Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ARISTOTE.*

Your search found 360 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 162-221:


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

de Natura deorum, in qua ex accurata consideratione ac ponderatione caeli ac terrae, omniumque quae in eis continentur, probat, tum esse Deum: tum ab eo omnia, et praesertim hominem, regi ac foveri. Consimilem tractatum etiam Xenophon habet in Apomnemoneumatis, et Galenus in Usu partium, ac etiam Aristoteles in libro de Mundo et Metaphysicis: ubi tandem illo celeberrimo Homeri versiculo concludit, οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω: Non bonum est esse multos reges in tota hac rerum natura, Rex unicus


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam scholastici Theologi, a suo barbare translato maleque intellecto Aristotele mutuantur rerum ac vocabulorum primariorum in omnibus mysticis libris definitiones: ut, quid sit voceturque Peccatum, quid Iustitia, quid Fides, quid Iustificatio, quid Lex, quid Evangelium, quid Bonum opus, quid Caro, quid Liberum arbitrium, quid Imputatio, quid etiam Mors: quid item


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

accusatque, quod a perpetua perfectissimaque Dei obedientia recedit: quin etiam ipsum cor, rationemque nostram, ut a Deo alienissima, atque adeo inimica Deo, et plane veros fontes omnium malorum, seu scaturiginale malum, accusat, arguit ac condemnat. Consimiliter iustitiam isti ex Aristotele norunt, et in Paulo quaerunt tantum eam, quae constet nostris quibusdam benefactis, et qualibuscunque habitibus. Quod vero passio Christi sit iustitia, nobisque ea per imputationem applicetur, id illis plane videtur absurdissimum. Iustificationem intelligunt, iuxta Latini


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta Latini vocabuli compositionem, esse reipsa iustum fieri, nulla prorsus habita ratione phrasis ac proprietatis Sacrarumliterarum, in Hebraeo ac Graeco fonte: sicut non ita dudum quidam seductores conati sunt probare, hanc esse significationem verbi Iustificare: quia etiam Caleidem in Aristotele significet, nempe cuipiam rei calorem communicare. Quare istis hominibus nihil videtur absurdius Paulino dogmate, nos iustificari per fidem sine operibus: ideoque eam ipsius locutionem mille modis et interpretati unculis vertunt ac pervertunt, ut Paulum vel invitum,


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. — Graeci vocant νοῦν, quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente. Atque hac etiam significatione tantum vox Animus crebro in sacris literis reperitur, posita pro Hebraea voce נפש Nephes anima,


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

contra seductores et sophistas, qui per carnem corruptam intellexerunt tantum inferiores aut brutas hominis partes, non vero rationales. Unde porro cum Philosophis a vero aberrantes, senserunt, tantum affectus et animalem potentiam corruptam: rationem vero esse sanam, et (sicut forum male versus Aristoteles loquitur) deprecari, id est adhortari ad optima. Ex quo denique cum eisdem ex bonitate rationis, virtutum habitus iustitiamque, per quam salvarentur, extruxerunt. Atque ita totam doctrinam de gratia penitus everterunt. Nam si ratio sana est, a qua proprie religiosae actiones


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

noticiis, quas Deus vult vel maxime vivas, ardentes ac operosas esse: alio qui eas docere, illas speculativas noticias etiam tantum hypocrisin quandam et labialem cultum aut honorem. Ut vero declararetur haec summa coniunctio affectuum et practicarum noticiarum, adduci posset erudita disputatio Aristotelis Ethic. 6, quod speculativas quidem noticias, ut sunt Mathematicae, non corrumpant affectus aut habitus mali: at practicas, et prudentiam ipsam, totamque cognitionem gubernatricem et consultatricem vitae prorsus evertunt: ut si quis semet prorsus dedat pravis voluptatibus aut


