Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: e

Your search found 5227 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 505-748:


505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Vulcano fabrefacto insignem reddit. Mattias, regium Hungarorum diadema a Friderico imperatore redimit; pretium tamen mox armata manu repetit, Viannam occupat, et ibidem e uiuis excedit. Caeterum quum aliquamdiu Fridericus Caesar diadema nequaquam se restituere uelle pertinaciter asseuerasset, tandem, multis legationibus fatigatus, diadema Hungaris reddidit, acceptis sexaginta millibus nummum


506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit,


507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

satis muniri potest. Constituto igitur exequiis die maior pars procerum una cum pontificibus Albam Regiam conueniunt, paratoque funere pompa hunc in modum fit. Primo sacerdotes, omnes quidem de more candidati, manu funale accensum singuli portantes e domo Albensis antistitis progrediuntur. Deinde regii cubicularii cum caeteris aulicis eodem ordine, itidemque cum funalibus, pullati omnes procedunt. Hos sequuntur duodecim uiri ex regiis purpuratis tecti armis, equis cataphractis insidentes, panno serico ferream equorum


508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio


509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum ornatum spectantia, e regio deprompta thesauro sunt oblata, quae profecto ab omnibus huius funeris spectatoribus supra quam uiginti millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et aureos praeteream, quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos


510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est, crystallina erat, uirgulis tamen ex auro nodosis stipata, e quibus frequentes gemmae fulgebant. Summitas uero huius uasis quasi patulae cuiusdam arboris ramos tenuissimis bracteis imitabatur. Et ne in singulis immorer, nihil ibi deerat quod in usum sacrificii uenire solet, quodque consuetam


511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis,


512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus


513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim nulla ratione pudoris habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor


514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

regum liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille,


515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates


516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia


517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod falsi


518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur. Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim


519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio


520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur,


521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx


522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

tuta est. Igitur ubi aliquoties optimatibus renuntiatum est Andream Damphnium, arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare. Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso


523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare. Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e


524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e tormento excuti solet, obstaret, et a missilibus hostium tormentum ipsum protegeret. Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc


525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem


526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum


527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit


528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus


529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

opportune narrari potest, quo ritu Hungari suis regibus sceptra tribuere consueuerunt, id paucis absoluendum putaui. Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus? Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in


530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari


531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari poterat, inspectante. Quanquam illam animi securitatem plerique socordiam atque ignauiam interpretabantur.


532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec


533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem gaudio tam pii spectaculi oculis temperarunt. Itaque siue rubore, quem forte conscientia fraterni certaminis perfuderat, siue mutua


534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae nobilitatis acclamatione in regem electum. Alberthus pacem respuens Hungariam uexat, Agrienses campos diripit, Cassouiam obsidione cingere parat, sed a Seuichouio Bohemo repellitur; ad


535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio, ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium fere sententia bellum aduersus Hungaros susceptum est. Itaque mittit e uestigio conquisitores ad milites ex diuersis Alemaniae regionibus mercede conducendos, principes Alemaniae ad auxilia mittenda hortatur. Ad solicitandas Austriae urbeis, ut in fidem Ostricii imperii redirent, clam quosdam summittit, cum immunitate defectionis quoque ad


536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri


537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam - quos quidem uix oculis terminare queas ex


538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu


539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunae regressus. Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam


540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id


541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur


542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

laetior fortuna affulgere coeperat, Ladislauus Hederius, Dalmatarum praefectus, quem Banum Pannonii appellant, aduersus Turcas in regione cui praeerat rem satis prospere gessit. Progressos enim e finibus suis ad incursandum Charbauiensem Hungaricae ditionis agrum excoepit, praedam quam abegerant eripuit, trecentos in proelio occidit, ducentos uiuos coepit, atque ad regem Vuladislauum, una cum quinquaginta nobilium Turcarum capitibus caesis, corporibus demptis, quo maior


543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur


544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

uariique generis tormentis locis opportune dispositis, intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae terrae aggere


545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem ad colligendas uires haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta,


546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis


547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit. Beatrix, regis Matthiae uxor, in gratiam quum Hungarorum principum, tum Vuladislaui regis, cuius nuptias aucupabatur,


