Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
First 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4221-4276:


4221. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

conatus non intervertat! Amice! validi tibi sunt duo hostes ignorantia et ambitio. Hos superare Herculeum certe laborem requirit. Iam primum, necdum eradicatum est e mentibus popularium nostrorum falsum illud principium quod homines litterati minus idonei sint ad res agendas. Authoris et magistratus nomen incompatibile arbitrantur. Qui in civili republica res


4222. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

etiam dignum authoritate potestatis legislativae opus futurum si rejecta, quam alioquin tantum privati satis erronee consarcinarunt, moderna Corporis Iuris editione novam, ipsis originalibus conformandam editionem ordinaret e qua omnia, quae modernam perperam augent, exmittantur. Verum aut ego generationem nostram non satis novi, aut nulla est ingenii vis, nulla eloquentiae facultas, nullum argumentorum pondus quibus haec eo permoveri possit ut


4223. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

quae modernam perperam augent, exmittantur. Verum aut ego generationem nostram non satis novi, aut nulla est ingenii vis, nulla eloquentiae facultas, nullum argumentorum pondus quibus haec eo permoveri possit ut exmissa semel e moderna editione decreta pro legalibus agnoscat. Veniet tamen fortasse tempus quo Consilium hoc suscipietur, et tunc solum hoc opus totum hominem occupabit, si illud rite perficere velit. Nunc conquirenda tantum esse pro


4224. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Collectione tamen Actorum Diaetalium, Diplomatum, et Tractatuum, cuperem ut unum par etiam ad Bibliothecam Universitatis deponatur. Privatis enim eruditis accessum ad Archivum Regni diu adhuc difficilem futurum tuto provideo; e contra facilior erit Bibliothecae Universitatis usus, magno rei litterariae Hungaricae emolumento. Hactenus de collectionibus tantum sermo fuit quae improbum quidem laborem, vix tamen aliquem


4225. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Kovachich ad solidam publicarum scientiarum cognitionem viam stravit; primus aperuit campum in quo et politicus, et iurista, et historicus industriam suam utiliter possit exercere; primus superficialia hominum, a studiis his e vitae suae instituto alienorum, opera prostravit. Verum ut id eveniat, coeptas a te collectiones absolvi prorsus necessum est. Quare opus hoc tibi iterum iterumque commendo.


4226. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

sponte accedant. Interea non dubito quod lucubratio haec authori magnam apud plerosque gentiles nostros invidiam conflaverit: paucis enim adhuc hoc in genere lux affulsit, et ideo id cogere velle esset rem destruere. Ubi e converso si sensim providatur, post non multum tempus res sponte in effectum ibit. Quod opusculum adtinet, optassem ordinatam magis combinationem; nam et plura saepius repetit, et non omnes, quos vel e his materialibus


4227. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

destruere. Ubi e converso si sensim providatur, post non multum tempus res sponte in effectum ibit. Quod opusculum adtinet, optassem ordinatam magis combinationem; nam et plura saepius repetit, et non omnes, quos vel e his materialibus elicere potuisset, reflexiones subiungit. Cupivissem autem praeprimis ut obiectum pecuniarum exercitualium per ipsas illas, iuxta quas alia obiecta pertractavit, rubricas dilucidet. Hac enim


4228. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

non eruit. Admovi manum: tuam paragraphorum divisionem ferme ubique retinui, et iuxta hanc prodiverunt leges 77. praeter conclusionem. Signavi paragraphos sua serie cursualibus numeris. Tum singulo rubricam praefixi quam non e littera, sed e spiritu singuli paragraphi desumpsi. Dolebat mihi quod momentosae in se leges adeo ad invicem permixtae sint, ut lectorem confundant potius quam illuminent. Quare contraxi rubricas ad homogeneas materias, uti


4229. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

manum: tuam paragraphorum divisionem ferme ubique retinui, et iuxta hanc prodiverunt leges 77. praeter conclusionem. Signavi paragraphos sua serie cursualibus numeris. Tum singulo rubricam praefixi quam non e littera, sed e spiritu singuli paragraphi desumpsi. Dolebat mihi quod momentosae in se leges adeo ad invicem permixtae sint, ut lectorem confundant potius quam illuminent. Quare contraxi rubricas ad homogeneas materias, uti id tibi annexum