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundo, est mira ac ferme inexplicabilis vicinitas ac similitudo boni et mali, veri ac falsi, tum in rebus tum in verbis, ut facillime alterum pro altero accipi aut obtrudi etiam oculato queat. Denique tanta est in homine non tantum caecutientia in iudicando vero ac falso, ut non immerito ab Aristotele noctuis comparemur: sed etiam negligentia in scrutanda veritate, praesertim religionis, ut nihil levius curet. Quin potius insuper etiam contraria mala sunt in homine, ut in meis scriptis de Originali malitia et libero arbitrio prolixe ostendi: nempe, hallucinatio seu approbatio falsi ac


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

praebemus. et quia in agente aut promittente est proprie, active accipitur. Unde πίστιν διδόναι καὶ δέχεσθαι, est fidem dare et accipere. κατὰ πίστιν συντίθεσθαι, vel (ut Aristoteles) συναλλάττεσθαι. bona fide pacisci. sic πίστιν λαμβανειν dicitur, cui potestas et imperium creditur. τὰς πίστεις περὶ ἀλλήλων


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

vocat: de quo Budaeus in Commentariis. ¶ Non abs re vero fuerit considerare, quid etiam apud Ethnicos eruditi scriptores de voce ac re Fidei senserint, quoniam sacri scriptores ab eis Graecam linguam acceperunt, et aliqui eorum notiones in vocabulis sequuti sunt. Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, ἡ πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα: Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

per loca arida, ad quaerendam humanam opem. Premuntur enim viatores in illis arentibus et aestuosis locis siti. Volebant vero Iudaei ex Aegypto accersere auxilia: id vetat Deus per Prophetam. H HABERE verbi significationes communissimas octo recenset Aristoteles in fine Categoriarum, nempe ut dispositionem, qualitatem aut scientiam, ut partem in toto, ut accidens in substantia, ut quantitatem, ut vestem, ut aliquid in parte sicut annulum in digito, ut contentum habetur, ut possessionem, ut uxorem. Illae nimicum, sicut in aliis linguis ac rebus,


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

transfert. Qui igitur non honorat filium, ille nec patrem honorat: quia pater non vult nisi in filio agnosci ac coli, eoque solo modo vere colitur. Contra labiis honorare, est tantum externo gestu, sine vero cordis timore, fide, aut dilectione: Matth. 15. Etsi vero praeclare videtur dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab hominibus ad Deum translata fiunt valde


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

obtrudat. XVI. Oritur autem adversariis aliqua pars tenebrarum ac caecitatis statim initio ex eo fonte, quod ignorant quid sit iustitia hominis erga Deum: et quid sit contraria iniustitia, de qua tantopere accusamur a lege Dei. Putant enim esse proprie quandam qualitatem, ut se ex Aristotele didicisse somniant. Sed Scriptura urget perfectissimam obedientiam externi operis ac cordis ipsius, persolutionemque perfectissimam poenarum pro peccatis et inobedientia. Hanc obedientiam cum nemo praestet, Christus pro nobis praestitit, nobisque eam coram patre donavit, ut ille eam


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

detestabili pravitate. Sic in peccatis natum esse, Iohan. 9. et Psal. 51. pro, totum opertum scelere ac flagitio esse, sicut si quis in aqua submersus esset. Act. 8. Video te esse in felle amaritudinis. Verum de hoc loco, et etiam phrasi, aliquid supra in voce FELLIS dictum est. Aristoteles Phys. 4. cap. 3. varios modos ac significationes existendi aliquid in aliquo recenset, nempe 8. Inquit enim: Posthaec sumendum est, quot modis quidpiam in alio dicitur esse. Uno igitur dicitur modo, ut digitus in manu, et pars omnino in toto Alio, ut totum in partibus:


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

atque frigidis: et omnino in materia, forma Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine. Hoc autem est id, gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium vero id propriissime dicitur, quod est in vase, et omnino in loco. Possunthae Aristotelicae significationes non difficulter ad aliquas praecedentes Sacrarum literarum applicari. ¶ Loquutio, IN CHRISTO IESU, valde varie in novo Testamento accipitur. Aliquot notiora et generaliora significata recensebo. nam multa sunt, quae parvo et obscuro discrimine a se invicem


