Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quantum

Your search found 1545 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 697-734:


697. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc genere maleficii grassanti opponam, non habeo aliud, nisi quod oro Omnipotentem illum patrem, ut ille talium conatus potenter reprimat. Cui et illud addo, quod cum agnoscam meam in tantis rebus infantiam, et in hoc labore festinationem, nolo quenquam meis dictis aut regulis plus tribuere, quam quantum ipsa exempla, ex quibus regulas extruxi, evincere videntur. Sciant etiam omnes studiosi, nunquam satis caute circumscribi regulas legesve posse, quin alicubi aliquid plus aut minus iusto, aut etiam obscurius dicatur: tanta est harum rerum varietas simul, et copia. Sciant quoque,


698. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

salvos facere credentes. Altera Activa, et quasi contraria huic significatio est, cum aliquem, licet indignum, et unde nos nihil boni nobis expectamus, summo favore ac amore, et plusquam paterna benevolentia complectimur, eique ex imo corde bene facimus, aut certe benefacere cupimus, et (quantum omnino nobis possibile est) conamur. Quam animi propensionem aut beneplacitum, ideo activa significatione Beneplacentiam ac benevolentiam voco: quia non nos ex tali obiecto aliquod nostrum magnum commodum percipimus, petimus, aut expectamus: sed nos potius ad illud iuvandum, fovendum, et


699. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

loca de spirituali victoria et conculcatione necessario sunt intelligenda. Calcantium vocem tollere, Esaiae 16. et Ierem. 25, est, tum penuriam vini efficere, tum et extremam solitudinem. Non dabo calcationem pedis, Deuteronomii secundo: id est, nec vestigium quidem soli huius tibi largiar, quantum solis plantis calcare queas. CALCANEUS, posterior pars plantae, Genes. 2, videtur significare tum omnes pios, tum et ipsam Christi humanitatem, quam satan afflixit, sicut et adhuc pios infestat. Calcaneum observare, significat observare alicuius vestigia aut gressus: id


700. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

redeuntes. Fuit igitur Christus cerva matutina: id est, patri tum dilectissimus, tum etiam ad obediendum alacris ac promptissimus, ut qui factus sit obediens usque ad mortem crucis, de qua in Psal agitur. Sed adscribam etiam alterius accuratam huius tituli expositionem. Christus, quantum attinet ad passionem eius, comparatur cervae matutinae: hoc est, ei quam venatores matutino potissimum tempore, dum e cubili suo ad pastum egreditur, studiose insectantur, capiunt et mactant. Non vespertinae, hoc est, ei quae a pastu sese ad cubilia vel latebras suas recipiat: sed


701. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

nostro de quo hic potissimum agemus. Fuit autem id nomen cum illis, tum huic Domino nostro, non ut proprium, sed ut appellativum, seu vere officii nomen attributum: ut tantundem illis significaverit, quantum nobis Rex aut Pontifex, ut postea dicetur. Sicut recte Tertullianus adversus Praxeam dicit, Christum non esse nomen, sed appellationem. Nam nomen proprium ac genuinum Domini ac servatoris nostri fuit IESUS, quod ipsi a Deo per angelum et parentes impositum est, quod esset salvum facturus


702. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

rem tantam humana sagacitate pervestigari non posse: ac maluerunt illam alteram interpretationem, quae nobis consolationem gratissimam suppeditat, retinere, ac suis auditoribus notam esse. Sint igitur ac maneant humanae duntaxat cogitationes de posteriori etymologia: ac valeant tantum, quantum comparationes a rebus humanis ad divinas translatae solent valere, donec in academia caelesti ex ore Christi omnia penitus ac plenius cognoscamus. Porro hoc verbum substantiale distinguendum est a verbo vocali, ut sic vocemus: hoc est, a doctrina proposita a Christo. Nam doctrina eius, quae


703. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

constituant. Ita et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba. DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in


704. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut et aliarum vocum repetitio significationem augere solet. GLORIAE vox admodum crebro, et in variis significationibus in Sacris literis reperitur: Quarum pleraeque non sunt aliis linguis usitatae, eoque merito huius linguae idiomata dici possunt. Disseram igitur de eis ordine, quantum Deus dederit. Nam quid in genere ac plerumque etiam Latinis significet, infra in nomine LAUS plenius dicam. Primum autem disseram de nomine Gloria: deinde de verbo Gloriari, et eius verbali Gloriatio: postremo, de verbo Glorificare et Glorificatio. GLORIA igitur definitur ab


705. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis, vel etiam diei solstitii brumalis: et contra horae noctis aestivi solstitii essent dimidio brevioresque hyberni: nec unquam vere cum istis nostris horis convenirent, quam in aequinoctiis. Hora diei tertia, erat illis primus quadrans, cum tantundem esset elapsum diei ab exorto sole, quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat,


706. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat, quantum a meridie effluxerat: qui iam erat ultimus quadrans. Hinc est quod Christus Matth. 20 dicit, patrem familiâs exiisse diluculo ad conducendos vinitores scilicet anteque prima fluere inciperet, seu ante exortum solis: et postea tertia. deinde sexta in meridie, et nona, inter meridiem et


707. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

quae saepe necessario vocibus coniuncta est. Spero autem Christianum Lectorem in meliorem partem hanc vestram quasi digressiunculam accepturum: cum publica tantum utilitas hoc facto, non privata gloriola quaeratur, agaturque. IN praepositio varia significata habet: quorum nobiliora, quantum potero enumerabo. Significat igitur alias instrumentum Gen. 20. In integritate cordis et innocentia manuum mearum haec feci. id est, integro corde. Sic Percutere in gladio, in lancea, in arcu vincere, in uirga visitare. Praevaluit David in


708. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

in alia protrudatur, modo in caedes, modo in libidines, blasphemias, rapacitatem, latrocinia, seditiones, et similia prava facinora. Sicut enim in foro accusator sibi quoddam quasi ius in reum sumit, eumque vel ad solutionem debiti, vel ad alias aliquas obligationes, vel etiam ad mortem ipsam, quantum in eo est, obtorto collo trahit: et iudex contra absolvens reum, non tantum eum pronunciat iustum, sed etiam eum ab omni iure ac molestatione accusatoris reipsa in posterum represso accusatore liberat: sic et homines a peccato in ipsa morte liberantur, ne amplius infestentur ab ea. Sic


709. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui exponunt, probe sibi cavit aut prospexit Christus ac vera religio contra impios. Matth. 12. Ex verbis tuis (inquit Dominus) iustificaberis, vel ex verbis tuis condemnaberis: hoc est, Ex verbis tuis vel iustus declaraberis, vel iniustitiae


710. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 318 | Paragraph | SubSect | Section]

simul Deo et Mammonae servire. et quidem id tum concludit, cum in praecedentibus disseruisset, non esse colligendum thesaurum in terris, propterea quod ad se cor etiam nostrum omnesque cogitationes rapiat, atque adeo totos captivos detineat: sicut non male poeta inquit, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Idem dictum et Lucae 16 repetitur: sed additur in posteriore loco etiam praeceptum, Ut nobis amicos faciamus de de rei quo mammona: ubi (ut ex praecedenti narratione de infideli villico, sibi homines largitionibus conciliante, apparet) omnino de divitiis in


711. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

populi. Psal. 31. Non conclusisti me in manu inimicorum meorum. id est, non tradidisti. Pro re familiari saepe ponitur: ut cum dicitur Manus alicuius aliquid apprehendere. Similis ferme est Latina metaphora, cum manus eis aliquas militares copias significat. Manus domini: pro, quantum tua res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est, quod sicut vis hominis, qua aliquid agit exterius, est in


712. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

tua castigatio. iuxta illud: Durum est incidere in manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei, id est divinae castigationi iraeque mancipati. Manus spontanea. Deuter. 16. Iuxta sufficientiam spontaneae manus tuae erit, quod dabis id est, quantum sponte ac libenter voles dare. Manum applicare ad os, pro comedere. 1. Sam. decimoquarto: Venit populus in sylvam, et ecce fluxus mellis, sed nemo applicabat manum ad os, id est, non audebat sibi inde aliquid in cibum sumere. Adhaerere alicuius manui aliquod. Deuteron. 13, est, inde


713. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 385 | Paragraph | SubSect | Section]

vestimentis iubentur incedere leprosi, Levit. 13, ut nimirum agnosci queant. Nudum fugere, extremae miseriae indicium est. Amos 2, Et qui inter fortes virili est corde, nudus fugiet in illa die. Sumpta est locutio a praelio, ubi victae partis milites, proiectis armis et vestibus fugiunt, quantum omnino possunt. Nuditas saepe ipsa pudenda dicuntur, quae tunc demum pudenda sunt, cum nuda sunt. Sic saepe in prohibitione incesti repetitur, ne quis huius aut illius nuditatem detegat: Levit. 18. Sic Exod. 20 habetur de sacerdotibus. Ne ascendas per gradus ad altare, ne reveletur


714. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 407 | Paragraph | SubSect | Section]

qui revera habet et affert opera seu merita. [?: ] [?:-tatori ] vano nulla merces ex debito [?: imputa- ] Sumpta est autem ea locutio ex communi [?: vi- ] operariis, quibus is qui librum rationum tenet, [?: ] tum operas, tum mercedes, quantum singulis pro suis operis laboribusve debeatur. Denique hunc illius locutionis sensum manifeste comprobat et exigit sequens Davidica iustificationis definitio, quae idem esse vult imputari alicui fidem ad iustitiam, quod non imputari ei sua peccata, seu tegi condonarique: ut plane


715. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

Davidis instauravit. Sic verbum Zarach, oriri, in suis derivatis pro vigere usurpatur. Malachiae 4 est, Exorietur vobis timentibus Deum sol iustitiae: i. Meschias ipse, autor vestrae iustitiae, [?: ] tantum orietur ac adveniet, sed etiam potenter florebit ac vigebit, vosque beabit. Quantum distat oriens ab [?: ] dente, removebit a nobis Deus praevaricationes [?: no- ] Psalmo centesimotertio. pro, longissime amovebit et delebit. Oriens, pro regione extrema versus


716. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi memoriam afflictionum Aegyptiarum. Panis doloris, Psal. 127, Frustra est vobis comedentibus panem doloris. id est, magnis curis, laboribus ac cruciatibus 9 partum: cum laeto animo, hilarique spe, reiecto moerore ac dolore, deberetis a Deo expectare victum, laborantes interea quantum possetis. Panis arctus, pro tenui, aut maligne praebito victu. 1. Reg. 22, pane arcto, et aqua arcta, aut afflictionis, iubet Achab cibari Micham, donec incolumis revertatur. Sic Isaiae 30: Dabit Dominus panem afflictionis, et aquam tribulationis. id est, charitatem corporalis et


717. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut caeteri quibus iusta pars debetur. Pars contingens, quadrans, conveniens aut debita alicui, seu rata portio eius, μέρος ἐπιβάλλον. Sic filius perditus dicit Lucae 16, Pater da mihi partem haereditatis. scilicet ad me spectantem, seu quantum mihi convenit aut debetur, legibusque definitum est, quantam portionem rerum suarum cogatur pater moriens relinquere filiis singulis, nisi iustam exhaeredandi eos causam habeat: quod si non faciat, testamentum non valere. Iurisprudentes vocant legitimam. At ille a vivo exigit, ac videtur


718. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti quosdam suos servulos Ecclesiae largitur ac mittit, Ephes. 4. Quo pulchre facit, quod Hiere. cap. 17 se profitetur huius pastoris servulum aut subpastorem, inquiens: Non recusavi, quo minus essem pastor post te: i. te veluti praeeunte mihi in pascendo, ego quoque adiuvarem, quantum possem, vel plantando, vel rigando: nam dare incrementum, tuum solius opus est. Contraria natura est illorum, de quibus Christus inquit: Quotquot venerunt ANTE me, fures et latrones sunt. Filii vestri erunt pastores in deserto 40 annis: Num. 14. pro, more pastorum oberrabunt.


719. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

festo loquitur, opinor: Et haud scio, an Pentecostes festum id temporis notum fuerit gentium auribus: praesertim cum Paulus in epistola ad Romanos, quam constat post hanc esse scriptam, tollat omne discrimen dierum: et infirmos vocet, qui diem cum die conferunt. Certe nullus veterum interpretum, quantum equidem memini, facit ullam festi mentionem. Thomas satis frigide se hinc explicat, adscribens: Fortê haec epistola missa fuit in hyeme. seu in vere: et tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra


720. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, firmum ac sincerum. Sic saepe dicitur Deus irasci in perpetuum, aut non in perpetuum. item, Clamor afflictorum non tradetur oblivioni, aut non peribit in perpetuum. i. non nimium diu. Sacrificium perpetuitatis, est iuge sacrificium: de quo in voce NINCHA, et MUNDUS, item in IUGIS, quantum sufficit, dictum est. PERSEQUI, sicut et verbum Hebraeum רוף raoph, ac Graecum διώκειν ambiguum est: alias in bonam partem usurpatur, alias in malam. In bonam Psa. 33. Inquire cem, et persequere


721. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

potentes et pauperes. Sic non habet locum, cum quis nullo debito, sed sponte, suas res largitur, quas liberum est illi pro arbitrio distribuere, cui et quo modo mensuraque velit. Hinc est illa lis pattis familiâs cum suis vinitoribus, qui iniquum putabant, tantundem dari una hora laborantibus, quantum ipsis qui tota die portaverant pondus et aestum diei. Hanc liberam prosopolepsiam sua bona aut dona distribuendi, ex professo Paulus asserit, et tribuit Deo, Rom. 9, et alias. Verum nunc aliqua dicta Scripturae percurramus. Deuter. 1: Non agnoscetis personas in iudicio, perinde parvum


722. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

laborante ex pedibus. 1. Reg. 15. Captus pedibus, pro claudo: 2. Sam. 4. perspicuae phrases sunt, nec ulla prolixiore explicatione indigent. Vestigium pedis, aliquando significat minimam portiunculam soli: Deuteron. 2. Non dabo Israelitis vestigium plantae pedis de monte Scheir. id est quantum pede premere posset. Gressum eius apprehendit pes meus id est, secutus sum vestigia aut viam eius. Iob 23. Incedere ad pedem alicuius, est aliquando accommodare se ad alterius progressum aut vires. Genesis 33. Ego vero incedam ad pedem operis ipsius. id est, tu praeeas festinanter, ut


723. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

in ea est, cives et opes eorum. aut totum populum. Plenitudo domus [?: pa- ] aliter accipitur, Numer. 24 dicit Bileam ad nuncios se accersentes: Si dederit mihi Balac plenitudinem demus suae auri. id est, domum suam plenam auro, nos tamen aliud dicam. Plenitudo pugilli. id est, quantum pugno aut pugillo capere potestis. Exo. 9, Tollite vobis plenitudinem pugillorum vestrorum favillae fornacis, et proiicite in aerem. Sic Levit. 2 ac 5. Sic et Plenitudo molarum, dicitur


724. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

significat. Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et proverbium, Plenis velis navigare, ortum est: ac de eis dicitur, qui toti et veluti proni in aliquid incumbunt, aut


725. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

praevisum accidit. Est etiam natura immutabilis, nihil nisi certo consilio agens. Eiusdem rationis ac notae est, quod Gen. 6. dicitur, ET DOLUIT IN CORDE SUO. Certe non moeret Deus, vel tristatur, qui in caelesti et beata sua quiete perpetuo sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest quantum sit odium peccati in Deo, ideo se Spiritus ad captum nostrum format. Quemadmodum enim natura sic est comparatum, ut opus suum quisque artifex amet, et firmum esse cupiat: ita consequens est, ut nemo opifex suum ipsius opus, quod integrum durare cupiebat, citra doloris sensum poenitentia


726. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et


727. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac


728. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

ego, dicit Dominus Deus, si non in manu valida, et brachio extento, et furore effuso regnaturus sum super vos. Id est, volentes nolentes tenebo vos in potestate mea, durissime vos tractans et castigans. Psal. 99. Dominus regnavit, commoveantur populi: id est, fremat et insaniat quantum volet mundus, tamen Iehova omnia aget pro suo arbitrio. Sic Psal. 10, Dominus regnabit in seculum, et ultra, peribunt gentes de terra eius. In bonam porro partem haec eadem significatio reperitur saepissime in Psalmis et prophetis: ut Psal. 97. Dominus


729. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

tribuit Deus in Hieremia frontem aeneam. Sic et Comicus inquit, Os durum: et alius, Ferreum, et frons aenea. Vae robustis aut fortibus ad miscendum siceram, seu potatoribus, Isaiae 5. id est, qui gloriantur se multum potare posse: sicut quidam etiam nunc iactant, se tantum bibere posse, quantum bos sitiens hauriat. Robustus fuit usque in excelsum, 2. Paralipomenon vigesimosexto: pro, fortiter ac viriliter egit supra modum. Vade, esto robustus. 1. Regum vigesimo. pro, esto animo forti ac hilari, vade audacter. ¶Addam hic superioribus illis in voce FORTITUDO dictis, pauca de


730. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

dolentium. Psalmo trigesimooctavo, Rugio prae fremitu cordis mei. Item: [?: D-tus ] sum, et contritus valde, rugio prae fremitu cordis mei. Sic et Psalmo 22, Longe a salute mea verba rugitus mei: id est, meae solicitae preces magis rugum qui verbis editae erga te, nullam adhuc (quantum video) salutem impetrant. Isaiae 5, in descriptione hostilis exercitus tribuitur ei rugitus, sicut leoni. inquit enim: Rugitus illius sicut leonis, fremitus sicut catuli leonis, et frendet atque apprehendet praedam, et spolia corradet et nemo eripiet. In fine Ioelis, et initio Amos,


731. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum meum mandatum, et alia etiam mea praecepta violastis: ego dabo eis satis Sabbatorum, curabo ut multis annis libera a vobis et inculta iaceat, ut [?: ] colendo eam vexetis et veluti affligatis, nec illa vobis fructus ferendo sese defatiget. Iter Sabbati, fuit spacium, quantum licebat Iudaeis sine peccato in Sabbato conficere. Id vero fuit, teste Erasmo et Hieronymo spacium bis mille passuum. qui sic super Actor. 1 annotat: Lucas hic per iter Sabbati sentit spacium bis mille passuum. Longius iter facere Iudaeis fas non erat Sabbatis. Hoc enim indicat


732. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

pro se precium reddere possit. Substantia erat sufficientia illorum: Exod. 36. id est, materia praeparata sufficiebat ad opus propositum. Deuter. 16, luxta sufficientiam spontaneae manus tuae, quod dabis, id est, pro viribus. Leo rapiebat pro sufficientia catulorum suorum, Nahum. 2. id est, quantum sufficiebat catulis eius. Esther 1, Secundum sufficientiam erit contemptus et ira. pro, largus, abundans. Si non evacuavero nobis benedictionem usque ad non sufficientiam: Mal. 3. scilicet vasorum et horreorum, ut non possitis omnes fructus recte reponere et asseruare: ut ille dives,


733. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

Si non evacuavero nobis benedictionem usque ad non sufficientiam: Mal. 3. scilicet vasorum et horreorum, ut non possitis omnes fructus recte reponere et asseruare: ut ille dives, qui necesse habebat ampliora horrea extruere. Alibi est, praedatores et fures rapient sufficientiam ipsorum: id est, quantum omnino eis libebit. SUFFLARE in aliquem: Psal. 10. Omnes adversarios suos sufflat in eos. pro, flatu ipso eos dissipat, prosternit ac perdit, sua scilicet opinione. Quasi dicat: Confidit se solo suo flatu posse vincere ac prosternere omnes inimicos suos. Irati et


734. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 741 | Paragraph | Section]

Isaiae vaticinium cap. VII Messiae demum temporibus implendum 32. 29 etc. Israeliticus populus cur in certas partes seu tribus distinctus 1229 19. 20 Israel et Iuda duo regna quid differant 475. 48 iter sabbati quantum spacium fuerit 1056. 20. 21 Iubilaeus 1055. 44 Iubilaeus annus 470. 67 cur divinitus institutus ibid. Iudaea quare excelsa vocata 287. 4 Iudaei usque ad seculi consummationem duraturi 358. 50


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.