548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga


549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

an aliquid in bonis fortunae inueniri possit, quod contempta iuramenti religione in animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati


550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi


551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret,


552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

appetente (sub uesperum enim pugna coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum spernentes, castra repetebant. Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in


553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit omnibus, ne quid ibi grauius contra regis uoluntatem in sacerdotes decerneretur, atque affirmans regem in rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent, Budae praesente rege de his consultarent. Caeterum rex, satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere,


554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio, nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes plaerumque in omne scelus praecipites agit, obstabat, quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur, uti regnum ad se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio sanguine ortum. Igitur Polimirus, postea quam in Dalmatiam nauibus appulit in portu qui tredecim circiter stadiis ab urbe


555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

Protomartyris erigit templum, reliquiasque Neraei, Archilęi ac Pancratii martyrum, Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas, secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a


556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

paulatimque pro Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo per linguae corruptelam literas immutante. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos, atque quosdam ex his in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plaerosque hac quoque aetate


557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

in ciuitatemque recoeptos, atque quosdam ex his in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plaerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus allegerat, hisque duntaxat urbis administrationem concesserat, eundem ibi honorem Epidaurios obtinere permisit, quem olim in antiqua habuerant patria. Et ne quid nouae


558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis, Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id


559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimę Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani


560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

imperatoris administrante, Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidere, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dederunt, qua ex re Rhacusanae fortunae non parum


561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur,


562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore Veneti populi non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis. Priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat ― id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accaepta


563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commertio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam. Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam


564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

in aedes sua benigne inuitatos apparatis accipit epulis. Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur, quandoquidem Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Postea quam ad


565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

atque legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque


566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatarum seditione. Ferunt autem hanc Lodouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, quum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane pulsis e Dalmatia Venetis summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque, praecipue ob integritatis famam, est habita. Quo autem


567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene


568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene deserti. Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori


569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

pecore una cum agricultoribus paene deserti. Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga


570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium poscentibus non ausus repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus, pugnae


571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime


572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint,


573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

literis Stephani Carabogdanis acceptis extemplo eos, cum quibus de grauioribus negociis consultare consueuerat, ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium consensu exercitus, qui Polonis resisteret, paratus est iussusque in citerioribus Istri ripis e regione Valachiae castra ponere, mandatumque duci ut, si ex usu esse arbitraretur, Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret quam fidem Getarum experiretur. Verebatur enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod


574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti


575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

agmen carpendo turbare. Non defuit consilio fortuna. Nam Valachi regionum notitia celeriter susceptum iter per diuortia emensi, Polonorum impedimenta partim ex aduerso his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus hostem metu simul et ualetudine ad repugnandum segnem urgebant. Itaque Poloni multiplici malo circumuenti, dum magis saluti quam sarcinis consulunt, magna ex parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando


576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum, ut mox ostendemus, Alexander Sextus, insecutus pontifex Romanus, e custodia eductum Francorum regi Carolo Octauo inuitus tradiderat. Cuius sane interitus Christianos, Turcis praesertim conterminos, non mediocribus affecit incommodis, propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non


577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae


578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit


579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum praeda e manibus prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis admodum frequenti, non procul a radicibus montium, qui Polonos a Rhoxanis seiungunt, consedit, castris in quodam tumulo paulo aeditiore communitis,


580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute finiuit. Praeter caetera dedecora, quibus a uictore insolenter afficiebatur, quotiescunque Thatarus, ut cibum caperet, accumbebat, Turcam cathenatum iuxta lectum alligari iubebat, et ossa e mensa proiecta rodere ueluti canem cogebat. Non ita multo post Thatarus seditione domestica in patriam reuocatus Minorem Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani


581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax placuisset, huc sedem regiam e Prusa transtulit. Hoc mortuo Bazethes Secundus regnat, qui dum auiti ac paterni imperii fines in Europa prorogare nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit. Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae, qui


582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

aduentu admodum laetum est admissus. Ibi Turcarum ritu humi procumbens regem adorat, ac dum submisso capite porrectam regis manum deosculatur, educto clanculum pugione, quem sinu abditum attulerat, stomachum Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa. Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti,


583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in aequo ponere. Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud


584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi


585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum ignauia, Turcarum animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam


586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam demandari nititur. Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo


587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent.


