Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nemo

Your search found 1773 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 299-308:


299. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum. Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur,


300. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

equo animo ferendam esse paupertatem suaderet, si ipse felix aduersos casus fortiter esse tolerandos predicaret, si incontinens ipse continentiam amplectendam esse contenderet, si denique nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas, mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses. Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad


301. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et uoluntate perduxit, cum filium unigenitum ad eos hac potissimum causa transmisit? An existimandum est, obsecro, sine patris consensu Saluatorem nostrum in terram descendisse? hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit


302. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer; nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam.


303. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer; nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur


304. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare


305. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum


306. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et


307. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod


308. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

et uiduas et pauperes opprimitis: Qui luxu. cupiditate. auaritia diuina et humana omnia peruertitis. qui et uosipsos et delitias ac uoluptates uestras immortales arbitramini: uos hoc loco quanta maxime possim uoce appello. aspicite regem celi. ducem angelorum. principem totius creature. Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.