Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quos

Your search found 3831 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1090-1103:


1090. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus, passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant; deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente, dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt, diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem conuerso. Illud uero, quod


1091. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uinculi colligati , quod est Antichristus, uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit, colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est omnes nationes . Eo enim interempto, cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in Ezechiele dicitur: Super montes Israhel cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum . Et quoniam demonum


1092. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quam semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum patre esse ostendit dicens : Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat . Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Tam enim persona Filii quam persona Patris honoranda est, quoniam in substantia unum sunt.


1093. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

iam factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola de his, qui judicandi sunt, dicens: Reddent ei


1094. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

justus enim ex fide uiuit — et mortuos illos, quorum opera mortua sunt, secundum illud: Sine mortuos sepelire mortuos suos . Vel si simplicius dictum accipere uolumus, mortuos dicamus illos, qui olim mortui sunt, et uiuos eos, quos in die nouissimo ignis absumpturus est, quasi qui postremi in uiuis erunt. Vtcunque sit, iudicium tamen erit, quo discernantur boni a malis, credentes ab incredulis. Ecce , inquit


1095. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

iusti cum glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque


1096. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

flammeus angelici spiritus sunt: Cherubin et Seraphin, throni et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his enim dicitur: Qui facis angelos tuas ignem urentem . Rotę uero charitatis igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus


1097. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

discretione, tunc dicet , inquit , Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi . O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos repellet iubebitque recedere. Venite, benedicti Patris mei . Benedicti Dei Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur tanquam Dei hęredes et


1098. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

, Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi . O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos repellet iubebitque recedere. Venite, benedicti Patris mei . Benedicti Dei Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum


1099. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

te uidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministrauimus tibi? Perquam breui interrogatiuncula sese expediunt, quia aspectum irati Iudicis ferre diutius nequeunt. Vel quos in uita cum Deo loqui minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari.


1100. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint.


1101. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

tua saturitate, et uino torcularia [tua] redundabunt . Hoc est, quod sperauit Dauid dicens: Satiabor, cum apparuerit gloria tua . Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet uigilantes. Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis . Vigilant nunc serui Dei


1102. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quibus ęterna beatitudo paratur, uoluptates deliciasque contemnunt, opes aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus : Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis . Quanta felicitas in cęlesti


1103. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exultauerunt in Deum uiuum . Postremo, beati , inquit, qui habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te . Hi sunt, quos uidit Ioannes stantes ante thronum in conspectu Agni, et clamabant , inquit, uoce magna, dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno . Fieri quippe non


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.