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

celebrabo. Tertio, simplicem denominationem notat. ut Genes. 48, Vocetur nomen meum super pueros istos: id est, cognominentur de meo nomine, dicantur filii Iacob. Solent enim Hebraei, sicut et Graeci, cognomen alicuius exprimere, tantum adiecto patris nomine. ut Xenophon filius Grylli, Aristoteles filius Nicomachi, Cambyses filius Cyri. Adoptabat. n. ibi Iacob. sibi duos filios Iosephi. Summa ergo vel inscitia, vel potius malitia est, quod Papistae inde sanctorum invocationem probare volunt, quasi Iacob. tam scelerate ambitiosus fuerit, ut voluerit ac docuerit, se invocari post


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

Nolo esse curator. quod solent vertere, iurabit. IUSTITIA. Agnoscunt omnes sani, iustitiam esse omnium maximum communissimumque bonum, teste Platone Polit. 5. adeoque perfectam virtutem, ut nec hesperus nec lucifer ita fulgeant, admirabilesque sint, ut praeclare vetus proverbium teste Aristotele Ethicor. 5 asserit. Caeterum vox Iustitia varie accipitur. Nam apud Philosophos alias totum chorum virtutum significat, iuxta versum Εν δὲ δικαιουσύνῃ συλλήβαλην πᾶσ' αῤετ'


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam apud Philosophos alias totum chorum virtutum significat, iuxta versum Εν δὲ δικαιουσύνῃ συλλήβαλην πᾶσ' αῤετ' ἐστί: seu potius, ut Aristoteles dicit, Iustitia est omnium virtutum rectus usus, χρῆσις: aut obedientia erga omnes leges, quam Philosophi universalem iustitiam vocant. Alias proprie eam virtutem notat, quae in contractib. et commerciis debitam aequalitatem servat: quam


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

et perpetuam voluntatem unicuique suum reddentem. Hanc solent nominare Particularem iustitiam. Vulgo alioqui in omni vitae statu, obedientia inferioris erga sui superioris leges aut praecepta, ei iustitia quaedam est. Unde illud [?: n- ] tus Socratis, Platonis, Xenophontis et Aristotelis, [?: ] καιον τὸ νόμιμον, Iustum esse id quod est legibus praescriptum: cum satius esset id dictum inverti, ac dici, Quod legibus continetur est iustum, aut leges esse iustas, [?: se- ] eas tantum ad iustitias


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

] porro venit a iubendo) derivari videatur. Quae [?: eni- ] leges et magistratus iubent, ea sunt ius: cui qui pater, iustus est, et iustitiam habere iudicio sui magistratus et coetus putatur. Sic vocem Graecam δίκαιον, ἀπὸ διχὰ Aristoteles deducit, quod in duas suo modo aequales portiones rem scindat, neutri parti aut personae plus minusve iusto aut rata portione tribuens. quae tamen Graecorum vox non incommode ab Hebraeo Zadik iustus (abiecta per aphaeresin prima syllaba) deduci posset. Verum hic in genere praemissis,


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

deduci posset. Verum hic in genere praemissis, aliquanto nunc accuratius huius vocis significata recensebo, eaque pluribus exemplis confirmabo. ¶ Primum igitur, iustitia est obedientia erga legem Dei: quae et universalis iustitia, omnes in se virtutes continens, aut omnium virtutum usum, ut Aristoteles 5. Ethic. habet, est. Haec vel perfecta est, vel imperfecta. ut Matth. 5 Christus perfectam iustitii etiam cordis requirit, pro mutila ac externa Pharisaeorum, inquiens: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Quod ut


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה, neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse malum omni


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

in luctu et ignominia est, et in utroque nos pudet vel aliorum faciem intueri, vel ferre ut alii nostram inspiciant. Hinc Graecum ἑγκαλύπτεσθαι, quia in tristissimo luctu aut confusione sua caput pallio involvebant. LABOR est, teste Aristotele, actio aut opus cum molestia coniunctum: seu (ut Cicero definit in Tusculanis) functio gravior et difficilior corporis et animi. Complectitur ergo tum utilem actionem, tum et eius molestiam. Deuter. 1. Quomodo feram solus omnes labores vestros. i. functionem difficillimam regendi et


