Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 491-504:


491. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

fere obtinebant imperio. Nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes plerumque in omne scelus praecipites agit, obstabat quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur uti regnum ad se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi nisi regio sanguine ortum. Igitur Polimirus posteaquam in Dalmatiam nauibus appulit, in portu,


492. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Diui Stephani Protomartyris erigit templum reliquiasque Neraei, Archillaei et Pancratii martyrum Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis, e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam, deducunt. Nonnulli a Rhadagaso, Slouinorum seu


493. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

immutante nomenque deprauante pro Lauusa Rhacusam esse nominatam. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae


494. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus elegerat, eundem ibi honorem obtinere permisit, quem olim in antiqua habuerant patria, senatui duntaxat urbis administratione concessa. Et ne


495. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni Calabris ac Appulis superatis Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico litore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis


496. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimae Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Illyricum traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Slouini enim Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris


497. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Christianam susceperant religionem. Gens Slouinorum, simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum.


498. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore necessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere deberet, his dominaretur, profiteturque


499. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde


500. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam. Veneti, ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam


501. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

autem Demianus modicis aedibus ad portam urbis, paludi quae tunc ibi erat adiacentem, in ea regione ubi nunc Lixiua familia a gente Ceruaria aedes habet. Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur quandoquidem Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Posteaquam ad naueis accessere Veneti, uti a


502. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

per literas atque legatos nequiquam repetisset- responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros- comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem,


503. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant) fruges uenales mercede conuehere soliti erant, eoque commercio cum Rhacusano populo hospitium inierant. Hunc autem


504. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

seditione. Porro ferunt hanc Ludouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, cum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane, pulsis e litore Dalmatico Venetis, summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque praecipue ob integritatis famam est habita. Caeterum ciuitas Venetorum imperio liberata parum abfuit


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.