4230. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tempus edita diplomata chronologico ordine exhibuit, oleum, crede mihi, et operam perdes. Id unum aliqua cum utilitate praestari posse puto si illa, quae post opus Katonaianum edita sunt, chronologico ordine exhibeantur. E ceteris suffecturum puto si clausulam, quae tibi deserviet, adferas et fontem corones. Scis populares nostros non tantum negligentia in legendo, sed pretii etiam quantitate a coemendis libris deterreri. Interest itaque


4231. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

excitavit, neque utrumque eiusdem authoris opus esse scivi. Quod pecunias exercituales adtinet, non esset opus totum monetae obiectum ad vivum resecare. Sufficeret si author colligeret ea e legibus et diplomatibus quae ad resolvendas, quas sibi quoad reliqua subsidiorum obiecta posuit, quaestiones pertinent, nimirum: quando originem acceperint? quid? et per quos hoc titulo depensum? quorsum conversum fuerit?


4232. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Hungariae Collectionis vehementer probo. Cum tamen septem tomos elatura sit, vereor ut Maecenatem pro typo nanciscaris. Tenta semel minus aliquod opus erga subscriptionem annuntiare. E huius successu metiri poteris quid tibi sperandum sit, si eandem pro collectione hac viam inires. Quoad acta diaetae 1618, memoria me fefellit. Credebam me in primo opusculi de subsidiis


4233. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

combinare? Quomodo denique meritorias ex iis circa ius nostrum civile et publicum, imo ipsam statisticam, observationes depromere debeant? Quod ut praestem, conabar ubi potui:
1-mo. Si non historiam, adminus occasionem e qua lex aliqua lata fuit. Tum motivum seu rationem legis indicare. 2-do. Cum plurimas veteres leges in effectum non abivisse constet, sicubi pragmaticum habui argumentum pro eo, quod re ipsa effectuata fuerit,


4234. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tribus quidem tomis opus absolves. Si quid video, ad scopum, quem tuo huic operi praefixisti, nil aliud pertinet, quam
1-mo regales, si quid peculiaris continent; 2-do in defectu harum aliae litterae e quibus locus et terminus diaetae praefixus erui possit, nisi id ipsum iam in praefatione exprimatur. 3-tio litterae e quibus vestigium diaetae, cuius decretum non prostat, deprehendi possit, et cum hoc iam primo


4235. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

regales, si quid peculiaris continent; 2-do in defectu harum aliae litterae e quibus locus et terminus diaetae praefixus erui possit, nisi id ipsum iam in praefatione exprimatur. 3-tio litterae e quibus vestigium diaetae, cuius decretum non prostat, deprehendi possit, et cum hoc iam primo tomo praestiteris, ad sequentem tomum non nisi talia vestigia inferre potes quae ibi desiderantur, secus enim eandem crambem


4236. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

hoc iam primo tomo praestiteris, ad sequentem tomum non nisi talia vestigia inferre potes quae ibi desiderantur, secus enim eandem crambem recoques. 4-to decreta quae primo tomo non protulisti. 5-to tales litterae e quibus apparet quae negotia, ultra illa, quae in articulis alioquin indicantur, in tali diaeta confecta sint. Denique 6-to tales litterae quae ad explicationem momentosi alicuius articuli pertinent.


4237. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

sunt praesentes, quam illae fuerint, notae, eo magis interest, ne sensus, seu per omissionem, seu per depravationem aliquarum vocum corrumpatur. Deinde in decretis his ubicunque manifestum scriptoris errorem cubare e sensu ipso collegi, veram lectionem superne mea manu inscripsi. Lectionem hanc aut per ly: lege vel vero: subaudi interserendam, aut vero, cum hae alioquin simplices tantum copiae sint, genuinam


4238. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

autem totum opus depravaret. Quare te maiorem in modum rogo ut in notis inserendis ad numerum articuli, ad quem singula nota provocat, diligentissime advertas, et si forte in ipsam hanc provocationem error calami irrepsisset, e sensu ipso colligas ad quem articulum nota talis pertineat. Ceterum ego, ut iam vides, in lucubratione hac singulum instrumentum sua serie assumpsi et primum de categoria, ad quam illud referri debet, iudicium


4239. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

diploma tuto retinere potes. Porro, ut diploma Mathaei bani de 1270, quod pariter cum notis meis tenes, mihi perinde remittas. De multis enim rebus, quae eotum mihi ignotae erant, e posteribus his diplomatibus edoctus in notis illis complura debeo emendare. Si tibi quando illud edendi animus erit, remittam tibi cum notis iam emendatis. Denique, ego per cursum observationum mearum non paucas