588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem mortalibus indicasse. A ueritate autem maximo Dei munere accepta, cui uestrae etiam sectae auctor adstipulatur, dimoueri nefarium esse, quis nisi rationis prorsus expers non uideat? Hec ubi Mauerdinus dixit, extemplo clamor Turcarum in eum, quasi


589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est. Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo


590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim


591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto


592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque


593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum


594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus. Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum


595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non


596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane


597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum. Turcae siue per occultos nuntios, siue coniectura aliqua, siue fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae,


598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

ea regione, ad quam sol inclinat, uentus etiam utplurimum exoriri consueuit. Turcae igitur a uento in malacia ac tranquilitate destituti uix sese iam commouere poterant. Qua re conspecta Veneti in postremas hostium naues e tormentis missilia eminus adigere, seque ad pugnam expedire coeperunt. At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi


599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque magna ui in hostem conuersi Turcas, qui in Venetam nauim transgressi erant, partim obtruncant, partim exturbant, non sine manifesta Dei ope. Nam quum acerrimam treis fere horas Veneta triremis oppugnationem sustinuisset, subito uentus e terra coortus eam in altum abripuit, cum suisque coniunxit. Eodem quoque uento Gallica nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus


600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

patet, et propugnatores a missilibus tuti redduntur. Postridie eius diei Turcae missis quatuor tantumodo triremibus ― adeo Venetos iam coeperant contemnere ― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas


601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani quoque e diuerso suas triremes in hostem tam temere irruentem concitant remis. Itaque ui magna telorum eminus utrinque coniecta confligunt. Caeterum Turcae, quum tres eorum triremes ex concursu grauiter laborarent iamque collabefierent, his


602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde, quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim


603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico Macedoniae quoque mediterranea subegisse; inde Albanesios relictis campestribus Macedoniae locis, montana totius


604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique


605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum


606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his


607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis


608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude


609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi


610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo pericula


611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus


612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod


613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt. Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam


614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

patet centum et quadraginta millia passuum, frumenti, uini, olei, pecoris, xyli quoque admodum ferax est. Igitur Triuisanus, ui magna pulueris accensibilis, quo ad pilas e tormentis emittendas militantes utuntur, apparatuque caetero urbium oppugnandarum Methone aduecto, cum tota classe ad Cephaleniam contendit, oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis,


615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia


616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus explorandis praemissa ad Sasonem insulam accessit (inde Brundusium breuis traiectus intercedit). Et quum ad hanc insulam, qua ea in Apuliam uergit, sub solis occasum applicuisset, nautae remigesque totius diei lassi


617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem


618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia neglecta atque ipsos quoque uigiles sopitos esse sensissent, horribili


619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

cursum eius adiuuantes, raptim pertraxerunt. Et tumultuatum in Venetis nauibus fuerat, ut Istriae triremi irent subsidio, sed dum metu segniter cunctabundique suas moliuntur naues, putantes se non tam auxilio perditis fore quam semet in discrimen coniecturos, si hostis insequi pergeret, Turcas e manibus emisere. Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis reddita, Fridericum Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed culpa in Venetos translata paulo post relinquit. Quod ubi


620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia


621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris


622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur. Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam


623. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus, ne quod subsidium obsessis inde transportari posset.


624. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

procederet, saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus nuntiisque ultro citroque missitandis tantisper bellum differret, dum tempus hyemis absumeretur, quo prima aestate, aut quiescentibus Hungaris aut ad arma mouenda nondum paratis, classem e Rhio, ubi id temporis hyemabat, eductam cum his nauibus, quas in Ambracio sinu, ut ante dictum est, aedificari iusserat, coniungeret, Methonemque inde oppidum ac caetera Venetorum in Peloponeso loca iret oppugnatum. Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo


625. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

actis arenaeque effluenti occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio amnis eo facilius Turcas exitu arcebant,


626. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum igitur praefectus Turcaicarum nauium coniunctis classibus institutum teneret iter, Venetus ad classem legatus Hieronymus Contarenus, qui, ut dictum est, locum demortui obtinebat imperatoris, aegre ferens Venetos non Aegaei solum, sed et Ionii maris pelli possessione, e Sybota soluens ― Epeiri insula est Thesprotio litori, qua Thyamis amnis in mare erumpit, adiacens ― quo, ne hostium coactu praelium committeret, cum omnibus nauibus se receperat, secundum nactus uentum postremas hostium naueis insecutus est, quo ex occasione


627. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum


628. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna spectantium admiratione contigit,


629. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

suburbii, partim adhuc integras, partim semirutas, terra iumentorum excrementis commixta complent, eo consilio ne machinis ex oppido emissis prorui possent. His pro munimento aduersus hostilia tormenta usi quatiunt oppidi moenia militaribus machinis e tuto libratis. Instant coniectis uirgeis fasciculis ac terra, occisorum insuper hominum cadaueribus caeterisque rebus, quae ad manum erant, fossam inter urbem suburbiumque interiectam replere; hostium tela ex aduerso uolantia obiectis cratibus atque prae se actis excipiunt. Contra ea


630. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit,


631. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles


632. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

(uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum tumultu, ut supra memorauimus, coorto ab stationibus auersi, partim hostium telis ac impetu e propugnaculis magna ex parte dirutis submoti, in media urbe consilii inopes, stupentibus similes, ita tamen armis instructi consistunt, ut ni animus, cui coecus timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea


633. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

uiolatus non est, uerum etiam contra spem omnium benigne excaeptus. Quin etiam quum rex eum adhibito interprete per se interogasset, cur in defendenda urbe pertinacior extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis e regio deprompta uestiario, quod quidem apud barbaros regis gratiam testatur, dono data est. Adeo Turcae uirtutem etiam in hoste admirantur. Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt


634. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant. Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos


635. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

sese undae credere ausi non sunt, impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut


636. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis in praedones excita fuerat, admixtis paucis Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati sunt,


637. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitate et suis spem daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum duabus triremibus Lyssum deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia


638. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

fluit, duobusque ostiis in mare euolutus insulam, in qua Lyssum oppidum nostra aetate, ut supra diximus, exędificatum est, efficit. Drilo uero, cui Slaueni a pestilenti eius aura Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is radices montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia


639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse lapsu arbitrantur, et largiores e radicibus effudisse riuos, e quibus sane Maracius in iustum pene auctus fluuium eo ipso accipitur lacu, qua Docleae (quam et ipsam erumpentibus subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae


640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse lapsu arbitrantur, et largiores e radicibus effudisse riuos, e quibus sane Maracius in iustum pene auctus fluuium eo ipso accipitur lacu, qua Docleae (quam et ipsam erumpentibus subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu


641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

pontis aedificatum diximus, irrumpunt. Consaluus occupato a suis ponte, quem Gallis pauore attonitis ne rescindere quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere


642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur,


643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam, relictis ibi castris, proficiscitur, quo maioribus copiis coactis rediret, Venetosque indicto bello urgeret. Videbatur enim illi iure imperatorio urbes Venetis parentes repetitum iri, propterea quod Gregorius Tertius, Romanus pontifex, abrogato Leoni


644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum


645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi contagione quadam uulgato multi Antiuarensium principes a plebe sua interfecti sunt. Cathareni, multitudine ac uiribus suis aduersariis ualidiores, audacia etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id


646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones,


647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum


648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse: Selynes Bazethi patri, regum maximo felicitatem. Quum accepissem, pater, te simul


649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir


650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit. Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos


651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime


652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere. Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

Spachioglanos Turcae uocant ― aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara magnitudine conspicuum) proximos percunctatum esse, quisnam esset ille tam paululus


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

Tauricam chersonessum sese recępit. Bazethes uero haud minus rerum perturbatione moestus quam uictoria lętus, Constantinopolim se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam armisque deditam pro socordia haberetur. Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento onustas e Taurica chersoneso Constantinopolim misit, ubi audiuit urbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim gregariis militibus, triticum minimo precio uenderent. Quo facto nec patri gratuitis largitionibus suspectum se