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ac beneficium dicit consistere non in externa corporis, sed interna animae mundificatione. Intelligo autem confirmationem pro interrogatione: quia olim in disputationibus confirmantes aliquas sententias, interrogabant, aut dari sibi quaedam petebant, ex quibus concludebant: in quo sensu etiam Aristoteles verbum Interrogare accipit. Sic et in contractibus confirmationis gratia interrogabant, ac stipulabantur ab emptore: Num tu hoc mihi vendis, locas, donas, etc? Quo respondente, et clare assentiente, solide contractus confirmabatur. Sic et in Baptismo est stipulatio ac


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

factorum alicuius, eius propriae conscientiae, et aliorum recte iudicantium. Honos autem, est externum indicium aut reverentia quadam, quo indicamus nos aliquem magnifacere. [?: L- ] denique, est sermo magnitudinem virtutis alicuius praestantissimi viri illustrans, ut eam definit Aristoteles Rhet. 1. Idem Ethic. 1, laudem dicit esse virtutum: et laudari res hominesve, quia sint aliqua bona qualitas praediti, et ad aliquod bonum utileque opus recte dispositi aut idonei: sed honorem esse rerum per sese valde praestantium, non ratione alterius finis, ut rerum divinarum ac


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione alterius finis, ut rerum divinarum ac summi boni, quorum preciositas in semetipsi est, non in scopo sive opere aut effectu. Quod [?: discri- ] cum communi sermone non usque quaque [?: conven- ] Nam etiam virtutem et ea praeditos honorare dicimus. Facit igitur ibi Aristoteles quiddam maius honorea laude. Dicere autem forte queas, gloriam adhuc quiddam maius ac excellentius honore videri. Definitenim Quintilianus, quod sit consentiens laus bonorum sicut et Cicero, qui addit, et incorrupta vox recte incantium. Est igitur gloria, quasi multa multorum ac recte


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

partus, carentes, manci ac mutili. Postremo, fuerunt sane quidam et olim et hoc tempore qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine Christo servatos, tantum per legem naturae, ut praesertim Aristidem, Socratem, Aristotelem, Platonem, Ciceronem, Scipionem, Senecam, etc. Proinde, ne nos quoque in idem barathrum erroris ruamus, aut aliis tuendi occasionem praebeamus: sciamus et doceamus, haec Paulum non assertive, sed conditionaliter dicere, ut totus textus diligenter examinatus evincit. Quare


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

Theologia ] [?: ] lunt. Decimoquinto: Plato in Phaedone et [?: Menone ] sensit, primas noticias communium doctrinarum [?: ] [?: ] in nobis innatas, licet adeo obscuras aut [?: oblivio- ] pultas, ut discere sit quoddam reminisci. Contra Aristoteles in fine Analyticorum, et libro tertio de anima, non minus verisimiliter ratiocinatur, esse mentem nostram veluti rasam quandam tabellam, in qua nihil scriptum sit: aptam tamen cui aliquid


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec lis cum sit inter summos philosophos, etiam de communibus principiis, nec facile dirimi queat, ullasve firmas demonstrationes habeat, unde diiudicetur: quanto minus audebimus illa summa primae tabulae principia ei adscribere, ut nativa? Inter alia satis commode ac valde probabiliter dicit Aristoteles, valde mirum esse, si possit tanta lux principiorum esse in homine, nec tamen ab homine sciri: sic et nos dicere possemus, prodigii [?: ] , vel figmenti potius esse, quod sint in homine principia aut semina noticiae de uno vero Deo, cum non solius nulli tales fructus, sed


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

timor,— timentes enim, et tonitrua ac fulmina audientes, mox cogitarunt, esse aliquam potentiam supra se, eamque placare et invocare coeperunt. Ordo etiam causarum et effectuum eruditiores ad unam causam deduxit, sicut et reliqua mundi providentia, quae non bene a multis regibus, teste Aristotele, regitur. Dixerunt ergo, εἷς κοίτος ἐστη Denique variae poenae, beneficia Dei, prodipa minae, spirituum malorum coli se voleutium praedictiones, apparitiones, et similia, religionem hominines inculcarunt. Quarum narrationum de divorum


