi nihil contulit, confert autem nobis id commodi, ut indicet ipso statim proprio nomine, cur ad nos venerit, quidve nobis boni facturus sit, et quid nos de eo credere et ab eo quaerere debeamus. Tertio dicit, a Luca narrari tanquam rem novam et miram, quod Iesus, priusquam nasceretur, ab Angelo sit hoc nomine nominatus. Fuisse autem hoc nomen Iehosua,


486. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

τε ἑκάστῳ καὶ ξύμπασι, στοιχεῖον ἐπωνόμασε. Atque haec quidem Plato, cui tantum Cicero tribuit, ut τὸ φαῦαι αὐτὸν solum sine ullis rationibus sibi satis esse putet. Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes deduceret, ut velut adiumenti causa notulas aliquot excogitarent, quibus pueros monerent, hîc tale aliquid, istic aliud, ibi rursus aliud subintelligendum, quae


487. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

expresse notentur, quam crebro de autoris sententia dubitetur. Vel iuristarum tam variae legum interpretationes, singularumque propemodum dictionum glossationes docere nos satis possunt, quam infinita dubia, erroresque ex eo scriptionis genere oriri potuissent. Proinde necesse est, aut a principio statim vocales una cum consonantibus inventas, aut certe non multo postea, ipsa necessitate sic exigente, ac veluti χειραγωγούσης ad rei inventionem, et non demum annis 236 post secundi templi destructionem (ut isti somniant) a quibusdam bellis


488. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

Ratio inquit ille, non intelligit divina, etc. Contra fides rationem mactat, et occîdit illam bestiam, quam totus mundus et omnes creaturae occidere non possunt. Sic Abraham eam occidit fide in verbum Dei, quo promittebatur ei semen ex sterili et iam effoeta Sara. Huic vero non statim quidem assentiebatur ratio in Abraham, sed certe pugnabat in ipso contra fidem, etc. Sic fides mactavit et sacrificavit rationem, acerrimum et pestilentissimum hostem Dei, etc. Ita pii mactant bestiam maiorem mundo, atque per hoc Deo gratissimum sacrificium et


489. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

mortales inducat. Haec iam volui dicere de longe gravissimis causis, cur sacrae Literae potissimum prae omnibus aliis libris sint summa diligentia perscrutandae ac pervestigandae. Quibus si libet et illam addite, quod divinae literae diligenter accurateque lectitatae, etiamsi non omnia statim a te intelligantur: tamen postea in omni difficultate aut occurrente necessitate, sive ad te ipsum erudiendum, confirmandum, aut consolandum, sive ad protelandos veritatis hostes, atque adeo ipsum satanam subinde prompta remedia ac arma suppeditant, suggerente simul ac illustrante ea tibi


490. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

etc. Sicut igitur tempore Apostolorum et aliorum sanctorum Patrum Ecclesia erat sancta et immaculata quae errare minime poterat, extra quam nullus poterat salvari: ita et nunc, praecipue quoad essentialia fidei. Et sicut Petrus apostolus constitutus fuit a Christo (ut statim videbimus) princeps Apostolorum, et caput ecclesiae militantis: ita et (nota) quilibet summus Pontifex gerens vicem ipsius, eandem habet authoritatem. Et quidem tunc temporis ecclesia universalis ipsam repraesentans, habet authoritatem et potestatem cognoscendi, statuendi, determinandi


491. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Literarum id confirmant? Contra vero eos, pro nobis, tria sacrosancta Evangelia et Paulus disertissime redarguunt: quae ostendunt et afferunt illa verba, Hoc facite in meam commemorationem, dicta esse de proxime antecedente communione Corporis et Sanguinis. nam illi testantur, quod statim ubi Dominus accepto datoque Pane et Vino dixisset, Accipite et comedite, Hoc est corpus meum: mox adiecerit, Hoc facite in mei commemorationem: ut impossibile sit aliter illa verba recte intelligi, quam de ipsa sumptione Corporis ac Sanguinis Domini, quae ibi in re praesenti, manibusque


492. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut vos id viventis Dei verbum violenter torquetis: sed Biberitis, ostendens ac convincens omnes sanae mentis, illud Facere omnino ad totius Ecclesiae edere ac bibere, et non ad rasi sacrifici gesticulatorios mimos, aut usquam prorsus alio referendum esse. Idem agit et in illis statim adiunctis, quibus quasi paraphrastice verba Domini exponit: Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate. Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem


493. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1214 | Paragraph | Section]

mactationem 208 8. Qui odit sapientiam, amat mortem. 186 10. Labia norunt scientiam 228 10. Lapis et lapis, epha et epha, abominatio sunt coram Domino 255 11. Mulier formosa sine intellectu, est annulus aureus in naribus porci 187 12. Fatuus statim prodit iram suam 207 13. Qui parcit virgae, odit filium 186 17. Occurrat tibi ursus orbatus catulis. 192 Qui exaltat ostium suum, quaerit ruinam 191 19. Parata sunt derisoribus iudicia 185 20. Quis dicet, Mundus sum 193 Lucerna


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.