Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1090-1113:


1090. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Haec XXV. ejusdem mensis per veredarios 25 regi nunciata, passa nos perofficiose salutato, navibus grandioribus vecti IIII. et comitati VI. naszadis classiario milite instructis tutelae causa, movimus e Sicambria, Budamque ac Pestum praeternavigantes, utraque ex urbe magno bombardarum fragore honoris ergo prosequuti, ea ipsa die ad oppidum Räzkevi V. milliaribus pannonicis a Buda distans pervenimus, ibique noctem insequentem


1091. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero tantas, ut canes etiam apud eum in unionibus ambularent. Laurentius dux protulit obolarem redditum. Thomas demum, quia e re nata hic sermo in medium prodierat, cupiens ipse etiam aliquid afferre simile, subita cogitatione ditionem percurrit ac inquit: Domini, mihi quoque fornax est, aut malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum


1092. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hic mons XII. circiter milliaria longitudinis, latitudinis tria ubi latissimus, totusque omni ex parte per latera et radices vinetis cultus, juga sylvis amoenis virent ac densantur citra horrorem. Nunc, quod deplorandum maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in


1093. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam procuratorum et custodum penu, paucae aliquot habitationes et servitiorum tuguria. De Belgradi nominibus dicere non omittam. Albam Graecam appellavere veteres, credo, a Graecis conditoribus, qui ea loca initio tenuerunt, quod e Strabone etiam in VII. cognosci licet, qui Dacis has regiones, quae olim Moesiae appellabantur, dicit fuisse propinquas; ne et successam nationem, Graecis ritibus et religioni addictam, Rascianam scilicet commemorem, et aliud de


1094. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quod in quolibet latere tria ostendit propugnacula, fossaque muro incrustata ac longe profundiore cincta est, quod flumen altum sit, adeo ut quum eam repleri usus postulat, non immittuntur sed infunduntur aquarum latices. Quo fit, ut e regione quoque fluminis agger vel potius moles quaedam facticia fossae est circumjecta, paulo aquarum superficiem exsuperans, quo hyberni glacierum aestus a muris arceantur, fossaeque ipsius concavitas ab harenarum influxibus tueatur,


1095. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

qui tractus еa via, quam nos egimus, tota sit latitudo Mysiae, nullum aliud flumen vidimus, praetereoque illud, quod Moravam incolae vocant, visa etiam ejus eruptione in Danubium ad Zmiderovium, sub ipsis poene moenibus e regione orientis, quo loco Tricornium ponit Ptolomaeus, sine dubio in eam veni fidem, ut et hic Morava Moschius sit, et Zmiderovium Tricornium. Quandoquidem nec ab re inditum fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive


1096. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et inambulamus adverso torrente, didicimus domum Pauli Bakyth Venziaz nominatam haud longe Venziaz fuisse, in qua olim, antequam a Turcis ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat,


1097. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

aliqui? Responsum est, onera captivos esse, caeterum qui persona tegebantur, juniorum et nobiliorum notare conditionem, quibus caveretur ne solis ardore ac pulverum injuria facies illorum laedantur, et si qui forte fuissent suffurati e propinquis locis, ne agnoscantur. Reliquos mercatores esse, et alios ex ultima venisse Thracia, alios ex Asia, tamquam extime ad confinia prodire consuesse, ut captivos ex copia vilius emant,


1098. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ad confinia prodire consuesse, ut captivos ex copia vilius emant, carius in patria vendituri. Horrendum profecto et lamentabile fuit spectaculum, videre hominem venalem ut pecus et tractari tam viliter. E Livada pago egressi die III. mensis 4. memorati, moxque sylvam emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a


1099. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab Lucaviza. Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum


1100. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Plures et inscriptiones ejusmodi et alia scitu digna monimenta vetustatis hujus urbis invenire potuissemus, si diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti


1101. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in meridiem sese flectit. Ductus inde recto margine per XXII. ferme nostra milliaria, advenit ad Orbellum, sed minime illi adjungitur, amne Morava, quem diximus Moschium veteribus fuisse appellatum, prohibitus. Ortus enim hic Morava e radice Scardi in regione occidentis, in orientem primo vehitur, eoque cursu Scardum suum hoc loci dirimit, quo, qui Catharum sive Ragusiam ire pergunt, iter agunt. Mox in septentrionem versus, Jagodnae


1102. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sequi instituerat, pudore forsan ductus, quod destiterat, circumvehitur, ac post in priorem rediens lineam, paulo infra Zmiderovium Danubio miscetur. Scardus vero hunc in modum cum amne Morava et montibus, qui ultra Moravam sinistrorsum e Kuciaevo exeunt, continuoque tractu cum Orbello quadamtenus etiam cum Haemo, donec in eumdem desinunt, in inferiore Mysia magnis campis et fertilibus interjectis, quos medios Trajana via insidet, hic coactus desinere, nobis et de