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

et idololatriae, sunt impostores. idem est Operari mendacium, Hoseae 7. Loqui lingua mendacii, Psal. 109. id est, sermone ficto. MENS, Νοῦς, primum significat ipsam summam partem aut potentiam, quamque ab anima nonnunquam Aristoteles separat, cum dicit solam mentem ab extra venire, nempe animam rationalem, quae et primaria est: ut Lucae 24, Tunc aperuit ipsorum mentem, ut intelligerent Scripturas. i. illuminavit eorum rationem, ut intelligere possent Sacras literas, earumque veram sententiam percipere. Haec eadem


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

e--- ] ipsum corpus, aut totum coetum) quam pauci aliqui valde excellentes donis, qui ut nobilissima membra sint, ita sunt minima corporis pars. Accipiatur ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον, comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

riget ac tepefaciat terram. Unde postremo fiet, et terra producat fructus. Est prosopopoeia quaedam, quasi arbores, vites aut fruges matris terrae implorent opem, illa caeli, et caelum Dei. Monstratur autem simul causarum primae et secundarum connexio. Quo sensu et Empedoclis versus citatur ab Aristotele, quod terra ardenti amore expetat a caelo pluviam. Confusum est vinum, elanguit oleum: Ioelis 1. pro, male provenit. Sic et Habacuc dicit capite tertio: Opus olei [?:-entietur ] . Olim soliti sunt Apostoli et alii presbyteri miraculosa sanatione adhibere unctionem olei,


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, nihil praeter Man, non quicquam Sic Petrus dicit Actor 10. Nunquam comedi omne. pro, quic quam immundum. Non omne ergo, aliquando significat non quicquam. Omne quod ei, pro omnia bona alicuius. ut 1. Paral. 13, Benedixit Dominus domum Obodedom, et omne quod ei: id est, omnia ipsius. Aristoteles primo de Interpretatione monet, signum. universale Omnis tantum subiecto, non etiam praedicato addendum: quia alioqui falsam efficeret orationem. ut si dico retur, Omnis homo est omne animal. At Psalmista vere dicit Psalm 39, Omnis homo est omnis vanitas. Verum ibi sensus est, quod


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

ac denique ex sola animi bonitate, vereque bono proposito dependeant. Possent vero iudicari hae causae. Prima, quia Scriptura mos est per notiora docere ignotiora, atque ideo crebro externis ac in oculos incurrentibus effectibus internas animi qualitates, affectus ac motus indicare solet, seu (ut Aristoteles de bono ac Homerico stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione consistit, ut Philosophi dicunt: et


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione consistit, ut Philosophi dicunt: et iustitia, praesertim teste Aristotele, est rectus usus χρῆσις [?: virtu- ] , non proprie ipsae virtutes. Quarta, quia Deus requirit obedientiam ipso opere praestandam, non tantum cogitatione voluendam. Quare ipsorum operum [?:-numque ] vocibus melius


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

quae abducat imperitos ac pusillos Christi a veritate Evangelii: quod sane non proprie ac per se vere Philosophiae vitio fit, sed vel salse vel eorum qui eam intra suas metas non cohibent culpa. Nec tamen hic tantum falsa Philosophia reprehenditur, sed etiam ista vera, quam nunc potissimum ex Aristotele habemus. Quomodo vero noxia esse soleat, prolixe declaravi in Libello de Metis et materiis scientiarum. Experimentum vero huius ineffabilis damni habetur in Patribus praesertim Graecis, Clemente, Origene, Chrysostomo, et aliis: omnium maxime vero in Scholasticis Sophistis. Nempe nulla


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

ac meritum Christi abolet, dum virtuti iustitiaeque humanae veram hominis felicitatem adscribit. Quare cohibeatur intra suas metas: nempe ut tantum de externa disciplina et virtute ac iustitia coram hominibus non coram Deo, et qualicunque huius vitae beatitudine disserat, ad quos usus eam proprie Aristoteles direxit. et denique ante omnia subiiciatur regaturque superiori norma verbi Dei et S. sancti. Sit igitur omnibus ea [?:-tentibus ] . in corde et ore illud praeclarissimum dictum Lutheri, p. m. Qui vult sapiens fieri in Aristotele, stultificetur prius in Christo, ut nempe


