Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diebus

Your search found 831 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 324-349:


324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa


325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum iri, sibique sustinendos esse, ut euenit, uerebatur. Ianus Varadinensium praesul discordes fratres conciliare nititur, sed frustra. Itaque non multis post diebus, ne quod reconciliationis tempus inexpertum prętermitteret, praefectum Transiluanum cum Iano Varadiensium praesule ― nondum enim deposuerat pręsulatum ― ad Alberthum mittit, qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris admonendo


326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

praecibus, qui constitutis aedibus Pauli Paxensis sumptu ibi degebant, se continuerunt. Familia autem Paxensis a Dalmatis, ut plaeraque Hungariae nobilitas, originem trahens, claritate generis, ac senatoria dignitate in regno Hungariae satis insignis est. Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatę, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen


327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo


328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent, Budae praesente rege de his consultarent. Caeterum rex, satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere, paucis interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam conuenirent. Atque ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut


329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

anteferuntur, Choruaticum nomen prope extinctum est. Eximiae fidei exemplum in duobus captiuis Turcicis; castellum quoddam ad Vrpanum amnem a tribus tantummodo uiris fortibus contra Turcas seruatum. Aliquot interiectis diebus rursus Turcae, superiore illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum


330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham


331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater consulta uxore, utpote cum qua communem


332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo


333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum


334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut fere fit in regum aulis, inuidebant, ceterisque indiciis deprehensa, rex domestico simul moerore, simul satrapis scelere permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat. Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt, qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent,


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

sorte ea appetunt, quae uiribus suis longe sunt maiora. Dicebat enim cuculum ab accipitre irrisum, quod quum sibi et corpore et colore non absimilis esset, prae angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum ad metum caeterorum ex alta turri pendere. Cui cuculus: quam melius tibi, amice, fuisset uermes uenari, quam alienas aueis impetere. At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis


339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

eo facto uellet offensum uideri, neque ipsorum Venetorum fortunam efficere auctiorem. Quod ubi palam factum est, ferunt Alfonsum, ut sunt plaerique Neapolitani Hispana iactantia infecti, paucis ante quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus,


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

Naupliensi agro in Arcadiam conuertit iter, regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur.


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male pugnatum erat, simul ac Gallos Italia excessisse audiuit, easque regiones, ex quibus illi digressi erant, sociis Germanorum armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi


344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem adsciscit, a quo Halis Achmetis dux profligatur. Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet, in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem


345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

foret, aut saltem moram tam egregio facto non iniceret. Cardinalis homine collaudato ignarus futuri euentus dat ei literas, quibus fidem faceret arma in Turcas sumentibus expiationem omnium admissorum Sedem Apostolicam polliceri. Itaque, ut sunt Hungari religioni dediti, paucis diebus ad octuaginta millia agrestium duntaxat in unum conuenere. Nobilitas et principes Hungariae, qui praesertim caeteros prudentia anteibant, rei nouitate permoti inquirunt, quid id licentiae esset, quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius


346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est. Quae


347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in officio continuit; non tamen


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

quum ibi ducem itineris locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.