Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1120-1132:


1120. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

dissectum: altera, quod fabulosum in suos libros nihil induxit, neque in eam partem deflexit, ut multitudini fraudem, et tamquam imposturam faceret. quo in genere superiores omnes peccaverant: qui lamias commemorarunt nescio quas in silvis et saltibus, e terra prodeuntes; et Naidas in terra atque aqua pariter degentes ab inferis profectas, pelago innatantes, semiferas, cum hominibus coeuntes, et ex mortali divinoque concubitu semideam sobolem, et alia quaedam, quae nostra aetas, ut incredibilia


1121. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos


1122. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

inferiores admittunt . Haec ad Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos, quorum quos a Persis liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte


1123. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse, qui, cum


1124. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae; ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro, qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent, persuasisset, non plane totam


1125. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia . Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti.


1126. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

qui suo se consilio adversarium superare credit: quod quidem nobis inest. Et prudentia, quae ab animi magnitudine oritur, in pari fortuna tutiorem reddit audaciam; in spe vero minorem fidem habet, cuius omnis est vis in dubio; sed in consilio, quod e rebus praesentibus sumitur, cuiusque providentia firmior est . Hic vides et ipsas sententias frigidiores esse, et eiusmodi quae Gorgiae potius instituto convenire videantur. nominum expositio plane sophistica, ac prorsus inepta est. haec vero,


1127. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius, viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque Hellespontios, neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt; sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam verborum, et


1128. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

μᾶλλον ἐξοικίσαι. Hoc est; In Siciliam eo quidem nomine audistis, veniunt; animo autem eo, quem omnes suspicamur: ac, ut mihi quidem videtur, non ob eam caussam, ut Leontinos in sedem suam reducant, sed ut nos potius e sede nostra abducant . Frigida haec adnominatio est, neque ullum movet affectum, sed affectationem potius ostendit. Haec praeterea perplexa; quae figuras habent intricatas: καὶ οὐ περὶ τῆς ἐλευθερίας ἄρα


1129. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

igitur, qui Thucydidis orationem ab eruditis tantum viris et legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi


1130. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

pars, Athenienses, haec est; ut quisque ultro alacriter omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi


1131. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

πολίτας ἐξαπατῶντες καὶ διαφθείροντες, ἕως δούλους ἐποίησαν. Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis, atque omni in dicendo malevolentia e medio sublata, ex veritate considerari oporteat, qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat; ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum adhuc


1132. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane omnem ad imitandum


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.