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

vitae beatitudine disserat, ad quos usus eam proprie Aristoteles direxit. et denique ante omnia subiiciatur regaturque superiori norma verbi Dei et S. sancti. Sit igitur omnibus ea [?:-tentibus ] . in corde et ore illud praeclarissimum dictum Lutheri, p. m. Qui vult sapiens fieri in Aristotele, stultificetur prius in Christo, ut nempe catechismus regat philosophiam, non regatur ab ea. vide Augustinum lib. 8 de civitate Dei. Quod porro dicit ibi Paulus de Philosophia, id paulo prius vocaverat persuasibiles sermones. valde enim sunt plausibiles rationi humanae istae


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

suos, et mala avertit, uti scutis avertuntur iacula, et servantur quos illa tegunt. Hoseae 4 cap. Clypei populi sunt, ut supra, etc. PRINCIPIUM alias magis tempus notat, quod plerunque fit in Sacris literis: alias rei negocii'ue alicuius initium, quod Aristoteles definit esse, id ante quod est nihil, eius quidem rei et post quod necessario aliquod sequitur. Magni vero momenti est haec vox in Sacris literis: eoque necesse est aliqua loca Scripturae declarare, ac indicare quid ibi haec vox significet. Primum autem dicamus de initio Iohannis, In


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

Corinthiorum duodecimo: Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam: at ubi factus sum vir, abolevi puerilia. Quarto, ab hac significatione puerilis aetatis venit per metaphoram quam, nempe cum denotat imperitum, seu scientia [?: pue- ] , non annis: sicut et Aristoteles Ethicorum 1 inquit: Nihil refert, si sit aetate aut moribus puer. Sic hac voce utitur Paulus 1. Corinthiorum decimoquarto: Fratres, ne sitis pueri mente, sed malitia pueri sitis, intelligentia vero adulti. id est, in rebus bonis peragendis, et malis vitandis sitis industrii:


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

utilem ac salutarem doctrinam Christi. SAPIENTIA, apud Latinos et Graecos philosophos ac eruditos varie accipitur. Primum enim significat rerum eximiarum, et praesertim caelestium ac [?: ] narum, et alioqui aliorum captum excedentium [?:-ciam-ut ] eam Aristoteles Ethic. sexto describit. Sic [?: ] detur hac voce uti Paulus, cum dicit, se sapientiae [?: ] tum inter perfectos loqui: primae Corinthiorum [?: ] do. Alias eis sapientia est, excellens cognitio [?: c- ] artis ac scientiae: ut ibidem


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

Aristoteles Ethic. sexto describit. Sic [?: ] detur hac voce uti Paulus, cum dicit, se sapientiae [?: ] tum inter perfectos loqui: primae Corinthiorum [?: ] do. Alias eis sapientia est, excellens cognitio [?: c- ] artis ac scientiae: ut ibidem Aristoteles definit. Sic [?: ] detur Moses hoc vocabulum usurpare, cum [?: art- ] tabernaculi subinde Sapientes, aut sapientes corde appelis. Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

et facietis. Haec est enim sapientia et intelligentia vestra coram populis, ut audiant omnia ista statuta, et dicant: Utique populus ille sapiens et intelligens est, et gens magna. Contrea Stulticia aut Insipientia, est ignoratio Dei, ut postea in voce Stulticiae exponetur. Sapientiam dicit Aristoteles, esse magis speculabilium, aut versari in cognitione: prudentiam vero magis practicorum, et occupari in prudenter agendo. Sic etiam in Sacris literis aliqui volunt distinguere, quod Sapientia sit excellens cognitio Dei, ac eius mysteriorum: sed intelligentia ac prudentia sit quaedam


