Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 301-363:


301. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

nobilis, dum adhuc sub tutela patris ętatem ageret, mendico ęgrotanti (quoniam aliud, quod daret, non habebat) seipsum despolians proprium amiculum dedit. Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit. Sed iam


302. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

in illis apostolos Domini ueneraturus, inuitari pręcepisset, discumbentes intuitus pręstituto numero unum superesse animaduertit, et cum inuitatorem criminis argueret, quod plures, quam iussus fuerat, conuocasset, ille e contrario nequaquam plures esse asseueraret, eos de integro consyderare coepit atque eum ipsum, quem, ut solus uidere potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo iuuenis, modo senis speciem


303. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit, cui aliquando sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum a Deo electum, qui pręesse Ecclesię post Pelagium pontificem deberet, e uestigio tenues dilapsus in auras conspectum eius dereliquit. Gregorius igitur quoniam neque sępius petentis procacitate sic offend potuit, ut non miseretur, neque monasterii sui tenuitate sic


304. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se in seruitium obtulit, sed cum omnibus simul, qui e Nola abducti fuerant, liberatus, frumento insuper nauibus imposito, ad patriam postliminio rediit pristinęque dignitati honorificentissime fuit restitutus. Serapionis quoque monachi elemosine haud minori


305. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri posse negabant. Qui se facturum promiserat, accessit cum multo precum ambitu, et dum hominem auertentem sese urgere coepisset, in iram concitauit, ita ut furore ardens repente arreptum panem (panes autem casu ancilla e fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Qui cum declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem uoti sui compotem factum sociis nunciauit. Petrus uero postea aduersa ualitudine agitatus, cum


306. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum. Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit,- irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se


307. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

ab humilitate non discessit. Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa se deinde inter homines uersantem iactantię aura perstringi sineret, ut non


308. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę fuit meritum, ut illę lotę e uestigio sanarentur. Tres erant diuersis infirmitatibus laborantes: alia paralytica, alia demoniaca, alia uero leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira extitit humilitas sic affectas lauisse.


309. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_327 | Paragraph | SubSect | Section]

patientię merces augeret. Paulę Romanę (ut Hieronymus refert) maternum genus a Scipionibus Gracchisque, paternum ab Agamemnone, potentissimo quondam Gręcię rege, erat. Liberos e Toxotio susceperat, qui ab ipso Aenea Iulioque trahere originem credebatur. Postquam autem contemptis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter


310. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_353 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Apostolo mihi uidentur: Non habemus hic ciuitatem manentem, sed futuram inquirimus. Honophrius quoque monachus, cum Hermopoli in monasterio sese aliquandiu exercuisset, quasi e ludo ad certamen progredi cupiens, ad quandam uastissimam Aegypti eremum solus abiit et in ea annos sexaginta hominibus prorsus incognitus permansit. Consumptis autem, quę secum tulerat, indumentis superiorem corporis partem


311. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_382 | Paragraph | SubSect | Section]

palio Heliseus, cum solus reuerteretur, eandem expertus est uirtutem. Quod si tanta uis in prophetę palio erat, quanto maior in oratione eius? Qua etiam rimatus est secreta cęli et pręuidit futura et uiuens atque sentiens e mortalium consortio ad paradisi loca transferri meruit. Heliseus propheta apud Hiericuntem * corr. ex Hiericontem aquas potantibus noxias, cum orasset, salubres fecit, terrę


312. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum migrauit. Quę res documento est tunc maxime nobis opus esse precibus sanctorum, cum e uita discedimus, nullo tempore acrius in nos insurgente demonum pugna. Nec solum demones, sed quandoque etiam homines cum orantibus congredi non ausos legimus. Sauinianum martyrem multos ad


313. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_421 | Paragraph | SubSect | Section]

sors inuocandi peruenit, struxit altare de lapidibus, fossa circumdedit, ligna cum carnibus superposuit, omnia aquis perfundi, donec fossa impleretur, iussit. Et cum Deum Abraham et Isaac et Israhel inuocasset, illico ignis e cęlo delapsus carnes, ligna, lapides aquamque et omnem fossę limum hausit atque absumpsit. Quo miraculo commotus populus, et in Deum uerum credidit et Helię, seruo eius, obediuit, mactans prophetas Baal, Deo uolente, ut,


314. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_426 | Paragraph | SubSect | Section]

rursum iubente apostolo simulachrum in puluerem redigitur, teterrimus demon catenis circumligatus uisibiliter apparet omnibusque palam fit, quam peruersa hactenus fuerit eorum religio. Ille magno et horrenti edito ululatu e medio abiit, populus conuertitur, templum Deo uero dedicatur, Polemius *corr. ex Polemus rex baptizatus relicto regno apostolum sequitur; ut in paupertate Christum adoret, qui in diuitiis et potentatu


315. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol,


316. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens


317. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

Deophilum * corr. ex Theophilum scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari


318. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori


319. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_417 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidatim disseminat et plurimis baptizatis fructum huberrimum in horreis Ecclesię recondendum cogit. Cęterum, cum apud quendam uicum in magna uirorum ac mulierum celebritate suggestum concionaturus ascendisset, ranarum e proximo lacu coaxantium strepitu prępediebatur, ne commode audiri posset. Igitur, ut silerent, imperauit. Atque ex illo etiamnum lacum illum ranis quidem refertum, sed nullam earum uocalem esse asseuerant. Quid mirum, si


320. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

Fratrum quoque Minorum institutor ac pater Franciscus, licet omni sanctitatis genere pręstiterit, non minimum in hoc laudatur, quod maximo semper honore sacerdotes prosecutus sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo in terram delapso et cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum


321. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_433 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominationes, uenerantur Potestates, adorant Virtutes, Cherubin et Seraphin confitentur, omnis Spiritus laudat. Ineffabile Verbum, incircumscripta Deitas, incomprehensibilis Maiestas sub uisibili ista palpabilique specie ad te e cęlo dignatur descendere, o sacerdos. Cogita, perpende, examina, quem te exibere debeas, ne talis ac tantus Dominus a te inuitatus, ad te ueniens in te inueniat, quod ipsum offendat.


322. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_488 | Paragraph | Section]

corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii episcopi suasionibus compelli potuerit, ut uinum biberet; et ipse Epiphanius ab ea exiens tantum se profecisse dixerit, ut e contrario sibi iam seni aquam bibere pene persuasum esset. Quod si hęc et langore et ętate confecta foemina uinum, in quo est luxuria, usque adeo gustare timuit, quomodo non magis timere debeant, quę et sanę sunt et


323. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_499 | Paragraph | SubSect | Section]

congius refectio erat. Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset. Pior *corr. ex Pion abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua in potu


324. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_504 | Paragraph | SubSect | Section]

est saturitas! Dum te sibi uilitate mortificas, facta es immortalis. Pro ordeaceo pane panem accepisti uitę, pro leguminibus huberrimum perennis lętitiae fructum. His iam dictis exemplis operęprecium est etiam paucas e multis diui Hieronymi sententiolas apponere, ut illa sequi uolentes, pręceptis quoque tanti uiri instructi cautius incedant. Ad Lętam de institutione filię scribens: Ante annos robustę ętatis — inquit —


325. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta, cum de belli euentu, quod Achab et Iosaphat reges contra Syrię regem parabant consuleretur, nihil ad gratiam est locutus. Prędixit Israhelitici exercitus fugam et Achab regis necem, ipso audiente ac pseudoprophetis e diuerso prospera omnia pollicentibus. Sed quoniam malis inimica est ueritas, a Sedechia in maxillam percutitur, ab Achab in carcerem truditur. Cum autem euenissent, quę prędixerat mendacium interiit, ueritas mansit et qui


326. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

eum quicquam deliquisse, qui mox discedens, cum obdormisset, meruit uidere scalam ad cęlum usque errectam, angelos ascendentes et descendentes, Dominum summitati innixum, a quo non fraudis alicuius exprobrationem accepit, sed e contrario terrę, in qua dormiebat, possidendę regnique per orbem propagandi promissionem. Nunquid peccauerat, qui ita remunerabatur? Neque tamen ipsum non simulasse dicere possumus, cum hędinis pelliculis Esau fratris


327. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

periculum ueritus insaniam simulauit dimissusque abiit. Vtrunque dolum summa excusat necessitas: sacerdote illusit, ne inedia periret, regi, ne gladio. Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc profecto dignum uenia mendacium, quo se


328. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_564 | Paragraph | SubSect | Section]

seruorum Christi pectora, quę dum pro pudicicię arce starent, nec occultis inimici insidiis nec aperto belle capi potuerunt. Apelles quoque monachus diabolum, sub mulieris forma se dolose illicientem, candenti ferro manu e fornace rapto (erat enim faber) perculit in faciem, et ille edito eiulatu, ut a multis audiret, fugiens euanuit. Apelli deinde, sicuti tunc, candens ferrum manu, non forcipe tenere, cum opus faceret, moris


329. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti Christus, angeli, apostoli in uisu apparuerunt. Quorum consolationibus iocundata mortis angustias non sensit. Solutam deinde a corpore animulam a Beata Virgine cum angelorum comitatu in cęlum ferri conspexit


330. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

sancteque uiuendi pręceptis imbuisset et illa aliquandiu in uirginitatis proposito perseuerasset, ueritus, ne malicia mutaret mentem, Dominum depre‑ * corr. ex. Apram catus est, ut ipsam e medio sublatam iam in tuto collocaret. Itaque tam lętus et alacer mortuam extulit, quam, ne uirginitatem in coniugium uerteret, anxius ac solicitus fuit. His exemplis et timere discat ancilla Christi, ut securior sit, et, si


331. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc patet, quantum proficit peccatoribus iustus precator, ut pene desperantibus eius oratio saluti sit. Siquidem et Odonis, Cluniacensis abbatis, monitis quidam ex prędone monachus factus, dum e uita decederet, Beatam Virginem sibi apparuisse dixit, iubentem, ne timeret, eo quod Odonis meritis ipsi peccata omnia remissa essent. Fecit itaque magistri sanctitas, ut discipulus diem suum securior obiret.


332. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

multis damnare ausus fuerat. Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens est, ut in iis, quę foeda atque turpia sunt, diabolo prodente deprehendi mauult quam ea secreto uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non erubuit? Pudere quidem debet peccatorem, sed eatenus, ut et


333. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque


334. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum. Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam uice uocatum se dixit, dum


335. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse crederetur. Maximum uero fuit et omni admiratione


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

felices, quia opibus affluunt, illo exemplo discimus, quo traditum est Ambrosium episcopum, cum apud diuitem quendam hospitandi gratia diuertisset et ille se nihil unquam in uita aduersi passum iactaret, e uestigio cum suis recessisse dixisseque ideo se fugere, ne una cum homine perpetuis prosperitatibus uso simul pereat. Haud ita procul excesserant, et respicientes uident ędes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrę hiatu iam


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere. Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui ualitudine uexatus, oculum amisit et se gaudere dixit, quod e duobus inimicis alterius molestia iam liber esset. Argumento est magis etiam gaudendum illis, qui utroque orbantur. Et cur enim non se consolari habeant, qui ambobus carent, cum non sit eis opus ad Deum clamitare cum


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri coepit, cum e uita egredi oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię uirtutem uitę meritum. Ab ore morientis columbam exisse et ad cęlum euolasse uisam ferunt.


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

fortior quam corpore debilior. Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator foret, plurimum angebatur, quod ęger,


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

pręside equuleo a terra suspensus fumo suppositi ignis ac uapore torquetur, depositus cęditur et toto corpore plagis confecto, quo magis doleret, sale aceto diluto confricatur. Deinde pedibus perforatis, ne effugere posset, e Satalia ciuitate, ubi hęc primum passus est, ad Auarim urbem ductus et hinc quoque cum multis Christianorum Sebasten missus, ab Agricolao pręfecto igne consumptus martyrii palmam recepit. Cęteri obtruncati pręter unum


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

eum lacessere, quem pro uiribus repugnantem ipsa cęli Regina, ipsa angelorum Domina dignata est adiuuare. Sub hoc abbate iuuenis quidam religionis uoto obstrictus, cum itidem peruersis cogitationibus multum agitaretur, ut e monasterio fugam faceret, confessus est abbati tam perniciosę tentationis molestias. Tum demum eius exhortationibus roboratus, illis fortiter repugnauit. Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus,


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo genuerat, diabolo immolasset. Eo iam uesanię processerat


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec


346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit circumspectius, nullam prorsus cum foeminis


347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstantissimum id esse mortis genus testantur, quod ipsi passi sunt. Sed non omnibus hoc contingit. Omnibus tamen ea mens esse debet, ut, si fors ita ferret, libenter et ipsi sustinerent. Cui is animus uel tunc, cum e uita egreditur, fuerit, procul dubio martyrum coronę particeps erit. Corda enim perpendit Dominus magis quam facta. Dic ergo cum Paulo: Non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen


348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

mente consternatus, qui essent, clamare magis quam interrogare coepit, donec ab episcopo Probo sedatus audiuit illos Iuuenalem et Eleutherium esse, pro Christi nomine olim supplicia necemque passos. At neque hoc ferre ualens, e cęlla prosiliit et rem aliis detulit. Qui mox una cum ipso ad cubiculum accedentes, offenderunt episcopum iam expirasse aliumque ibi adesse neminem. Nec dubitarunt, quin ille cum iisdem, quos puer uiderat,


