Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 434-466:


434. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius ista in lucem uenerint | quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi


435. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

huius finem summum malum subire cogantur. Matth22 Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores | Luc17 veh etiam illi dicitur, quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur,


436. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare diximus | et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque


437. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei est | cęlestis-que gratię fauor, non longęuę ętatis, quę cuncta corrumpere consueuit, beneficium. Quod Ecclesiasticus testatur dicens: Eccl46 Dedit Dominus ipsi Caleph fortitudinem | e t usque in senectutem permansit illi uirtus. In Iob etiam legimus: Iob32 Sperabam quod ętas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | sed ut uideo spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat


438. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regna possit conscendere. Ex his igitur quę dicta sunt, eum sacerdotii honore dignum censebimus, qui sobrie, pudice, fideliter, pie iuste-que uixerit, qui in cauendo prudens, in erudiendo doctus, in concupiscendo modicus | e t in obsequendo ei cui se dedicauit, fuerit assiduus. Quisquis autem sese talem in sacerdotio exhibuerit , hic uere erit sal terrę, cuius doctrinis cęterorum corda ne in peccatis putrescant,


439. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti


440. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Locus igitur ab omni strepitu uacuus, (si fieri potest) eligatur offerendę Deo precationi, ut purior syncerior-que offeratur. Deinde cum cogitaueris quam potens, quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere,


441. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corporibus modo, uerum etiam cęlestibus iusti atque fidelis hominis pręualet oratio. Iosue, Israhelitici exercitus dux, oblatis Deo precibus solem et lunam stare compulit, donec inimicos ad fugam conuersos persecutus internicione delerat. Pro Ezechia rege supplicante angelus e cęlo delapsus pugnauit et Assyrios, qui ipsum obsederant, concidit: centum octoginta quinque milia uirorum una nocte fuere desyderata. Nullus unquam exercitus tam feliciter armis conflixit quam eo tempore sua solus Ezechias oratione. Sed etiam quando graui morbo affectus se


442. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes


443. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant | sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus | non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando peccauit, dolendo non satisfacit, qui cum benefecerit non gaudet et Deo gratias agit cuius ope in benefaciendo est usus, qui eidem


444. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua . Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum


445. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de


446. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

III Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini. Indecens enim ac ualde incongruum foret, ut diuitias possiderent serui, et dominus e diuerso paupertatis angustiis gauderet. Qui propterea quidem in terra paupertatem coluit, ut suo exemplo doceret | terrena contemnenda esse | et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari oportere, sed eternis. Nihil enim in terra habere


447. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et uinctos suos non despexit . Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. et: Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum. Cui sententię et illud Euangelicum congruit: Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quid enim illo


448. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole | Ioannis locustas et mel siluestre et sicerę uini-que abstinentiam | et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices | uel


449. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta


450. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus. Ideo-que peccantibus mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis


451. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod hominem ab hęreditate cęlestium bonorum exclusum ad ima poenarum loca ęterno relegat exilio. Denique peccatores mori dicuntur morte ęterna | sicut e contrario iusti uiuere uita ęterna. Scriptum est enim: Sap. XVI Homo per maliciam occidit animam suam. et: Ezech. XVIII Anima quę


452. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex intentione animi profectis. Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa


453. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hęc seruorum eius id est omnium sanctorum totam uitam, qua cęlum meruerunt percurre, et siquid in ea molle, siquid uoluptuosum, siquid corpori iocundum delectabile-que inueneris, audacter imitare. Sin uero e contrario cuncta dura, aspera, inquieta, tristia et acerba | fuisse non ignoras, cur tu ad hauriendas conuerteris uoluptates, sicut Domino tuo, ita et seruis eius dissimilis | tibi-que metipsi perniciosus? Quomodo enim eo


454. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

odisse, nulli nocere, bene omnibus optare | et cui possunt benefacere, iniurię non meminisse, sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis atque odii neglexisse | et patris uel matris familias personam gerendo suum non obiuisse officium. Ait enim beatus Apostolus: Ad Timo. prima V Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem


455. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amat, nec periurare timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues auarus. tunc autem maxime, cum e re sua fore sperat, si uerbis fecerit fidem. Timidi Nullum postremo timidius est animal ad expectationem mortis. Putat se statim decessurum, si febriculę igne correptus


456. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

denique quicquid ex eo sibi incommodi accessit, tua causa passus est. Aut ergo statim da quod petitur | aut statim nega. aut si tam cito dare nequiueris, diem certum constitue quo daturus es, et ipsum ne prętereas. ut ille sciat, an e re sua erit | tantisper expectare. Suspensum autem tenere expectantem | et cras atque aliud cras absque promissi satisfactione elabi sinere | non beneficium est sed iniuria. et breuiter, simulator est non amicus, qui promittit quod non


457. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De beneficiis accipiendis. Caput XXIV Ab illo accipere beneficia oportebit, cui nos debere delectat. Molesta res est | his quibus nolis esse deuinctum. E contrario autem iocundissimum est | ei quem nullo etiam intercedente beneficio diligeres, accepto obligari | et causam referendę gratię habere. Ab optimo quoque beneficium accipere tam gratum est | quam testimonium habere ipsorum erga nos amoris.


458. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si Euangelio credimus: Matth. 25. Quodcunque uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. e contrario autem gratos illud beneficium sibi pręstitisse fatebitur, quod indigentibus pręstiterunt. Ingratos damnabit dicens: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Gratos uero ad se uocabit et dicet: Venite benedicti Patris mei,


459. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem in inferno quoque cruciandos esse, si non se correxerint, qui antequam eo descendant, pro scelere puniuntur. De gratis erga devm in testamento veteri. Caput II


460. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prodest habere predicatorem. Caput XVII Satis multa de officio apostolici prędicatoris hactenus dicta sunt. restat nunc uidendum, quantum populo prosit habere sanctum atque eruditum pie iuste-que uiuendi pręceptorem, et e contrario quantum noceat si defuerit. Pręsente illo errigimur, stamus, proficimus. absente illo labi atque cadere solemus. Reg. quinto 12 Ioas Ioas


461. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum institutionibus in uiam dirigi uirtutum. Audisti quantum expedit habere uitę institutorem | audi e diuerso, quanti detrimenti sit eo carere. Qvantvm nocet predicatorem non habere. Caput XVIII Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si


462. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui tibi commissi sunt efficias meliores | docendo, solicitando, increpando, puniendo. quod si per ignauiam teneritudinem-ue animi omiseris, non mitis | neque mansuetus | neque humilis, sed e contrario inhumanus et a charitate alienus fuisse argueris | crediti-que tibi gregi non pastor sed desertor. Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: Mat. 20 Qui maior est uestrum fiat


463. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fortitudinis, humilitatis exercendę. In quibus dum laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter


464. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui


465. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

per oris claustra effundet, cum in uerba proruperit. Ex abundantia enim cordis os loquitur. et quę procedunt de ore, de corde exeunt | hominem-que coinquinant. eccl. 19 E diuerso autem scriptum est: Qui odit loquacitatem, extinguit maliciam. Tacitus et sensatus honorabitur. Recordatus est Iob | duo quędam se fando emisisse, quę emissa nollet, et ait: iob. 39. Manum meam ponam super os meum. vnum


466. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malo | et labia tua ne loquantur dolum. diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam. Audi etiam apostolorum principem Petrum: epla. 3. Nolite reddere malum pro malo | nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicite. quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hęreditate possideatis. Memento quoque quod indignus habetur monachi nomine, qui tacere nescit cum oportet. dicente Iacobo apostolo:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.