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

resurgere: Iohan. 20. Norant quidem illi fortassis verba, sed sensum non satis intelligebant, nec ad Christum accommodare poterant. Multiplex igitur est Scire et Ignorare: quod nosse, tum ad huius loci expositionem, tum et ad aliorum prodesse potest. SCIRE ac IGNORARE dicit Aristoteles triplex esse: nempe in genere, specie, et actu seu operatione. Potest sane fieri, ut quod quis in genere norit, in specie aut individuo ignoret. Potest fieri, ut in habitu norit, et in agendo ea noticia uti non possit, vel alioqui non utatur. Potest sane accidere, ac fit admodum crebro,


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum DICO, (non DICIT in seminibus) non idem valet, ac non sonat ita illa unica vox זרע zera semen, seu non est in plurali numero posita, sed sensum omnium illarum promissionum ad unicum Messiam restrictum esse indicat. Plerunque sane Paulus (sicut et Aristoteles, aliique Graeci scriptores) hoc verbo λέγω δὲ, dico autem, sensum suum exponere solet, et non unicae alicuius vocis sonum urgere. Quando itaque inquit Apostolus, Abraae vero dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit, Et seminibus, ut


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 38, et Psal. 116, Ambulabo coram Iehova in terra viventium. Terra siticulosa: id est, arida, sitibunda. Psalm. 143, Anima mea sicut terra siticulosa, ad te scilicet anhelat, teque ac tuam opem implorat, et desiderat sicut arida terra pluviam: sicut Anaxagoras, citante Aristotele, dixerat, terram amore imbris teneri. Terra ferrea et aenea est, quae aut coli non potest, aut non fert fructus, vel ob siccitatem, vel alioqui. Talem se effecturum terram Israeliticam, ob eorum peccata, saepe minatur Deus. Deuter. 28: Eruntque caeli aerei, et terra quae sub te


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

illud Pauli exponunt, Habemus thesaurum hunc in testaceis vasculis: pro, in imbecillo corpore: 2. Cor. 4. Tametsi ibi potius de toto homine accipias, qui est admodum imbecillus ac ineptus ad tantum thesaurum. Aliquando vas totum hominem significat, quia est instrumentum quoddam vivum (sicut et Aristoteles in Politicis servos instrumenta appellat) per quod Deus aliquid agit clementer, aut etiam iratus. Sic Paulus Rom. 9 alios homines dicit esse vasa irae, et alios vasa misericordiae. Exponit etiam ea nomina: se illos vocare vasa misericordiae, erga quos misericordia utitur: et vasa


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

5. dicitur mulieri confestim a tactu vestis Christi exaruisse fons aut scaturigo sanguinis. VENATIO habet simile quiddam bello, teste Xenophonte in Cyri paedia: imo est species quaedam belli, et vicissim bellum est tanquam venatio quaedam servilium hominum, ac parere nolentium: ut Aristoteles Politic. 1. disserit. Quare merito, cum dicitur Nembrot fuisse robustus venator, de bellatore accipitur: quod etiam ex ipso textu apparet. dicitur enim ibi de primariis civitatibus ipsius regni: quod non ad venatorem, sed ad regem ac ducem exercitus recte referri queat, qui devictis


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum in omni Ecclesia doceo: 1. Corinth. 4. id est, doctrinam meam. Act. 9: Si quos invenisset eius [?: ] viros, captivos adduceret. id est, eius doctrinae, [?: in-ituti ] . Sic et sophistae accepta phrasi ab Arabibus, dicunt viam Aristotelis, Thomae, Scoti, et aliorum: pro, sententia. Fuit magnus tumultus de via, Act. 19: id est, de Christiana doctrina, quam idololatrae atrociter persequebantur. Secundo, significat morem ac rationem [?:-i-di ] , et agendi. Isaiae 10: Et baculum suum levabit super te in via


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 735 | Paragraph | Section]

14. 15 arca testimonii cur ita dicta 1206. 55 argentei quanti precii fuerint 56. 5 etc. argenteorum 30. quibus Christus venditus est, summa, quid faciat? 57. 21 argenteus idem quod siclus: et econtra ib. 13 Aristoteles de variis modis vel significationibus existendi aliquid in aliquo 439. 54 etc. Aristoteles de signo universali 786. 36. 37 arrhabonis voce cur spiritus S. appelletur 894. 57 avernus quare sit, dicaturque sine avibus 1177. 62. 63