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

cum aliquot centurionibus et magna gregarii militis parte, ex sententia tamen caeterorum, ad Selynem Constantinopolim deducendum proficiscuntur. Quo ad Odessum, qua Panisus in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque reparare coeperat spe repetendi regni paterni) praetorianorum nomine hortantur, Constantinopolim accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante hosteis de improuiso aggressus ex his multos interfecit, quosdam etiam una cum duce Mussia uiuos coepit. Quos quum incolumes conseruasset (erat enim uir minime sanguinarius) interrogauit, an apud


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno arbitrio, quod apud ethnicos turpissimum est, spiritus eius unquam pependisse diceretur. Nisi forte flagitiosum putauit, quod et Christiani existimant, legibusque recte prohibitum est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non esse , inquit, opus colloquio attribuatur illi digna regis filio satrapaea . Id enim signum illius necandi conuenerat. Quibus negocium interficiendi


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque


661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi


662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in potestate habent, sed operis faciundis colonos mercede conducunt, quum e contrario Transmontana nobilitas procul ab urbibus in suis praediis uicatim habitet, solius regis sui dicto audiens. Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut Venetos, quoties in eos ira accenderetur, non ignobiles


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

disiungat ac ordinum diuersitas, sub ipsam fere Maximiliani ac Venetorum pacem exorta est in Hungaria inter plebeios et nobiles non modo discordia, uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

facile patiuntur, in equum etiam illum, quem prouocator insidebat, oculos coniecerat, eiusque potiundi cupidine ardebat. Itaque equo calcaribus incenso, infesta hasta Turcam sibi impigre occurentem petit, pectoreque Machomethani per parmam transfixo atque hasta e uulnere euulsa ex equo moribundum, manu impellens, deiecit, capiendo hostili equo intentus. Sed dum iacentem spoliat, equus Turcae fugam Taurunum uersus arripit. Qui quidem ab Hungaris captus ad praefectum adductus est. Ibi quum Scytha uictor equum hostis ab se interfecti sibi


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

parata aduersus principes suos conuertit auctore, ut dictum est, Georgio Scytha; quamquam omnes fere plebei generis antistites haec coniuratio infamia asperserit, eo quod rustici illos, utpote sui corporis homines, nulla iniuria ac maleficio affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri. Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet grauiter, ut dictum est, uulnerato, coronam e ferro fabricatam candentem eius capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis oppidi sese contineret, perinde ac pacificator, non hostis eo uenisset, misit nuntium ad rusticos, quibus Ambrosius Saleresius, Pestensis ciuis, praeerat, qui regis nomine hunc in modum eos est allocutus: certo scire regem neque


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a perniciosis consiliis deterriti ultro dissipantur, e queis Martinus quidam et Laurentius, uterque religione sacri, quum et ipsi colonos in nobilitatem concitassent ― nempe alter in Agriensi, alter in Varadinensi agro opprimendae nobilitatis consilium coeperant ― aut morte uoluntaria, aut fuga occulta sese e


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

e queis Martinus quidam et Laurentius, uterque religione sacri, quum et ipsi colonos in nobilitatem concitassent ― nempe alter in Agriensi, alter in Varadinensi agro opprimendae nobilitatis consilium coeperant ― aut morte uoluntaria, aut fuga occulta sese e manibus nobilium eripuere. Neque enim ignorabant se crudelissimam mortem manere, si in manus nobilium incidissent. Hi enim perditissimi sacerdotum inter coetera scelera, quae admiserant, uirum illustrem, Nicolaum Solohomium, cum tribus fratribus germanis crudelissime interfecerant,


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a Tauruno quam Samandria distans, praeterfluenti Istro (inde enim Danubius in Istri nomen abit) imminet; situ simul et operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant.


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam e suis Chaualam, et ita his a duce imperatum erat, intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt.


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius infelici ac miserabili casu tam sua cohors, quam reliquus exercitus relictis tormentis fugae se nullo hostium insequente mandarunt. Turcae enim, utpote apud quos non plus animorum erat, nihil magis cupiebant quam Hungaros


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti erant, ut sine utriusque partis strage


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

recedit. Porro Sophenis equitibus sicuti, ubi per turmas aduenere, uix ulla acies obstiterit, ita hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis,


675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter


676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis


677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

sui partem amiserit, fama tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus


678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum corporibus


679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum


680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

(ferunt enim supra octuaginta millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis fontibus orti, multum campi inter se relinquentes Amadocenas Scythiae regiones percurrunt, ubi ad Olbiam, nunc uicum infrequentem, olim urbem nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in unum abeuntes nomen Ponticum mare eodem alueo subeunt. Sigismundus de hostium


681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia


682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe


683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent, uires euerterentur, resque summa calliditate coepta non sine repertoris perfidiae periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter


684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi


685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari. Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine


686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim Carrenses, latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili ripa


687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi retulere pedem, nec siuerunt tamen hostes eius corpore potiri, rapere conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus


688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi fuerat, ad Selynem detulere, simulatque telum e corpore euulsum est, animam Sinon expirauit. Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit.