4240. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Meum maculare et diploma Mathaei forte medio redituri ad nos episcopi remittere poteris. Audio enim deputationem eius toto adhuc hoc mense duraturam. Sin, vel aliquis Croata tardius adhuc e deputatione sua redibit, vel Mandich, Bedekovich, aut Milos hac ad ad sic aestate patriam suam pro aliquo tempore revisent, et tunc medio alicuius


4241. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

mihi remittas. Egeo enim illis pro mea, quam sub incude habeo, lucubratione. Purum, quod nunc mitto, uti et Uladislai I. Decretum, quod ego aeque in puro iam submisi, tuto retinere potes. Adhibe autem omnem cautelam ne notae e maculatorio meo vel ad textum alienum inscribantur, vel vero litterae, quibus textus signatus, improprio loco collocentur; id enim ipsius operis pretium minueret. Superest ut te rogem quo me certiorem facere velis quo


4242. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Sin: iterum iure meo efflagito ut indices has non esse eiusdem, cuius reliquae sunt, notas. Iam ad litteras tuas: ergo Supplementa tantum ad 1-mam periodum in unum iam tomum excreverunt? Secunda et tertia epocha, uti e tuis video, vix duobus tomis poterit contineri. Nulla itaque mihi iam spes superest ut completam insignis huius operis editionem supervivere possim. Unde enim sumptus pro tam vasto et sumptuoso opere? Quantum temporis censura


4243. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Constitui itaque singulam de singulo hoc obiecto dissertationem elaborare tibique in vicem confidentiae illius, quod opus tuum mihi communicaveris, submittere. Primam paene ad finem perduxeram cum continuae ferme, quas inde e principio Martii passus sum, alterationes me ab opere retraxerunt. Undecima Maii incidi in mortalem ferme morbum, e quo vix ad hac tantas vires recollegi ut calamum regere possim. Si mihi Deus vires plene restituerit, et tu


4244. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

opus tuum mihi communicaveris, submittere. Primam paene ad finem perduxeram cum continuae ferme, quas inde e principio Martii passus sum, alterationes me ab opere retraxerunt. Undecima Maii incidi in mortalem ferme morbum, e quo vix ad hac tantas vires recollegi ut calamum regere possim. Si mihi Deus vires plene restituerit, et tu dissertationes has desideras, elaborabo eas cum commoditate et illas tibi cum tempore submittam. Respondebo etiam


4245. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

tu etiam in hoc ingressu quaestionem illam: ad qualem categoriam instrumentum hoc refferri debeat, quam ego in prima mea ad ingressum instrumenti nota, pag. 56, pertractavi, et in compluribus subsequis notis opinionem meam e textu ipso confirmavi. Tu consentis opinioni meae et iisdem, quibus ego, uteris argumentis. Repetitio haec inutilis est. Quare censerem ut aut meam primam notam ad ingressum, aut tuam de eodem merito deductionem exmittas.


4246. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

de hoc tu videris. Locum tamen illum, ubi regestrum vim obligativam legis habere ostendere conaris, ut exmittas, maiorem in modum te rogo. Quomodo enim minuta protocolli vim legis habere potest? Dices non hanc, sed emanatum e hoc protocollo rescriptum regium vim legis obtinere. Verum leges non nisi in diaeta conduntur. Deinde si etiam rescriptum illud (de quo adhuc non constat) reipsa ad comitatus emanavit, vides ex ipso protocolli contextu,


4247. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

protocolli contextu, quod divisio illa gentium fuerit tantum temporanea, id est, pro illo casu; porro, quod Sigismundus reliqua propositionum suarum puncta liberae comitatuum consertationi substraverit. Denique puto ego me e combinatione propositionum harum cum Sigismundi Decreto 5-to in notis satis demonstrasse quod illae in diaeta 1435. resumptae et determinatae fuerint, adeoque ex iis id tantum in legem transiverit quod in articulis diaetae


4248. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Uladislao, in diaeta 1504, si bene memini, art. 7. sublatus, et statutum est ut subsidia tantum in diaeta offerri possint. Quare cuperem ut paragraphum hunc modifices. In charta paginae 321 sub * adnexa non recte arguis e producto ibi diplomate quod Uladislaus praeter sedem iudiciariam distinctum consilium politicum habuerit. Ipse enim pag. praecedenti 320. docuisti quod in octavis etiam politica negotia pertractata fuerint, et vides quod in


