Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamquam

Your search found 263 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 99-107:


99. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

illustrentur: mirum tamen est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem


100. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

argumentum delegit neque simplex omnino, ex uno tantum quasi membro formatum; neque valde permixtum, in multa atque incongrua capita dissectum: altera, quod fabulosum in suos libros nihil induxit, neque in eam partem deflexit, ut multitudini fraudem, et tamquam imposturam faceret. quo in genere superiores omnes peccaverant: qui lamias commemorarunt nescio quas in silvis et saltibus, e terra prodeuntes; et Naidas in terra atque aqua pariter degentes ab inferis profectas, pelago innatantes, semiferas, cum


101. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi, atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum


102. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

qui ne illas quidem maximas, quas diximus, et praeclarissimas dicendi virtutes omisit, praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic


103. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 256 | Paragraph | Section]

esse cernerent, animus etiam accederet; et, cum non aeque ac prius esse terribiles illos arbitrarentur, contemptui haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas


104. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse


105. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt


106. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate


107. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.