689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod


690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam


691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

sublatus est, tremor ille terrae exortus fuerat. Itaque templi publico sumptu extruendi triumuiris a senatorio ordine creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime


692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii locis argentariae fodinae) perscrutari ars est cum ferramentis suis, ad cuniculos in terra agendos contraxerat. Quasdam praeterea naueis rudi xilo et


693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus comprimeret, missus. Itaque in agro Damasceno


694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium


695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum


696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus, agere cogitur. Atque hinc in regem ex egestate contemptus, ex priuatorum uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur.


697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent,


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus


700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque


701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium


702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea


703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

Moesis schismaticis prodita hostilibus machinis diruuntur; incolae urbem incensam relinquentes in arcem confugiunt; quam Turcae oppidum ingressi terribiliter quatiunt. Praecluserant portas Sumonienses hosti aduenienti fiducia maxime equitum, quos eo e proximis locis eadem fortuna contraxerat. Itaque Turca, quo sine caede et militum detrimento urbe potiretur, misit qui Sumonienses ad uoluntariam hortarentur deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent


704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent,


705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue


706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis accensi pulueris in liberum coelum effusa euanesceret citra ullam murorum concussionem. Quo ubi puluis accensibilis coniectus atque incensus est, pars haud sane magna muri, sub quo cuniculus actus erat, concussa cum ingenti fragore ac strepitu


707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Boëmi bello in se ipsos auerso Carolo Augusto, eidemque Hispaniarum regi, adiungi possent, dum is aduersus Gallos in Circumpadana Italia per duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam e re haudquaquam esse Turcaica, putantes eo consilio suae reipublicae egregie consultum iri. Quam quidem atrocitatem apud Hungaros sermonibus iactatam magis attigi, ne uiderer omisisse, quam quod crederem a Venetis admissam. Quis enim


708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis


709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum


710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos. Turcae igitur


711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos. Turcae igitur in suas artes uersi, ne Hungari crederent Salomonis animum orbitate fractum belli consilia


712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac


713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed quum ibi ducem itineris locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu


714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis


715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, et ipse a quibusdam Hungaris uiam obsidentibus pilula e paruo tormento excussa uulneratus est. τέλος


716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, et ipse a quibusdam Hungaris uiam obsidentibus pilula e paruo tormento excussa uulneratus est. τέλος Notae


717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

15 16 * incertum an hic et duobus sequentibus locis auctor, aut alius quidam, hoc nomen e Vuladislauus in Ladislauus (alias semper Vuladislauus) corrigere uoluerit M: Vuladislauus usque ad hunc locum, hinc plerisque


718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

48 49 50 * malens (e mallens emend.) K: mallens M * et KZg: ac M


719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

habent AZr *** quemque Kg: quemquem M * umbone equestris scuti (e sicuti emend.) K: umbone equestris scuti Z: umbone equestri scuti (e sicuti emend.) M:


720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quemque Kg: quemquem M * umbone equestris scuti (e sicuti emend.) K: umbone equestris scuti Z: umbone equestri scuti (e sicuti emend.) M: 76 ** infamia KZ: fama


721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

M **** poterant K: poterat M ***** malens (e mallens emend) K: mallens M * uacuas M: uacuos AK


722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* post potiti app. ed. Crau. (sumpta de opere De origine et incremento urbis Rhacusanae): opera inprimis quorundam mercatorum, ac nauticorum Diocleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Dioclea sita erat, per Drilonem amnem, is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant, fruges uenales mercede conuehere soliti erant, eoque commercio cum Rhacusano populo hospitalitatem inierant. Hunc


