Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 142-160:


142. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

collecto undique magno numero nauium distributisque ordinibus Chalcidem aggredi atque oppugnare uelle. Statuerat enim fortunam experiri si quo pacto amissam urbem recuperare posset. Nicolaus conspecta naue Mocenici (ex signis aduertit successorem aduenire) e uestigioque naui desiliens scapham ascendit et ad Mocenicum uenit. Ubi complexi atque consalutati inuicem sunt, Nicolaus: Vides- inquit- optime imperator, uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam


143. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis


144. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad omnes excursiones usus est. Igitur dux, locato ad subsidia idoneo numero equitum, additis etiam naualibus sociis ac militibus, caeteros omnes ad depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul


145. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum numerum hominum cuiusque aetatis ac sexus capiunt, praeterea pecoris quantum ad usum satis, nemine resistente, accipitur; aliarum rerum, praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim


146. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quo habitabant maxime mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac


147. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

muro obstruunt sagittisque ac aliis missilibus desuper nostros feriunt, saxa maximi ponderis demittunt. Praefectus Rhodiorum, dum acriter operi instat, ingenti saxo ictus conteritur, quem sui mortuum e uestigio ad naues referunt. Ignis, conflagrantibus tectis ac impellente uento, nostros perturbat et ab oppugnatione summouet. Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte


148. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et


149. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui


150. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tota urbs planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent,


151. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conaris. Quapropter, fateor, egregium facinus ausus sum, et utinam mihi in caput tuum idem liceret! . Othomanus, admirata adolescentis audacia, abductum cum comitibus interfici iussit; qui e uestigio per medium secti sunt. Itaque egregius adolescens, supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim,


152. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem


153. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum


154. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat . Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde


155. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus


156. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est. Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae


157. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

disposuit, sagittariis caeterisque militibus, qui nostros missilibus tormentis excussis propellerent, locum muniuit. Georgio ergo e monte descendenti Cansabegus instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius


158. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra


159. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet, extra tecta nauium exiret. Tum unus ex naualibus sociis, Illyricus natione, e naui prosiliit, cum hoste congreditur. Dum Turcus arpe eum ferire studet, Illyricus, ictum scuto excipiens, Norico ense Turci latus hausit, hostemque equo detractum expoliat, caputque ei abscidit,


160. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Malipetro expectare statuit. Iam Bassa omnes muros Scodrae deiecerat, et Laoredanus noua munimenta e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.