Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quantum

Your search found 1545 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 394-408:


394. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues,


395. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam


396. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno semper tribulari quam hic modicum fatigationis perpeti et postea illic in caelo semper laetari, semper bonis omnibus perfrui. Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis. DE ILLO QVI PROPONIT


397. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in siluis aptiorem ad id materiam caederet, quantum ferri ad contignationem nexusque compagum satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset--- uide hominis insaniam!--- nihil


398. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum illis confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui


399. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad


400. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII


401. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui peccantibus debebatur, submoueret sontesque ad innocentiae statum poenitentiae merito reformarentur. Talis


402. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui peccantibus debebatur, submoueret sontesque ad innocentiae statum poenitentiae merito reformarentur. Talis in Ecclesia lex Dei est. Nihilque


403. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire


404. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

poterat gradatimque in uia corruendo remoratum nequiuit eo peruenire, quo dominus uolebat. Hic ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit laetusque et incolumis domum rediit. Haec parabola partim parasitis ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat, quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis poculentisque,


405. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit laetusque et incolumis domum rediit. Haec parabola partim parasitis ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat, quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis poculentisque, supra quam satis est, uentrem inferciunt, iumentum plus aequo onerant. Proinde tardi ad bonum, proni ad malum identidem in flagitia prolabendo beatitudinis aeternae mercedem amittunt et ad tormentorum loca protinus


406. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iniuriis . Nempe hoc illud est, quod in Euangelio a Veritate dicitur: Vae uobis, qui saturati estis, quoniam esurietis! Qui uero non plus quam naturae necessitas postulauerit uentri indulgent, hi iumentum, quantum ferre praeualet, onerant. Inde rationis compotes appetitum frenant, uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: Beati, qui nunc esuritis, quoniam


407. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse


408. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem. DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.