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 735 | Paragraph | Section]

argenteorum 30. quibus Christus venditus est, summa, quid faciat? 57. 21 argenteus idem quod siclus: et econtra ib. 13 Aristoteles de variis modis vel significationibus existendi aliquid in aliquo 439. 54 etc. Aristoteles de signo universali 786. 36. 37 arrhabonis voce cur spiritus S. appelletur 894. 57 avernus quare sit, dicaturque sine avibus 1177. 62. 63 Asiatici qua specie suum luctum, animique moerorem sint testati 12. 41 Asiaticorum mos


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 741 | Paragraph | Section]

mediatoris obedientia sive iustitia per fidem imputata 426. 11 iustificati, seu renati fide, quomodo legi sint mortui 546. 59 etc. iuventus quid Latinis 507. 34
L Laboris definitio ex Aristotele sumpta 511. 12 lac quid Paulus vocet 124. 57 laetari in Deo quid 516. 8 laganum quid ibid. 44 lamed Hebraea litera, crebro articulus est genitivi casus 19. 28 lapis scandali quare Christus dicatur


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 742 | Paragraph | Section]

dicatur 520. 45. 46 etc. latria et dulia in idem recidunt 24 54. 55 etc. latronis nomine sacerdotes Iudaici appellati 524. 25 laudis definitio Aristotelica 528. 30 etc. lepra 533. 16 lepram ut patres allegorice exposuerint ibid. 23 Levitarum ordo quis, vel qualis 1058. 3 etc. Levitarum praecipua officia 535. 13. 14 Leviticum


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 743 | Paragraph | Section]

Christi ibid. 46 Nazaraeus ibid. 62 νεανίας 507. 32 nebula a nube quid differat 712. 24 necessarium quid, et quotuplex. ib. 30 de voce Necessarii, Aristotelis sententia 714. 4 negatio, seu abnegatio cur damnetur. vide verbum NEGO et ABNEGO. Nephilim unde dicti 362. 16 nequam 717. 16 Nero nomen quale 1204. 65 Neronis impium votum 1190. 33 in Neronem


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 746 | Paragraph | Section]

Sanguine anima, imo ipse sanguis anima 1080. 53. 54 sanguis aut passio Christi quomodo nos mundet, seu iustificet 496. 11 sanguis Christi vere dicitur novum Testamentum 339. 62 sapientia quid 1088. 32. 33 sapientiam a prudentia quomodo Aristoteles distinguat 1089. 12. 13 sapientiae et intelligentiae vocabula, quomodo a quibusdam theologis discernantur ibid. 15 sapientiae et stulticiae appellationem qua ratione Paulus Christo et Evangelio tribuat 1091. 19 Sardius lapis


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 746 | Paragraph | Section]

appellationes 1096. 4 scandala quomodo necessaria 712 8 et ibid. 46 sceptri sive virgae voce quare trib. populi Israelitici appellentur 1096. 12 Schadai nomen cur Hebraei Deo tribuant 214. 68 scire et ignorare triplex, iuxta Aristotelem 1099 11 Scholastici quomodo haec dicta, gratia salvati estis, gratia iustificamur, etc. intelligant 370. 18 scortationem quomodo Paulus dicat peccatum esse in proprium corpus 186. 51 Scriptura sacra quid? 1211. 68. 69


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 747 | Paragraph | Section]

unctio quare spiritus S. dicatur 1294. 62. 63 unctione prophetarum, sacerdotum et regum in veteri Testamento quid praefiguratum 779. 17 unicornis sive monoceros cum per secutorib. collatus 1295. 19 unitatis variae species secundum Aristotelem 1297. 37 universitas duplex iuxta Ambrosium 784. 50 vocati secundum propositum qui dicantur 937. 42 voculae minimae in Scripturis, saepe maximarum rerum momenta ha bent 706. 14 volare super pennas venti, cur Deus dicatur 866.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.