Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: adhuc

Your search found 2731 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 657-663:


657. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

tantam et tam innumerabilem populi multitudinem amisimus ipsis interim, si deo placet, bella plus quam civilia ac plus quam fraterna inter se gerentibus et uno in alium culpam huiusmodi bellorum referente. Potuissent, dicet aliquis, multa in hoc bello melius provideri; nos autem dicimus nullum adhuc fuisse neque ita potentem neque tanta felicitate praeditum vel regem vel populum, qui non adversam etiam aliquando fortunam sit expertus. Nos posthac etiam praeclare actum iri cum Christiana re publica putabimus, si reperiet nationem aliquam, quae eam per quingentos amplius annos suo sanguine


658. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,
Spes patriae regumque decus, si fata tulissent. Ad regis dexteram erant antistites Strigoniensis et Zagrabiensis, nam Agriensis adhuc ex Batha Budam fuerat missus, post Zagrabiensem, Varadiensem Quinqueecclesiensis, Sirmiensis, duo enim ex praelatis, Iauriensis et Vaciensis ad laevam positi erant, post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra


659. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias pertraheret, an ut pugna in sequentem diem dilata nos ea nocte in castris ex improviso aggressus opprimeret, quod pro ea militum et tormentorum copia, qua abundabat, non erat ei difficile factu, an ut potius nos


660. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

timiditatem verteretur, subdit equo calcaria et illuc, quo mittebatur, cum sociis et tota equitum qui ei parebant, cohorte festinat ea etiam spe, quod non videbatur ullo modo dubitandum, eum ad tempus, quo regi eius opera esset necessaria, inde facile reverti posse. His eo, quo diximus, profectis adhuc incertum erat utrum hostis facturus esset eo die pugnandi potestatem, et erat post meridiem hora fere tertia. Nec deerant ex primoribus, qui tam longam expectationem pertaesi signa receptui canenda et in castra redeundum censerent. Quod cum monachus sensisset, repente ad regem advolat, pugnam


661. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio eodem, quantum a cataphracto milite properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat,


662. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem, quae aquis illis palustribus iuncta erat, descendere reliquis adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Ceterum cum hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam


663. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

eorum, qui in auxilium regi veniebant, partim non longe ab Alba Regali partim circa Iaurinum erat, et circa eadem loca Georgius marchio Brandeburgensis et cancellarius Bohemiae Adam de Nova Domo. Regina hac clade audita cum episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.