Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: adhuc

Your search found 2731 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 570-581:


570. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum, Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata, ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius possidendum relinquant, milite uacuum ac defensoribus exutum. Malicia ergo abundauit, et charitas in odium uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii diem?


571. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia, et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli ista assertio est ad Thessalonicenses dicentis: Ne terreamini,


572. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet, ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta fiat nequitia. Hoc sane in


573. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non possunt . Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei ignis opera in fulminibus, eorum ictu dolia exhauriri intactis operimentis; aurum, ęs, argentum liquari in sacculis, ipsis non combustis: matrem ictam, foetu in aluo interempto, superuixisse, Plinius autor est. Et cum


574. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem uerecundari coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc mortali uiuentes a carnalibus concupiscentiis sese abstinent, quanto magis illi, quibus angelorum promittitur similitudo quique de terrenis iam facti fuerint cęlestes? Idem Dominus in Ioannis Euangelio


575. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare


576. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Sibi factum computat Dominus, quicquid fideli indigenti pręstatur. Dimidio suę clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit . Nemo igitur dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur, nec sine multa animi


577. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

pertinebunt. Nam post factum iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit , quanta pręparauit Deus


578. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dedicaret, dixit: Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus capiet ? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum habitare dixit. Terram , inquit, dedit filiis hominum . Qui enim adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam


579. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt . Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem . Mundo corde fuit Moyses, de quo scriptum est: Loquebatur cum Deo facie ad faciem . Et si isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei. Quod autem Paulus


580. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait: Vidimus gloriam eius quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis . Gloria autem Christi opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos suscitat, demoniis imperat, dum in monte facies eius instar solis refulget, dum ipsius pedibus mare se


581. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent. Lampas ergo immensi et ineffabilis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.