349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

quis enim adeo mortis pauidus est, ut inuitus hinc cessisset, dum sic euocaretur? Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput suum sisti. Post hęc aduersa ualitudine agitatus cum magna animi alacritate diem obiit extremum. Anno deinde decimoquarto Petri abbatis iussu aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas


350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

annum febris ignibus ęstuauit. Cum autem decessura esset, lampades accendi iussit et astantibus, ut uigilarent, iniunxit. Nocte prope media uentus irruens luminaria extinxit; demones apparuerunt. Sed cum illa orasset, soror e cęlo delapsa affuit, malignos spiritus in fugam uertit, ipsam consolata est, lucernas accendit. Tunc et Christus ei pręsto fuit et, ut secum ueniret, hortatus est. Ipsa igitur tam optato itineri se accingens, efferri se sub


351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis, in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem,


352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere. Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur. Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI Postquam igitur uirtutes cęlorum commouebuntur, sicut in


353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_548 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VI / DE RESVRRECTIONE MORTVORVM Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia


354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo olim deuicta morte triumphans cęlum petiit, rursum e cęlo aduenientis gloriam testetur. Quod futurum Zacharias prophetauit dicens: Et stabunt pedes eius die illa super montem Oliuarum, qui est contra Hierusalem ad orientem. Et tunc sedebunt sedes in iudicio, hoc


355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_563 | Paragraph | SubSect | Section]

Impii — inquiet — de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. De iis, qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet: Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias. Et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus. Et ad improbos conuersus inquiet: Sex sunt, quę


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_571 | Paragraph | SubSect | Section]

loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi dicerent: Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur, — quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes, omnium


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

homo tantum hic, et non etiam Deus? Nunquid non ideo uenit, ut a uobis infidelitatis poenas exigeret? At tu, Manichee, et tu, Valentine, ecce ille, quem non ex Virgine genitum, sed alter in phantasmate apparuisse, alter e celo corpus attulisse dixistis. Nunc eandem ipsam Virginem supra omnes lutidam ac sublimem iuxta se ostentat et ueram matrem


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_589 | Paragraph | SubSect | Section]

Quanquam multi et hic hostes, sed ita, ut esse possint filii. Hoc idem nobis contrarii quoque ratio suadet. Nam quemadmodum in cęlesti gloria minimo beatorum ii, qui in terra felicissimi existimantur, comparari nequeunt, ita e diuerso, qui in inferno minimum miser est, omnibus, quę supra terram haberi possunt, miseriis miserior est. Quanto itaque plus haurit gaudii, qui in cęlo minimus est quam qui in terra maximus, tanto plus poenę sentit, qui


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_602 | Paragraph | SubSect | Section]

abyssi tenebras, demonum iniurias, totius inferni multiplices uariosque horrores atque supplicia semper perpeti semperque perpetienda expectare, nonquam finienda. Hactenus de damnatorum poena. Nunc e diuerso de beatorum gloria, sicut proposuimus, dicere aggrediamur, ut, si quem forte tantę perditionis metus ad bene beateque uiuendum non satis mouet, moueat saltem promissi pręmii spes cęlestiumque cupiditas


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_621 | Paragraph | SubSect | Section]

pares. Pauli etiam, primi eremitę, beatam animam angelico ministerio ad cęlum tolli uidit Antonius abbas. Mox defunctum esse deprehendit, et questus est, quod se in itineris comitem non assumpsisset, nihil dubitans, quin e corpore statim ad beatitudinem translatus esset. Idem Antonius non modico locorum interuallo discretus Ammonis abbatis obitum cognouit, cum animam eius multo candore illustrem et in sublime tendentem


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

perenne bonum speratur, neque quicquam tam dulce est, ut dulce esse queat, cum diuina suauitudo degustatur. Agilius, Resbacensis abbas, cum annos plurimos Deo seruisset, confidenter precatus est, ut e uita decederet. Et responso accepto eiusce uoti peracto biennio compotem se futurum gaudere coepit, utpote qui tum demum ueram uitam inchoaturus esset, cum hanc finisset. In obitu eius Ado monachus lętantium angelorum cantus


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

assidere solebant, tunc forte summotis, pręter unum puerum, uidit ad se intrantes Iuuenalem et Eleutherium martyres; quorum aduentu puer conterritus et repentino fulgore stupefactus ubi, qui essent, didicit, fugiens prorupit e cubiculo, familiam clamore concitat; ad locum, ubi episcopus iacebat, concurrunt, neminem inueniunt pręter corpus eius iam exanime. Quo quidem relicto ipse cum illis abierat, quorum domicilium in cęlo, non in terra


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.