723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

facundia praeditos, patriae studiosos, multisque muneribus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes, a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti, adscitis sibi quibusdam etiam e plebe hominibus, constituerant clam nocte in urbem Bossinatem armatum accipere. Bossinas, cui ad inuadendam urbem festinanti, omnis cunctatio ob praedae cupiditatem longa esse uidebatur; ratus, incaepta a coniuratis siue


724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar. * licitati Zr: licitati (luctati e marg.) M: lucrati Z1 : licitati sunt hostis caput g * pugnans KZ: pugnam M


725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

128 129 130 * ostia (e hostia emend.) K: hostia M 131 * nulli KZg:


726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

139 * tantum KZg: tanta M * destinato (e designato emend.) M: destinato Kg: designato A ** in potestate (ex potestatem


727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

156 180 * minoris g1: minori (e minorem emend.) M: minori AKZg * Gallus...concessit AKZZ1 gg1


728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

iecit MZg 168 169 ** ostium (e hostium emend.) MK *** ostium (e hostium emend.)K: hostium M


729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

169 ** ostium (e hostium emend.) MK *** ostium (e hostium emend.)K: hostium M * ostio (e hostio emend.) K: hostio M


730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

*** ostium (e hostium emend.)K: hostium M * ostio (e hostio emend.) K: hostio M 170 * Peloponnesiacum (ex


731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Peloponnesiacum (ex Peloponnensiacum emend.) K: Peloponnensiacum M: Pelloponesicum Z ** ostium (e hostium emend.) K: hostium MA 171 172


732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* Libycum g: Lybicum MZ ** simul quae K: simul quae (e simulque emend.) Z: simulque M 173 174


733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

179 180 181 * ostiis (e hostiis emend.) K: hostiis MA * sexingentos (e sexigentos emend.) K: sexigentos MZ


734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* ostiis (e hostiis emend.) K: hostiis MA * sexingentos (e sexigentos emend.) K: sexigentos MZ ** Drinonem (forsan e Drilonem emend.) K: Drilonem MZg


735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

hostiis MA * sexingentos (e sexigentos emend.) K: sexigentos MZ ** Drinonem (forsan e Drilonem emend.) K: Drilonem MZg 182 183


736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

emend.) K: Drilonem MZg 182 183 * e Drilonem emend. M ** Drilonem Zg: Dirilonem AK: ex emend. haud satis certum est an Dirlonem aut


737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ex emend. haud satis certum est an Dirlonem aut Dirilonem hic et in aliis locis scribere uoluerit auctor M: * ostiis (e hostiis emend.) K: hostiis MA ** Lygnistri K: Lignisti Z: Lignistrique A: corr.


738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

corr. illegibilis in M 184 * Hungarum Z: Hungarum (e Hungarorum emend.) K: Hungarorum M 185 186


739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* Gallos suppl. g: deest in MKZr 188 * millia (e marg.) suppl. K * quo KZ: quum M 189


740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

r 194 195 * Ostiam (e Hostiam emend.) K: Hostiam MA 196 197


741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

paci M * instructae g1: instructas MKZg ** ostium (e hostium emend.) K: hostium MAg *** ostio (e hostio emend.) K: hostio MAg


742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

** ostium (e hostium emend.) K: hostium MAg *** ostio (e hostio emend.) K: hostio MAg 205 206


743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

213 214 213 * ostia (e hostia emend.) K: hostia MAg * iubet Zr: iubent MKg


744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

commodiore Mg 226 227 * subdeficienti (e subdeficiens emend.) K: subdeficiens MZgr 228 229


745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

238 * ei suppl. g1: ei attribuere r ** onerariis (e honerariis emend.) K: honerariis M * et KZ: ex M


746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

239 238 * Saleresium Kg: Galeresium (e Saleresium emend.) M: Galleresium Z ** ad arma conuolasse suppl. g1: deest in mss.


747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

253 * iniuriam KZg: iniuria M * desideraturam (e desideraturum emend.) K: desideraturum Z: desideratarum M ** Moeotis (e Moeotidis


748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* desideraturam (e desideraturum emend.) K: desideraturum Z: desideratarum M ** Moeotis (e Moeotidis emend.) M: Moeotis KA: Metidis Z 254


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.