1103. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Cunovizza. arduus et longus, ita et difficilis est, praesertim curribus, ob lapidum frequentiam, viaeque angustias, crebrisque et nimis repente curvatis gyris intersectas. Hic saltus simili modo atque Lucaviza e Scardo, instar promontorii protensus est ex Orbello in ortum, videturque etiam ipse conjunctionem appetisse montium eorum, qui nobis erant sinistrorsum, cupiens latius evagari. Nesso tamen et ipso, ut Morava, Lucaviza,


1104. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

aeneos plures, ima omnino internodis illis onerata. Caeterum gerunt et torques sed non aureos vel argenteos, in quibus praecipuum locum habent conchae quaedam marinae diversi generis. Post orariae baccae nostri moris e vitro factae. His succedunt nolae, quas nos allegamus accipitribus. Has sequuntur nummi calculatorii aerei rhenenses et frusta thoracis hamati ex chalybe, et demum quicquid uspiam lucidi occurrerit, torquibus apponunt et collo pluribus


1105. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni


1106. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

neque in hoc solum loco, sed per totam eam viam qua Haemi juga transcenduntur. Et insuper passim locis magis infamibus vicinos pagos jussit custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec autem excubiae sic aguntur. Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere, in eoque casula straminea


1107. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

celebriore sui parte stabulis armentorum ac ferrariis officinis conturpatum, quo praeterito, ad pagum Govedar, ripae Govedar. Strymonis junctum promovimus, atque ibi noctem consumpsimus. Die Augusti XV. e pago Govedar Philippos, 15. quae etiam Philippopolis a Philippo conditore dicitur praeterimus, et ad pagum Cognuus Cognuus. nominatum promovimus, quod ibi eo die et nocte hospitari


1108. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ploudin. nominavere a tribus monticulis, Trimontium. qui eo loci pene rotundi in acumen evecti, et junctim directo ordine positi, in patenti planitie perinde ac scopuli quodam e mari eminent. Adjacet his quartus etiam sed non aeque editus, isque in linguae modum porrectus ac sinuatus ea ex parte, qua Strymonem respicit, et urbem recepit, in dextro latere Strymonis sedet una cum


1109. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et pubertate liberioris status illecebris pellecta; et simul ostensis digito tribus monticulis, et quartum, sedem civitatis, quo loco Philippus arcem collocaverat, cujus adhuc apparent vestigia, eo, inquit, in utroque vertice, duos e tribus demonstrando, duo olim fuere amplissima monasteria, sic enim parentes suos a majoribus accepisse, illudque, quod in primo fuerat monticulo, quamprimum Philippopolis in Turcarum potestatem devenerat, sine ullius tempestatis et


1110. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Unde et hic Palinurus ab Aenea, et apud Ovidium Penelope exigit a marito, ut Telemachus filius communis utrique extrema justa persolvat, quum dicat:
"Ille meos oculos claudat et ille tuos." Verum prius, quam exeam e campis Philippicis, dicendum mihi est nоnnihil de hac ora terrae: debeat ne Thraciae ac Macedoniae ascribi. Ptolomaeus enim lib. III. tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a


1111. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tamen lacubus nihil nobis affirmavere incolae. Nec his angustiis longiore spatio detinetur, quam bidui, summis eidem Hemi jugis incumbentibus, quae Philippo olim regi Macedonum conscensa, curiose etiam peragrata sunt. Evolutus dehinc e montium claustris, jugum, quod barbari Illyricae nationis Vetren, nos ventosum dicimus, uti supra est memoratum, in laeva dimittit, in dextra vero eos montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo scissi amne Strymone,


1112. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo scissi amne Strymone, nec disjuncti ab Orbello, ut in tabulis videre est Ptolomaei, Philippopolim usque ubique eundem Strymonem comitati, postmodum per Mygdoniam, ultimam e regione Thraciae provinciam macedonicam in Aegaeum mare descendunt, qua Lemnos ínsula et mons Athos, nobis sanctus appellatus, eminent. Lapsus autem ab ipso usque fonte in orientem primis semper et flexuosis progressibus, ubi primum


1113. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et in via Callipolitana posito, mare demum supradictum illabitur. Hoc proinde cursu, quem ab Haemo ad mare obtinet, nescio an plura, verum majora recipit flumina, quam quae recipit inter montes. Duo primum dextro latere, et utrumque e montibus Basilicis decurrentem, Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar Pazarcik, ultra Jadinam paulo post Cruzkam; inde Gergovam,


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.