4249. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

volueris, ego, quod vires meae admittunt, in perfectionem operis lubenter conferam, et, cum episcopus mihi promiserit quod toties quoties praedialistam mihi dare velit, remittam tibi citius quam praesens opus; id enim unice e defectu occasionis tamdiu apud me adhaesit. Perge infracto pectore, qua coepisti, via, et vale. Iakovlye 23. Iunii. Tuus N. Skerlecz, manu


4250. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

formasti. Cum Statutorium de 1426. sequentem clausulam habeat: Consvetudinaria vero lege Regni nostri Hungarici, ab antiquo approbata, sanciente adhaeres ad voculam sanciente, cum consuetudo e frequentatis solum actibus exurgere, lex vero sola aliquid sancire possit, et quaeris: quid per legem consuetudinariam ab antiquo approbatam et sancientem intelligi debeat? Ante omnia


4251. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

rerum natura ad genuinum sensum reduxi. Quare si ego allatum per te statutorii locum commentari deberem, unicum illud ad vocabulum: sancientem observarem quod hic improprie adhibeatur, cum, ut praemisi, consuetudo e frequentatis tantum actibus oriatur, sola vero lex aliquid sancire possit. Quod phrasis: lex consuetudinaria in documentis ipsisque adeo legibus nostris frequenter usurpetur, inde evenit quia non tantum apud


4252. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

praecones tantum publicabantur aut pauca tantum scripta earum exemplaria conficiebantur. Sicuti enim privati litteras, quae eorum iura et posessoria continebant, sollicite et usque ad superstitionem secreta conservabant, ita e converso publicorum documentorum nulla, aut certe exigua aevo illo cura fuit. De publico aliquo tabulario nemini vel incidit cogitare. In 1-a periodo reges ipsi nullum fixum archivi locum habuisse videntur. In 2-da Budae in


4253. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

ab iis quae ad iura maiestatica referuntur. Illa quisque privatus, adeoque etiam reginae, elargiri potuerunt, veluti villis suis aliquas immunitates concedere; ex inferiori conditionariorum classe ad altiorem, e.g. iobagionis bellatores, seu ut nunc loquimur, praedialium conditionem elevare; terram sub hac vel illa servitii, aut praestationis obligatione conferre, et reliqua. Sed haec improprie tantum


4254. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

reliqua. Sed haec improprie tantum privilegia appellantur, stricte loquendo sunt tantum favores, quos privati etiam concedere possunt. In sensu iuridico illa tantum proprie privilegia appellantur quae e iure maiestatico dimanant: veluti aliquem seu per donationem, seu per armales nobilitare; conferre bona in fiscum redacta; usum iuris gladii, telonii, nauli, nundinarum, aut tricesimae indulgere, et reliqua. Haec autem


4255. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

conferre bona in fiscum redacta; usum iuris gladii, telonii, nauli, nundinarum, aut tricesimae indulgere, et reliqua. Haec autem reginam aliquam concesisse nuspiam reperies, nisi una fuerit corregens, quo in casu e communicato sibi iure maiestatico agebat. Verum non hic cubat difficultas circa intellectum 11. 14. part. 2-dae. Vis nodi in eo consistit: qualenam principium viguerit in eo, quod aliquorum regum


4256. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

lacunam illam expleas. Ceterum longe aliud est quod ego a te hoc in genere postremis meis postulavi. Nimirum ut alios ad elucubrandas tanto magis res Hungaricas excitem, ego non tantum illa antiquitatum capita, quae e productis hactenus diplomatibus eruere potui, in medium protuli, sed etiam quid adhuc circa singulum obiectum investigandum restet, indicavi. Cum nemo maiorem te veterum diplomatum collectionem possideat, credo ego quod


4257. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

nostrarum capita contineantur, nullibi illud commodius edi poterat quam hoc tomo; quod si factum fuisset et iurisconsulti nostri duo haec affinia documenta uno obtutu complecti potuissent, evincassent certe tanquam e somno, et vidissent in quantis tenebris hactenus versati sint, et pars adminus iudicialis antiquitatum nostrarum, etiamsi ego fortasse systematicum meum opus non absolvam, utcunque elucubratum fuisset. Sed haec iam acta sunt.


