Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nemo

Your search found 1773 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1335-1351:


1335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo nostrum nemo desideraretur. Ubi nullus afuit, promissis salutationum gratulationumque officiis eos primum, qui afuerant, de prioris congressus actibus fecimus certiores; qui postquam quid a me propugnatum sit accepissent, mirati sunt vehementer, mox iurarunt nihil se libentius


1336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam traduxerint, non ilico condemnare debemus. Nuper cum insolentes quidam natura iuvenes et communi iuventutis vitio,


1337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

augmentum, sive etiam ad vitae tranquillitatem consecuturum se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit, non ausim ego eiusmodi factum improbare. Iam patria eam lingua quantocius imbuere et ad cuncta popularia conformare quod expediat, nemo est qui non videt; nam id universim in uxore aeque atque se ipso cavendum est ne quid novitatis appareat neve sermonibus causas detur. Itaque suis eam instituere principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum


1338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ea dura nonnihilque subrustica, qualis nostrates inter prioribus praesertim temporibus viguit, proprium nobilium feminarum opus sit? Quod illam attinet, verum id quidem indubitatumque est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita


1339. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ignavia praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium implorare, sed agere atque tentare necessum est. Eget princeps: fit nova tributorum accessio: lamenta inde, exsecrationes, querelis omnia ignavis resonant. Interea nemo est qui vocem mittere, tentare remedium, exorare principem audeat, cum utriusque aeque intersit, et huius ut unde accipere, et illius ut unde solvere possit habeat. Ne nunc quidem vetitum omne commercium est; quotus tamen quisque est qui sibi inde primum, mox etiam patriae


1340. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

certe regulationem, studiorum educationisque systema, vectigal tricesimale, pretium salis, monetae evaluationem, sanctiones poenales, ipsam usque adeo militiae, qua parte Hungariam respicit, coordinationem et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit. Et ne ea tantum, quae nobis cum Hungaris communia sunt, memorem, libet propria nobis exempla meminisse. Altero statim a solutis


1341. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quod supremum est, de eo vos non tam hortor, quam exoro, ut id firmiter in animum vestrum inducatis, maximum magisterii arcanum in eo versari, ne discipulis fastidium studii ingeneretur, verum ea potius a teneris unguiculis sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum fecit. Id autem haud secus facilius praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis. Unum adhuc est, de quo vos in particulari commonendos


1342. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

modum praeparationis (si id natura articuli talis exegerit) continuo publicam reddat. Motiva. Quod Hungaria plura, quam quae hactenus nota sunt, utilia naturae producta possideat, palam notum est, quod haec detegere intersit, nemo infitiari potest: quod autem id non secus, quam per exmittendos ex professo hunc in finem viros in historia naturali practice versatos perfici possit, aeque extra dubium versatur. Unica itaque circa necessarios ad id sumtus


1343. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

elaboret, qualiter damnosa vinorum horum adulteratio praecaveri possit, illudque in Comitiis referat. Motivum. Damnosam vinorum Tokayensium adulterationem magis magisque invalescere adeoque malo huic remedium adferendum esse nemo dubitat. Ad hoc autem praestandum non tantum concernentem comitatum, sed alios etiam, qui plurimas notitias locales habent, audiendos esse suapte constat. Jam quidem Articulo 118. 1723. adulteratores praestantiorum vinorum in ejus amissione convincendi


1344. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

manufacturas discrimen vix statui possit: itaque nomine manufacturae simul etiam fabricas comprehendimus. Jam vero si inventor secretum suum, quod secus haud facile observari potest, pandere nolit, nullo alio favore eget, quia manipulationem hanc alioquin nemo alter imitari, et eidem lucrum praeripere poterit. E converso non interest ut ad revelandum secretum suum directe stringatur, quia secus ille arcanum sum in aliam provinciam transportabit; debet itaque illi liberum secreti sui


1345. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

continerent, assentiatur. Ac id quidem quod in casu illo, ubi Monarchia e duobus distinctis, et ab invicem independentibus membris constat, vectigal ad justum inter haec duo membra commercii aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa aequilibrii significatio ostendit quod illud non in totali commercii subordinatione, sed in reciprocis quoad certos uni aut alteri membro magis proficuos articulos vectigalis favoribus


1346. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur. Motiva. Gratuiti pro viis publicis laboratores hactenus usu tantum invaluerunt. Nemo piorum patriae civium est, qui non ardenter optaret, ut plebs onere hoc nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri possit, nihil reliqui videtur, quam


1347. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

et non tantum geometriae et geodesiae, sed et hydraulicae principiis sufficienter instructo individuo, si eodem adhuc destituuntur, erga stipulandum per mutuam conventionem ejus salarium se providebunt. Pro ejusmodi vero geometra nemo per jurisdictiones suscipi possit, nisi bonum suum profectum, in theoria quidem concernentis professoris; in praxi vero Departamenti Hydraulici testimonialibus edocuerit. Penes Consilium vero stabilitur jam praeexistens Departamentum


1348. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

objici quod cum emtio et venditio juris quaestus nulla hactenus lege vetita fuerit, moderni contrahentes bona fide egerint, adeoque nec emtor depositam summam perdere, nec venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has summas bonificare deberet; cui oneri cum fundus publicus vix suffecturus sit, usus autem venditionis juris quaestus non in omnibus civitatibus usu venerit, expedientius foret hunc pro


1349. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

referri debeant, cum id nulla lege diserte definitum sit. Communiter quidem ea pro primae necessitatis articulis reputantur, quorum maxima populi pars indispensabilem habet necessitatem. Verum ne hoc quidem satis determinatum rei hujus criterium est. Nemo enim est, qui indispensabilem non habeat frumenti necessitatem, et tamen hujus pretium non solet limitari. E converso e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque


1350. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

potest; sed nec Statuum cautio vices ejus supplere valet. Haec enim in casum sinistri eventus longam et ancipitem juris viam post se traheret; cujus solius metus tantam in publico diffidentiam produceret, ut nemo sit, qui emissas sub sola hac securitate schedas sponte acceptare velit; per coactivas autem et poenales leges talibus schedis cursum procurare esset convellere creditum nationale, suffocare industriam, exiguum denique illud, quod adhuc


1351. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Temessiensis de pluribus bancalibus schedis ad circulationem ponendis postulatum formaverit. 4. Fundus hic est securus; in omnem enim, qui humanitus calculari potest, casum status nullum ex instituto hoc detrimentum capere possunt. Vel enim statim principio nemo has schedas acceptabit, et tunc Status nullam sentient seu utilitatem, seu detrimentum; id tamen, cum schedae hae reali fundo tectae sint, ne supponere quidem licet. Vel habebunt aliquo tempore cursum, sed postea creditum ita amittent, ut notabilis earum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.