4258. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

sit, meque de eo informa. Quod cum reditu tuo Bibliothecam Hungaricam, id est, uti ego intelligo, recensionem omnium hoc idiomate editorum librorum edere mediteris, probo vehementer. Vereor tamen ut aliquem e sodalibus tuis reperias, qui opus hoc tam brevi, ut speras, tempore perficere possit; nudam enim titulorum consignationem edere parum interest. Singulum, etsi paucis, critice recensere, vires unius hominis excederit; nimirum,


4259. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

titulorum consignationem edere parum interest. Singulum, etsi paucis, critice recensere, vires unius hominis excederit; nimirum, quia libri hi varias litteraturae classes respiciunt, quas ut unus homo teneat, impossibile est. E converso cuperem ego ut aliquis simplicem licet, completam tamen, omnium, qui hactenus editi sunt, de rebus Hungaricis et Croatico-Slavicis consignationem procudat. Non puto quod hi 300-mum aut 400-mum


4260. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

in talibus minutiis versentur, quae modo vix iam aliquod interesse habent, et ideo ad summum iis, qui eruditionem ex instituto assectantur, usui esse possunt. Horum autem quam exiguus sit numerus, ipse nosti. Acta e contra et Diaria Diaetarum terentur certe in omnium manibus, qui aliquam in administratione reipublicae partem habent. Accedit quod hoc sit maxime homogeneum obiectum Vestigiis


4261. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

operis sub titulo Fontes Iurisprudentiae et Statisticae Hungariae sub prima Regum Periodo. Primo loco ponendos credebam Libros S. Stephani, S. Ladislai et Colomanni; unicum enim e primo Hungariae saeculo hoc monumentum nobis superest. Verum non deberent illi per extensum, ut in Corpore Iuris iacent, edi; sed illa tantum capita quae reipsa aliquam seu statisticae, seu iuris prudentiae notitiam praebent.


4262. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

ego Decretum Andreae 3-ii illustravi. Verum id nonnisi a tali praestari potest, qui et in statistica et in iurisprudentia practice versatus est. E secundo saeculo nullum prorsus superest monumentum. E tertio iam plura ad nos pertigerunt. Primum locum tenent duo Andreae 2-di et unum Belae 4ti decreta, quorum posteriora duo tu in


4263. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Andreae 3-ii illustravi. Verum id nonnisi a tali praestari potest, qui et in statistica et in iurisprudentia practice versatus est. E secundo saeculo nullum prorsus superest monumentum. E tertio iam plura ad nos pertigerunt. Primum locum tenent duo Andreae 2-di et unum Belae 4ti decreta, quorum posteriora duo tu in Vestigiis edidisti. Sed et in haec aliae notae


4264. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

4ti decreta, quorum posteriora duo tu in Vestigiis edidisti. Sed et in haec aliae notae fieri deberent quam quas ego tunc feci; aliqua enim eorum, quae ibi dixi, iam in praecedentibus exhaurirentur, et e converso aliquas novas combinationes ipsa illa, quae ad libros regum primi saeculi fierent, suppeditarent. Decreta haec excipere deberet Ritus explorandae Veritatis. Sed nec hic per extensum edi deberet, cum e


4265. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

et e converso aliquas novas combinationes ipsa illa, quae ad libros regum primi saeculi fierent, suppeditarent. Decreta haec excipere deberet Ritus explorandae Veritatis. Sed nec hic per extensum edi deberet, cum e tercentis octuaginta novem paragraphis vix sint 100 quae aliquam seu statisticam, seu iudicialem notitiam contineant, reliqui taedium tantum lectori adferunt; e converso singulus, qui ederetur, paragraphus non Gramaticalibus,


4266. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Veritatis. Sed nec hic per extensum edi deberet, cum e tercentis octuaginta novem paragraphis vix sint 100 quae aliquam seu statisticam, seu iudicialem notitiam contineant, reliqui taedium tantum lectori adferunt; e converso singulus, qui ederetur, paragraphus non Gramaticalibus, uti Szaszkius fecit, sed politicis et iuridicis notis deberent illustrari. Gramaticales enim notae cum nihil seu


4267. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Causae, et haec pariter per paragraphos notis illustrari. Sequeretur deinde Diploma Mathaei Bani de 1270, quod tibi iam submiseram, sed quia in notis, quas antea in illud feceram, complura e captis interea novis notitiis mutari debere observaveram, denuo repetii. Submitterem tibi libenter hoc diploma, sed ego non possum antea priores notas corrigere, donec tua Supplementa edantur; nam ex iis,


4268. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

genti nostrae vetus praeiudicium, quasi veteres scripturas eruditis communicare res plena periculi foret; quo quidem facto ingens rei litterariae emolumentum adtulisti. Video etiam quod assiduis tuis exhortationibus, complures e Croesis nostris iam eo permoveris ut aliquid e superfluis suis Facultatibus ad illustrandas res Hungariae conferant. Secundent superi generosos tuos conatus, et tibi longam et vividam senectutem largiantur, et tu singularem


4269. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

scripturas eruditis communicare res plena periculi foret; quo quidem facto ingens rei litterariae emolumentum adtulisti. Video etiam quod assiduis tuis exhortationibus, complures e Croesis nostris iam eo permoveris ut aliquid e superfluis suis Facultatibus ad illustrandas res Hungariae conferant. Secundent superi generosos tuos conatus, et tibi longam et vividam senectutem largiantur, et tu singularem in litteratura Hungarica epocham efficies.


4270. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

invisendi persistis, et camerae praeses hoc anno ad nos venturus est, satagam ut ab illo pro futuro anno veniam itineris huius pro te impetrare possim. Quare significa mihi an in proposito tuo persistas. Quo plura censura e lucubrationibus tuis expungit, eo pretiosius evadet tuam originale. Poteris illud alicui e ditioribus anecdotorum collectoribus grandi aere vendere sicque novum pro aliis operibus fundum tibi parare. Utinam


4271. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

futuro anno veniam itineris huius pro te impetrare possim. Quare significa mihi an in proposito tuo persistas. Quo plura censura e lucubrationibus tuis expungit, eo pretiosius evadet tuam originale. Poteris illud alicui e ditioribus anecdotorum collectoribus grandi aere vendere sicque novum pro aliis operibus fundum tibi parare. Utinam Supplementa adminus Vestigiarum vel ita, ut illa censura truncavit, tandem


4272. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Docent id ipsa Articuli 98-vi 1649-ni ... ubi dicitur: Prothonotarii Regni Croatiae et Sclavoniae, ac Ablegati eiusdem Regni, ad praesentem Diaetam Nuncii. Docent magis adhuc protocolla Regni, e quibus patet quod post 1662-dum non fuerit amplius electus pro ablegato, sed semper ex officio, per regale, eorsum evocatus. Habes solutum tibi nodum. Verum quando primum concessa fuerit ablegatis


4273. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Hae sunt quaestiones, quae me inde a coepto litterario curriculo torquent et pro quibus resolvendis nullum hactenus eruere potui monumentum. Qua tu in eiusmodi rebus felicitate polles, forte incides in aliquod instrumentum, e quo una aliave harum quaestionum definiri possit. Quod si eveniat, fac me quaeso detectionis huius participem. Cum omnia ferme, quae adhuc supersunt, diaetarum diaria collegeris et pro Archivo Regni describi curaveris,


4274. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

inspexisse. Grata etiam memoria recolo quod tu duarum Protocollo Regni antiquiorum congregationum acta detexeris et mihi communicaris. Forte ab eo tempore in complura vetustiorum Regni huius congregationum acta incidisti, e quibus aliquid in eam rem erui posset. De Exercituatione Regni Croatiae vetustissimum, quod hactenus protractum est, monumentum in eruto a te sic dicto Regesto Sigismundi Regis


4275. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

Millos cum initio Iulii ad nos proficiscetur; si quid repereris, per hunc transmittere potes. Quam Prayus Statisticam appellavit, nil nisi politicam historiam esse sat fidedigne intellexi; e quo apparet quod ille ne quidem naturam statisticae assecutus sit. Utinam tamen ille vel politicam historiam rite adornasset! Videbimus. Iam enim est in censura atque indubie proximius prodibit.


4276. Škrlec Lomnički,... . Quindecim epistulae ad Martinum... [Paragraph | Section]

congregationum absolverim. Quod impressio Supplementorum ad vestigia diaetarum resumatur, gaudeo vehementer; ego enim opus illud vix exspecto, ea etiam de causa ut videam quid e notis meis per censuram resectum sit. Elenchum etiam chronologicum omnium ineditorum Hungariae scriptorum, quem promittis, libenter legam; ego enim illam epistolae tuae partem, in hunc sensum accipio, cum non possim mihi


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].


More search results (batches of 100)
First 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.